Pharao
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
O1
O29
Translitteratio pr-`ɜ
Translatio magna domus

Pharao[1] (Graece Φαραώ, Hebraice פַּרְעֹה) est appellatio permultis hodiernis disceptationibus de rectoribus Aegypti antiquae omnium temporum adhibita.[2] Appellatio in vocabulis Aegyptiis pr-`ɜ (aliquando pr-aa descriptis) 'magna domus' oritur, quae palatium regale describunt. Appellatio pharaonis pro rege per Regnum Novum adhiberi coepit, diserte per medium domum regnantem duodevicensimam, regem ipsum per metonymiam indicans.[3]

Pharaones post Tosorthrum domus tertii plerumque mitram nemes, barbam falsam, et limbum ornatum gerentes picti sunt.
Den.
Praenomen et nomen Ramesses II.

Apud fontes classicos, vocabulum inveniri non solet sed rex potius, sed Bibliia Sacris in Latinam conversis, vocabulum Hebraicum פרעה coepit in usu fieri.

Mitra khat appellata in re sudarii simili consistit, cuius finis paene sicut "cauda manni" conligatur. Primae mitrae khat imagines ex regno Den veniuntur, sed khat ante regnum Tosorthrum non iterum invenitur. Mitra nemes ex tempore Tosorthri venit; statua ex eius serdab in Saqqara regem mitram nemes gerentem exhibet.

Appellationes

recensere

In scriptis hieroglyphicis, praenomen et nomen in cartouche continebantur. Praenomen, appellationes Nsw Bity 'Rex Superioris et Inferioris Aegypti' vel Nebtawy 'Dominus Duorum Terrarum' saepe sequens, nomen Ra saepe comprehendebat. Nomen autem appellationem Sa-Ra 'Filius Ra' vel Neb-Kha 'Dominus Aspectuum' saepe sequebatur.[3]

Pharaones

recensere

Inter pharaones maximi momenti in historia Aegyptia sunt:

Nexus interni

  1. Pharao, -ōnis, m. Vide Vulgatam, Gen. 12:15 et passim.
  2. Beck et al. 1999.
  3. 3.0 3.1 Dodson et Hilton 2004.

Bibliographia

recensere
  • Assmann, Jan. 2009. Der Mythos des Gottkönigs im Alten Ägypten. In Menschen - Heros - Gott: Weltentwürfe und Lebensmodelle im Mythos der Vormoderne, ed. Christine Schmitz et Anja Bettenworth, 11–26. Stuttgartiae: Franz Steiner Verlag.
  • Beck, Roger B., Linda Black, Larry S. Krieger, Phillip C. Naylor, et Dahia Ibo Shabaka. 1999. World History: Patterns of Interaction. Evanstoniae Illinoesiae: McDougal Littell. ISBN 039587274X.
  • Dodson, Aidan, et Dyan Hilton. 2004. The Complete Royal Families of Ancient Egypt. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0500051283.
  • Gardiner, Alan Henderson. 1964, 1973. Egyptian Grammar: Being an Introduction to the Study of Hieroglyphs. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Helck, Hans Wolfgang Helck. 1992. Die Prophezeiung des Nfr.tj, Kleine ägyptische Texte. Wiesbaden.
  • Noblecourt, Christiane Desroches. 2002. La Reine mystérieuse Hatchepsout. Pygmalion.
  • Sethe, Kurt Heinrich. 1976. Erläuterungen zu den ägyptischen Lesestücken. Darmstatiae.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad pharaonem spectant.
 
Stipula

Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes!