Hispania Visigothica
Hispania Visigothica est spatium historiae Hispaniae post Imperii Romani Occidentalis casum usque ad annum 711, Hispania amissa dicta. Qua aetate Visigothi paeninsulam Ibericam incolebant, urbes condebant, bella gerebant, artesque colebant. Haec est ultima Antiquitatis Posterioris et prima Medii Aevi aetas Hispanica.
Visigothi in Hispaniam intraverunt anno 416, amici Romanis. Cum anno 476 Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulisset, Euricus Visigothus totas terras Romanas Hispanicas Visigothis annexuit. Annis sequentibus, Visigothi in fidem Catholicam conversi sunt, linguamque Latinam linguam cotidianam fecerunt. Saeculo autem octavo, eorum regnum subito desiit. Mense Maio 711, Mauri, Fretum Gaditanum navigantes, invasionem in Hispaniam coeperunt. Spatio novem annorum (711–720), regnum Visigothorum in fumum transformaverunt: primo Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, deinde Tarraconam, et tandem Septimaniam.
Saeculum quintum
recensereVisigothi in Hispaniam anno 416 amici Romanis, contra Suevos pugnandi causa, intraverunt. Deinde anno 418, ob foedus Valiae, Visigothi in Aquitaniam redierunt, quod hoc foedus terras eis dedit, ut Aquitaniam defenderent.[1] Tum Suevi Lusitaniam et Gallaeciam ceperunt, ipse modo Vandali Baeticam.[2]
Attila superato, Valentinianus III foedus Visigothorum icit, ut Visigothi Hispaniam liberarent.[3] Anno 455 Theodoricus II cum copiis Hispaniam intravit via Pompaelonis et in Gallaeciam bellum gessit. Anno 455 magnum proelium apud fluvium Urbicum pugnatum est; Theodoricus Suevos superavit et tunc Asturicam Legionemque liberavit. Anno 456, copiae Visigothorum in Gallaeciam intraverunt. Visigothi ceperunt Bracaram et Portum Cale, qua rex Suevorum, Rechiarius, captus est. Tunc ad Emeritam profecti sunt, quam obsidione clauserunt.[4] Anno 457 imperator Romanus (Valentinianus III) mortuus est, et copiae Visigothorum Aquitaniam rediverunt.
Euricus vidit infirmitatem Romanorum in Hispania et provincias de facto gubernare coepit.[5] Anno 476, Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulit, et Euricus Hispaniam de iure accepit. Cum parvis copiis in maximis urbibus (Emeritae Augustae, Toleti, Pompaelone, Tarracone, Cordubae), territoria Hispanica in dicionem Gothorum redegit.[6] Terras circiter Toletum, Emeritam Augustam et vallem Durii suis dedit. Euricus Codicem Euricianum ita leges primae Visigothis scriptae compulsit.[7] Eurico regnante, dux Salla reparavit pontes et moenia urbis Emeritae.
Saeculo sexto Visigothi se in factiones digesserunt. Anno 507, Franci eos apud campum Vogladense superaverunt,[8] et omnes terras Galliarum praeter Septimaniam amiserunt. Tunc Theodoricus, rex Ostrogothorum in Hispaniam copias introduxit, qui nepotem coronare regem volebat.
Gesaleico in exilium misso, Theodoricus Hispaniam regebat.[9] Dux copiarum, Theudis, contra Theodoricum rebellavit. Successor Theudis, Theudigiselus, illum occidit et seipsum coronavit. Theidigiselus iterum cenans ab Achilane occisus est in Hispale. Ergo Isidorus Hispalensis regicidium dixit esse morbum gothorum.[10]. Inter annos 542 et 546 inguinalis plaga paene totam Hispaniam contrivit.
