Vide etiam paginam discretivam: Israël (discretiva)

Iudaei[1] inter antiquissimos populos mundi numerari possunt; populus ex tribubus Israël in oriente antiquo ortus adhuc permanens abhinc plus quam tria milia annorum exstat. Quamquam Iudaei, postquam magna populi pars a Romanis ex Palaestina pulsa est, per multa saecula in diaspora dispersi (id est in terris alienis inter gentes) vivebant, tamen originis memores fidem ritusque religionis Iudaicae retinuerunt.

Iudaeus in Synagoga in Irania orat.
Stella Davidica (Hebraice מגן דוד, magen David, "scutum Davidicum") est unum e signis populi Iudaici.

Religio Iudaica recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Religio Iudaica.

Religio Iudaica antiquissima ex religionibus monotheisticis est. Iudaei sese filios Abraham esse dicunt, ex Isaac filio eius, et Iacob eius filio, postea Israël nominato. Fundamentum religionis Iudaicae est pentateuchus sive tora (quinque libri Moysis), pars Veteris Testamenti sive Tanach maximi momenti, necnon litterae rabbinicae (imprimis Talmud); cum pentateuchum explicent, etiam „Tora vivae vocis“ nominantur.

Divisiones inter Iudaeos recensere

Olim inter Aschenates (Hebraice: אשכנז), qui in Europa Orientali et Media habitabant[2], et Sepharditas (Hebraice: ספרד), quorum sedes in Europa Occidentali et in litoribus Maris Mediterranei inveniebantur[3], discretum est. Ad hoc veniunt Iudaei ex mundo Arabico, qui Misrah (מזרח) appellantur.

Ex tempore Illuminismi Iudaici, qui Haskala (Hebraice: השכלה‎) dicitur, est etiam divisio in Iudaei reformati sive liberales, conservatorii et Orthodoxi.

Historia nominis recensere

Iudaei primo sunt filii tribus Iuda. Davide rege (fere 1000 a.C.n.) territorium eius „Regnum Iudae“ appellatum est (2 Sam 5,3). Roboam rege regnum divisum, pars meridionalis "Iuda", pars septentrionalis "Israel" vocata est. Tum „Iudaei“, ut iam in regno Davidico, omnes appellati sunt, qui ad regnum pertinebant, ut puta etiam filli tribus Beniamin (1 Reg 12,16–21). Regnum Israel anno 722 a.C.n. ab Assyriis Šarru-kīn II rege oppressum est. Postea "yehudi" (Iudaeus) pro omnibus religionem Iudaicam sequentibus in usu venit (cf. Est 8,17); Iudaei ipsi autem potius de "populo Israel" locuti sunt originis gentis memores.[4]

Qui sint Iudaei recensere

In statisticis illi inter Iudaeos numerari solent, qui se ipsos Iudaeos esse dicunt. In religione Iudaica ille est Iudaeus, cuius parentes sunt Iudaei aut qui ad religionem Iudaicam convertit. Si sola mater est Iudaica, secundum Halacham liberi sunt Iudaei. Si solus pater est Iudaeus, liberi ad religionem Iudaicam convertere debent, ut Iudaei habeantur.[5] In Iudaismo reformato Americano autem, qui ibi est maxima Iudaismi factio, omnes liberi, qui unum parentem Iudaicum habent, Iudaei habentur, si disciplina Iudaica educantur.[6]

Iudaei in orbe terrarum recensere

Sunt deciens quadriginta centena milia Iudaeorum in orbe, itaque secundum numerum credentium Iudaismus est undecima inter "magnas mundi religiones."

Civitas/Regio Iudaei
Civitates Foederatae Americae 5 671 000
Israël (1) 5 300 000
Europa < 2 000 000
Francia 600 000
Russia (2) 230 000
Ucraina (3) 105 000
Britanniarum Regnum (3) 267 000
Germania (4) 95 000
Turcia (3) 30 000
Italia 30 000
Canada 371 000
Argentina 250 000
Brasilia 130 000
Africa Australis 106 000
Australia 100 000
Asia (sine Israel, Russia et Turcia) 50 000
Mexicum 45 000–50 000
Irania 20 405
Omnes 14 000 000

Notae recensere

  1. Cic., Flac. 69; Hor., Sat. 1.9.70; Tac., Hist. 5.11; Plin., Nat. 12.113; et alibi.
  2. Nomen ab Aschenez in Gen 10,3 tractum
  3. Ex Sapharad in (Abdia 1,20
  4. Y. M. Grintz: Art. Jew, Semantics. In: Encyclopaedia Judaica, 2. editio, vol. 11, p. 253.
  5. Yehoshua M. Grintz, Raphael Posner: Jew. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 11. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 253–255).
  6. Dana Evan Kaplan: Reform Judaism. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 17. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 172 s..
1 circa 76 % incolarum Israëlis
2 Censimentum 2002
3 Censimentum 2001
4 In fine anni 2019, ut Magistratus foederalis statisticarum indicat hic.