Aperire sectionem principem
Inrigatio agri in Nova Caesarea (Civitates Foederatae).
Irrigatrum operosum.

Inrigatio, sive irrigatio, est artificiosa aquae ac limi solo siccitate torrido subvectio eo consilio, ut etiam in regionibus quae pluviis carent agricultura factitari possit. Inrigatione utuntur etiam qui loca amoena sustinere aut agri sola ieiunia et pluviarum penuria disturbata recreare volant. Praeterea inrigatio in segete producenda alios quoque usus habet: plantas enim contra frigus tuetur,[1]herbas inutiles inter frumenta crescentes supprimit,[2] denique solum a consolidatione prohibet.[3] Ex contrario autem agricultura, quae solum pluviis confidet, aridi cultura[4] appellari potest. Inrigationes utiles sunt etiam in pulvere sedando, emittendis aquis usu inquinatis, metallisque ratione lixivia effodiendis. Inrigatio saepe una cum superficialium aut prope superficialium aquarum de agris aliisve regionibus deducendarum ratione tractari solet.

Origo inrigandi rationum ex Mesopotamia chalcolithica trahi potest, nam primae inrigationes tertia periodo Ubaid (inter annos 4500 et 4200 a.C.n.) invenitur.

Inrigatio etiam est terminus technicus medicus ad cuiusvis rei aqua vel alio liquore ablutionem significandam.

Nexus interni

 
Inrigatio boum vi effecta (Aegyptus Superior c. 1840).
 
Cuniculus (karez) in Turpan Sinarum.

NotaeRecensere

  1. Snyder, R. L.; Melo-Abreu, J. P. (2005). "Frost protection: fundamentals, practice, and economics – Volume 1" (PDF). Food and Agriculture Organization of the United Nations 
  2. Williams, J. F.; S. R. Roberts, J. E. Hill, S. C. Scardaci, and G. Tibbits. "Managing Water for Weed Control in Rice". UC Davis, Department of Plant Sciences 
  3. Circumiecta sicca consolidata fiunt.
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inrigationem spectant.