Athanagildus contra Achilanem rebellavit, et Achila Iustiniani auxilium petivit; sic provinciam Spaniae coepit.[11] Athanagildo defuncto Liuva I rex est coronatus, sed solum quattuor annos regebat. Tunc Liuvigildus eum successit.[12]
Rebelles surrexerunt, dum reges se occidebant: Corduba et regio Saltus Castulonensis (vel Orospeda), Astures, Cantabri, Vascones, et gentes confines cum Suevis (in regione Sabaria appellata).[13]
Regnum Toletanum
recensereLiuvigildus et Reccaredus filius Hispaniam regebant annis 560–601.
Liuvigildus rebelles superavit in Corduba, Sabaria et Orospedia. Tunc contra Vascones triumphavit et Victoriacum condidit. Etiam Recopolim fundavit. Pace in regno restituta Liuvigildus contra Byzantinos pugnavit[14]; tunc contra Suevos.
Liuvigildus regnum Suevorum anno 585 cepit. Seni regi Suevorum nulli filii erant, et fratres eius adversus eum insidiebant. Miro rex Sueborum in fines Cantabrorum cum copiis anno 572 ingressus est, et adversus Liuvigildum bellum gessit. Miro superatus est, et Liuvigildus pacem accepit.[15] Dum Hermenegildus contra patrem bellum gessit, Miro iterum Liuvigildum pugnavit, sed Miro anno 583 obiit.[16] Liuvigildus iter in fines Suevorum cum copiis fecit et regulos superavit. Tunc, anno 585, Bracaram Augustam cepit et se regem Suevorum coronavit.[17]
Hermenegildus, filius Liuvigildi, Ingundam mulierem Catholicam duxit et ipse in fidem Catholicam conversus est. Hermenegildus se regem coronavit contra patrem, anno 580.[18][19] Gregorius Turonensis de rebellione Hermenegildi sic scripsit:
- tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam [. . .] Quod cum Liuvigildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Liuvigildus autem legavit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul'. Et ille: 'Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus'. [. . .] Herminigildus vero, vocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua.
- Cumque Liuvigildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici'. Haec audiens Liuvigildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio.[20]
Reccaredus anno 589 tertium concilium toletanum convocavit, gentes Gothorum in fidem Catholicam convertiendi causa[21][22]:
- Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et Gallaetiae in urbe Toletana praecepto principis Reccaredi congregatur episcoporum numero LXXII, in qua synodo intererat memoratus christianissimus Reccaredus, ordinem conversionis suae et omnium sacerdotum vel gentis Gothicae professionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem decrevit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare monimentis.[23]
Reccaredus tunc ex Francis victoriam tulit, postea Franci in Septimaniam intraverunt.[24][25]
Saeculum VII
recensereReccaredo primo mortuo regnum viderat sex reges in annis viginti ob bella civilia et regicidia. Reccaredo II defuncto Suinthila est coronatus rex. Suinthila erat dux strenuus, et anno 622 Byzantinos superavit. Ultimas copias proelio superavit et obsidione ultimum praesidium (Malacam vel Carthaginem Spartariam) clausit; ita finita est provincia Spaniae.[26] Historia Gothorum Isidorus Hispalensis de Suinthila scripsit: "Totius Hispaniae infra Oceani fretum monarchia regni primus idem potitus, quod nulli retro principum est collatum."[27] Suinthila defuncto reges successores praeter Reccesvinthum paucos annos rexerunt.
Reges huius saeculi linguam Latinam fecerunt linguam francam et sibi dederunt nomen Flavium ; ita Ervigius se appellabat "Flavius Ervigius" et cetera.
Saeculum septimum saeculum Conciliorum vocatur. Concilia Toletana erant magni synodi episcoporum maiorumque, qui leges sanxerunt ad tributus, proscriptiones, exercitum, ecclesiam, et Iudaeos pertinentes. Liber Iudiciorum a Reccesvintho compulsus est anno 654.
Isidorus Hispalensis, sanctus et doctor Ecclesiae hoc saeculo vivebat (†636). Plurimos libros scripsit et in prologo Historiae Gothorum de Hispania et Gothis dixit:
- Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Iure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.[28]
Societas oeconomiaque
recensereGothi in Hispaniam ingressi sunt circiter anno 420, sed solum post annum 507 (proelium apud campum Vogladense) non migraverant in Iberiam. Numerus Visigothorum, qui in Hispaniam ingrediebantur, non maior quam 150 000 vel 200 000 fuit; ergo Visigothi erant parva pars incolarum Iberiae (circiter 4 000 000).[29] Visigothi fuerunt ordo regnans et pugnans populi.
Indigenae (Hispano-Romani nunc nominati) erant eidem incolae, qui sub Romanis Hispaniam incolebant. Senatores latifundia habebant et ecclesiam gubernabant, ordo equester erat classis mercatorum, et plebs erant agricultores in latifundiis. Numerus crescens rusticorum implicavit? migrationem incolarum urbium.[30]
Maiores Visigothici erant optimates, vires nobilitatis. Maiores erant Visigothi et Hispano-Romani, consilium regibus dabant et officiis palatinis functi sunt. Erant infra Maiores Inferiores vel Humiliores.[31]
Pars minima incolarum erant peregrini vel mercatores et gentes Vascones et Cantabrae, qui montes septentrionales incolebant. Liuvigildo regnante matrimonia intra Gothos et Romanos admissa sunt. Tunc saeculo septimo gentes Hispaniae erant mixtae Visigothorum et Hispano-Romanorum, quam rem Liber Iudiciorum ostendit: populus Hispaniae Hispanus vocatus est, non Gothus nec Romanus.[32] Antea leges duplices erant: leges Hispano-Romanae (Lex Romana Visigothorum vel Breviarium Alarici) et leges Visigothice (Codex Euricianus et Codex revisus). Ob hanc causam terra Hispania appellata est nec Gothia; Galliam autem hodie Franciam appellamus, quod incolae erant Franci.[33]
Ariani, Iudaei, Catholici
recensereAnno 350 Visigothi conversi sunt in Arianismum ab Ulfila,[34] et manserunt Ariani usque ad conversionem Reccaredi, anno 589.[35] Concilium Toletanum III iussit, ut Visigothi se in fidem Catholicam converterent, tamen multi maluerunt Ariani manere et conversionem denegabant. Isti Ariani contra reges rebellaverunt saeculo VII, reges convertiendi causa.[36] Dum reges Ariani erant, fuerunt duae Ecclesiae Hispaniae: Ariana et Catholica, similes et parallelae, utraque cum suis episcopis, synodis, et aedificiis sacris. Arianorum aedificia praecipua erant baptisteria.
Catholici Hispanici liturgiam propriam habuerunt: Liturgiam Hispanicam, a conciliis Toletanis et regibus recta.
Erant in Hispania multi Iudaei. Saeculo primo in Hispaniam navigaverunt, postquam Vespasianus Hierosolyma cepisset. Iudaei erant imprimis fabri et cultores agrorum. Erant nonnulli eorum mercatores, et multa beneficia acceperunt.[37] Episcopi in conciliis Toletanis congregati Iudaeos ob mala regni culpabant regibusque suadebant, ut leges adversus istos statuerent.[38]
Rex et imperium
recensereHispania recta est a rege. Rex imperium habebat, sed circulus magistratuum partem huius imperii habebat. Magistratus potestatem ob leges potiti sunt. Tunc administratio regni Visigothorum recta erat ab hoc circulo. Magistratus, qui consilium regi dabant, erant in aula regia vel curia regis.[39] Officium palatinum, duces provinciarum et comites urbium erant quoque magistratus.[40]
Exercitus regnum defendebat, et simul rege sub legibus erat:? rex cum magistratibus imperium militare habebat.[41]
Artes archaeologiaque
recensereVisigothi in Iberia artem creaverunt ex formis Germanicis, Romanis paganis, Romanis Christianis, et Hispanicis.
Artes aurificum Visigothorum praeclarae sunt. Fibulae aquiliformes sunt fibulae Visigothicae ex auro et plerumque vitro rufo vel viridi factae. Nonnullis fibulis non vitrum sed smaragdi et granati sunt. Haec fibulae erant militum, qui duas semper ferebant. Coronae votivae sunt magnae coronae aureae, quae a regibus Visigothorum in templis delatae erant. Summae sunt Reccesvinthi et Suinthilae.
Pauca sunt aedificia a Visigothis creata. Ecclesiae aedificatae sunt in magnis urbibus (Toleti, Emeritae Augustae, in Hispali, Cordubae, Valentiae et Barcini), sed etiam sunt noti Visigothi ob aedificationem palatiorum et moeniorum urbanorum. Creaverunt Visigothi etiam urbes novas, ut Reccopolim et Ologicum.
Archaeologia funeraria (studium relictorum et sepulcrorum) Visigothorum copiosa est. Visigothi suos sepeliverunt in seriebus (vulgo Reihengräber). Istae series in campis dispersae sunt circiter ecclesias (vulgo Reihengräberfelder). Visigothi sine dona suos sepeliverunt (modo Francorum, Alamannorum et alium gentium Germanorum); praeter vestimenta et fibulas autem nonnullas franciscas, spathas et scramsaxos habemus hodie. Sepulchra Visigothica anthropomorpha et ex petris fossa sunt.[42]
Amissio Hispaniae
recensereUltimi reges Visigothorum continenter pugnabant contra usurpatores et Vascones.
Egica fuit rex crudelis et saevus; ergo in eum maiores insidias coniurabant.[43] Filius Egicae, Vitiza coronatus est anno 702 sed facultate caruit, ne insidias maiorum vitaret. Praecipui inimici Vitizae maiores Baeticae erant.
Anno 710 Vitiza mortuus et Rodericus (dux Baeticae) est regno coronatus, qui ultimus rex Visigothorum Hispaniae fuerit.[44] Vitiziani in Septimania usurpatorem Achilanem filium Vitizae eligerunt. Bellum civile gerens Iulianus, comes Septae, auxilium a Mauris petivit, ut Hispaniam invaderent. Fabula nobis narrat causam: Rodericus cum filia Iuliani cubuit et Iuliano iniuriam intulit, tunc Iulianus auxilium petivit, ultionem obtinendi causa.
Mense Maio 711, Mauri Fretum Gaditanum navigaverunt. Tariqus, dux Maurorum apud Calpem castra aedificavit. Hodie haec castra Gibraltar appellantur (ab Arabico, 'Mons Tariqi' significante). Rodericus in Cantabria contra Vascones vel Vitizianos (nescimus quos) pugnabat et cum copiis ad Baeticam profectus est.
Mense Iulio anni 711 proelium apud Transductos Promontorios pugnatum est. In hoc Rodericus occisus est, quapropter regnum Visigothorum finuit. Eodem in proelio copiae Tariqui longissimas hastas et multas saetas usi sunt. Exercitus Visigothorum constabat equitibus et peditibus, gladiis et securis armatis. Media in pugna cornu Visigothorum, a Vitizianos ductum, defecit ad Mauros.[45] [46]
Cronica Rotense ab Alphonso III compulsa saeculo nono dicit:
- Postquam Vitiza fuit defunctus, Rudericus in regno est perhunctus. Cuius tempore adhuc in peiori nequitia crevit Spania. Anno regni illius tertio ob causam fraudis filiorum Vitizani Sarrazeni ingressi sunt Spaniam. Quumque rex ingressum eorum cognovisset, statim cum exercitu egressus est eis ad [b]ellum. Sed suorum peccatorum classe oppressi et filiorum Vitizani fraude detecti in fuga sunt versi. Quo exercitus fugatus usque ad internicionem eo est deletus. [47]
Mauri Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam. Spatio annorum novem (711-720) regnum Visigothorum fumum fecerunt.
Nexus interni
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Notae
recensere- ↑ Historia Gothorum 21; cf. R. Collins (2004), La España Visigoda 409-711 pp. 7-8
- ↑ J. J. Sabas Abengochea, (2001) Historia Antigua de España II, ed. UNED, p. 192.
- ↑ P. Heather (1996), The Goths, p. 188.
- ↑ J. J. Sabas Abengochea, op. cit., pp. 199-200 et 358.
- ↑ P. Heather, op. cit., p. 190.
- ↑ Wolfram (1988), The History of the Goths, pp. 181ff.
- ↑ P. Heather, op. cit., p. 196.
- ↑ Decem Libri Historiarum, II.37.
- ↑ Cassiodori Senatoris, Variae, V. 43–44, V. 39; confer Procopii De Bello Gothico, 5.12.47–8.
- ↑ Historia Gothorum, 41-5,passim; confer Decem Libros Historiarum, III.30.
- ↑ Historia Gothorum, 45–47, vide Jordanes, Getica 303.
- ↑ Historia Gothorum 48; vide Decem Libros Historiarum, IV.38.
- ↑ Heather, op. cit., pp. 278–280.
- ↑ Chronicon Iohannis Biclarensis, 572-580 = vv. 70-205, passim.
- ↑ Ibidem, 572.3 = v. 80.
- ↑ Ibidem 582.1 = vv. 225–231.
- ↑ Ibidem, 585.2 = vv. 251–254.
- ↑ Historia Gothorum Isidori, 49
- ↑ Chronicon Iohannis Biclarensis 582.3.
- ↑ Decem Libri Historiarum, V. 38.
- ↑ Historia Gothorum Isidori, 52–53.
- ↑ Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, IX.15.
- ↑ Chronicon Iohannis Biclarensis 590.1 = vv 330–341.
- ↑ Historia Gothorum Isidori 54.
- ↑ Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, VIII.30.
- ↑ Thompson, op. cit., ch. 7.4.
- ↑ Historia Gothorum 62.
- ↑ Historia Gothorum, Prologus.
- ↑ J. Orlandis, La vida en España en tiempo de los Godos (1981), p. 22.
- ↑ Orlandis, op. cit., pp. 24–25, 30–34.
- ↑ Ibidem, pp. 25–30.
- ↑ Collins, op. cit., p. 240.
- ↑ Collins, op. cit., pp. 256–263, passim, sed esp. pp. 256 et 261.
- ↑ Historia Gothorum, 8. Cf P. HEATHER (2006), The Fall of th Roman Empire, pp. 76-80.
- ↑ Historia Gothorum 53. Vide Decem Libros Historiarum IX.15.
- ↑ Thompson, op. cit., ch. 4.3.
- ↑ J. J. Sabas Abengochea, op. cit., pp. 335–336; vide Orlandis, op. cit., pp. 118-–35.
- ↑ E. g. concilium Toletanum XII, a Ervigio convocatum, cum supra duodecim leges contra iudaeos?. Vide Sabas Abengochea, op. cit., p. 307.
- ↑ Orlandis, op. cit., pp. 91–93.
- ↑ Thompson, op. cit., ch 6.3; vide Orlandis, op. cit.' p. 27.
- ↑ Ibidem, ch. 6.4.
- ↑ G. Halsall, Early Medieval Cemeteries, pp. 25–26; Collins, op. cit., ch. 7; vide Orlandis, op. cit., pp. 187–189.
- ↑ Cronica Rotense, 3.
- ↑ Cronica Rotense, 6.
- ↑ I. Velázquez, "El Fin de Don Rodrigo," in Historia National Geographic, nº34, Sept. 2006.
- ↑ J. A. Cebrián, "La Batalla de Guadalete," in Historia de la Iberia Vieja, nº7 Ianu. 2006.
- ↑ Cronica Rotense 7.
Fontes
recensereVide Historiarum Francorum libri X apud Vicifontem. |
Vide Chronicon Iohannis Biclarensis apud Vicifontem. |
Vide Variae apud Vicifontem. |