Lacus Albertus (Africa)

Lacus Albertus,[1] olim Lacus Mwitanzige[2] et Lacus Mobutu Sese Seko,[3] est lacus in Uganda et Republica Democratica Congensi situs, septimus a maximo lacu Africano et secundus a maximo Magnorum Lacuum in Uganda.[4]

Despectus ex satellite in Lacum Albertum. Linea cana et punctata est finis Reipublicae Democraticae Congensis (laeva) et Ugandae (dextra).

GeographiaRecensere

Lacus Albertus in media continente Africana situs est, in finibus Ugandae et Reipublicae Democraticae Congensis, maxime septentrionalis ex catena lacuum in Chasmate Albertino, occidentali Magni Chasmatis Africae Orientalis parte. Hoc corpus aquae est 160 fere chiliometra longum et 30 fere chiliometra latum, maxima profunditate 51 metra et altitudine superficialis 619 metra supra maris aequor.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Ex Alberto de Gota, coniuge Victoriae reginae Britanniarum, a Samuele Baker et Flóra von Sass exploratoribus appellatus.
  2. 'Interfectorem locustarum' in linguis tribuum Banyoro et Batooro significans.
  3. Saeculo vicensimo, Mobutu Sese Seko lacum ex se nominavit.
  4. De lacu.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Albertum spectant (Lake Albert (Africa), Lake Albert (Uganda)).
  Situs geographici et historici: Locus: 1°41′0″N 30°55′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica