Nilus[1] (Aegyptiace ḥꜥpy vel ı͗trw, Arabice النيل, Coptice ⲫⲓⲁⲣⲱ, Graece Νεῖλος) est flumen in Africa septentrionali et oriente, quod per 6650 chiliometra se extendit, longissimum totius orbis terrarum. Antiquitate aestivum Nili incrementum terras adiacentes fecundissimas faciebat, et illas divitias praebuit quas pharaones ostentabant. Multitudinem enim hominum iam tum nutriebat adeo ut Aegyptus 'Nili donum' vulgo diceretur.[2]

Nilus
Tabula Nili.
Longitudo6852 chm
Altitudo fontisfere 2700 m
Decursus aquae2660 /s
Area systematis3 255 000 chm²
FonsLuvironza flumen
OstiumDelta Nili
RegioAfrica boreo-orientalis:
Burundia, Ruanda,
Tanzania, Uganda,
Sudania Australis, Sudania,
Aegyptus

Decursus

recensere

E lacu Victoria oritur, ubi Nilus Victoriae nuncupatur, sed Kagera flumen maximum in Victoriam defluens seape Nili pars superior putatur. Postea per lacum Alberti transfluit et nomen Nili Alberti accepit; in fluxu medio usque ad confluentiam cum Nilo Caeruleo Nilus Albus nominatur.

Si cum fontibus Kagerae Nilus accipiatur, de montibus Ruandae Burundiaeque scaturiens, regiones sex civitatum transfluit: Ruandae, Burundiae, Ugandae, Sudaniae Australis,Sudaniae, Aegypti. Eius delta est regio fere triangularis, ubi eius aquae per multa ostia in Mare Mediterraneum defluunt. Praecipue pro rebus oeconomicis Aegypti Nilus maximi momenti est.

Indicia fluminea

recensere
 
Nilus in Uganda, vespere visus.
 
Photographema Nili ex satellite facta.

Longitutine 6852 chiliometrorum[3] aut (secundum alia indicia pervulgata) 6671 chiliometrorum, Nilus ante Flumen Amazonum longissimum mundi flumen est. A Lacu Victoria 5960 fere chiliometra usque ad Mare Mediterraneum fluit, a Khartumensi urbe, ubi Astapus (qui appellatione recentiore et Nilus Caeruleus vocatur) in Nilum Album 3090 fere chiliometra et a confinio Sudanensi-Aegyptiaco 1510 chiliometra usque ad ostium.

A mole decussis media 2770 m³/s, quam infra ostium Atbarae in flumine medio metiuntur, condicionibus naturalibus tantum fere 1250 m³/s in delta pervenit; mole decussis ergo Nilus a multis fluminibus minoribus superatur. Ob multam aquam irrigationis causa exceptam, his diebus tantum circiter 140 m³/s Mare Mediterraneum pervenit.

Nilus duo capita habet: Caeruleum, breviorem sed abundantiorem, et Album, qui est longe longior. Hic maximam aream, ex qua aqua affluit, efficit, quae fere 3 255 000 chiliometroum paulo Re publica Democratica Congensi (3 731 000 km²) minor est.

Nexus interni

  1. Nīlus, -ī, m. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982)
  2. Herodotus, Euterpia 19–34. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica I: 32–41.
  3. Mensura photographiis satellitis adhibitis facta.

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
  • Bonnet, Hans. 2000. Nil. In Reallexikon der ägyptischen Religionsgeschichte, 525–28. Hamburgi: Nikol. ISBN 3-937872-08-6.
  • Brunold, Georg. 1993. Nilfieber: Der Wettlauf zu den Quellen. Francofurti. ISBN 3-8218-4107-9.
  • Helck, Wolfgang, et Otto Eberhard. 1999. Nil. In Kleines Lexikon der Ägyptologie, 203. Wiesbaden: Harrassowitz. ISBN 3-447-04027-0.
  • Höber-Kamel, Gabriele, ed. 2009. Ägypten, ein Geschenk des Nil. Berolini: Kemet-Verlag.
  • Knörnschild, Lutz. 1993. Zur Geschichte der Nilwassernutzung in der ägyptischen Landwirtschaft von den Anfängen bis zur Gegenwart. Leipziger Beiträge zur Orientforschung, 1). Francofurti et Berolini. ISBN 3-631-44755-8.
  • Said, R. (1981. The geological evolution of the River Nile. Springer-Verlag.
  • Salama, R. B. 1987. "The evolution of the River Nile: The buried saline rift lakes in Sudan." Journal of African Earth Sciences 6 (6): 899–913. doi:10.1016/0899-5362(87)90049-2.
  • Strauss-Seeber, Christine. 2007. Der Nil: Lebensader des alten Ägypten. Monaci: Hirmer. ISBN 978-3-7774-3715-6.
  • Williams, M. A. J., et H. Faure, eds. 1980. The Sahara and the Nile. Roterodami: Balkema.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nilum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 15°38′25″N 32°30′20″E, 31°27′55″N 30°22′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon