Aperire sectionem principem
Una quattuor statuarum Ramsis II in Abu Simbel

Rhamses[1] seu Ramses,[2] secundus huius nominis, fuit divus Aegypti rex, ab anno 1290 a.C.n., cum patri Setho I succederet, usque ad annum 1224 a.C.n.. Tertius etiam pharao XIX° domus regiae fuit.

Res gestae et eventaRecensere

Bellum contra Hetthaeos gessit, quos autem proelio apud Cates anno 1285 a.C.n. superare non potuit. Anno 1270 a.C.n. foedus cum imperio Hetthaeorum icit. Quo regnante, Aegyptii multa et praeclara templa exstruxerunt, ut in Thebis. In traditione biblica, 1280 a.C.n. Iudaei sub Mose Aegyptum reliquerunt, sed hoc hodie ab eruditis negatur. Amenephthis (Merenptah) pharao ei successit.

NotaeRecensere

  1. Cornelius Tacitus, Annales 2.60.
  2. "Ramses II.": Rüter, "De Ctesiae Cnidii fide et auctoritate", in Wilhelm Klingender, ed., Programm des evangelischen Gymnasiums zu Gütersloh. Ostern 1873. Bielefeld, 1873.

BibliographiaRecensere

  • Balout, Lionel, et C. Roubet, eds. 1985. La momie de Ramsès II: contribution scientifique à l'égyptologie. Lutetiae: Recherche sur les civilisations.
  • James, T. G. H. 2000Ramesses II. Novi Eboraci: Friedman/Fairfax Publishers.
  • Kitchen, Kenneth. 1983Pharaoh Triumphant: The Life and Times of Ramesses II, King of Egypt. Londinii: Aris & Phillips. ISBN 0856682152.
  • Tyldesley, Joyce. 2000Ramesses: Egypt's Greatest Pharaoh. Londinii: Viking/Penguin Books.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ramsem II spectant.


Antecessor:
Sethos I
Pharao
1290-1224
Successor:
Amenephthis