Iustiniano regnante plaga inguinalis Imperium Romanum et regna Germanica contrivit

Inguinalis plaga,[1] sive pestis inguinaria,[2] fuit maxima pandemia in Europa et Asia Antiquitatis posterioris. Qui morbus etiam Iustinianea plaga appellari potest. Re vera, haec plaga genus pestis est, quae orta est anno 541 Pelusi in urbe Aegyptia. Ter Europam et Asiam contrivit: inter annos 541-544, 557-561 et 570-574[3], sed usque ad saeculum VIII continuavit.

De origineRecensere

Ob parvum tempus frigidum[4] ratti cum pulicibus (yersiniam pestis ferentes), ab Aethiopia per vallem Nili usque ad Alexandriam venerunt. Deinde in navibus frumentariis per Imperium orientale ratti pulicosi navigaverunt, et in urbibus Romanorum incolas infecerunt plaga.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Chronica Caesaraugustana, s.a. 542; Iohannis Biclarensis Chronica, s.a. 572,
  2. Pauli Diaconi Historia Langobardorum IV.4
  3. Rosen 2007: 220.
  4. Rosen 2007: 200-3

BibliographiaRecensere