Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Africa Australis
Res apud Vicidata repertae:
Africa Australis: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Namibia, Botsuana, Lesothum, Zimbabua, Swazia, Mozambicum
Locus: 29°0′0″S 24°0′0″E
Caput: Praetoria, Bloemfontein, Civitas Capitis
Nomen officiale: Republic of South Africa, Republiek van Suid-Afrika, Repubblica Sudafricana, République d'Afrique du Sud, República de Sudáfrica, Repubblika tal-Afrika t'Isfel, Јужноафриканска Република, Suid-Afrika

Gubernium

Res publica parlamentaria, democratia repraesentativa
Princeps: Cyrillus Ramaphosa
Praefectus: Cyrillus Ramaphosa
Consilium: Parliament of South Africa
Iudicium: Constitutional Court of South Africa
Situs interretialis

Populus

Numerus: 57 725 600
Sermo publicus: Lingua Anglica, lingua Batava Capitensis, Southern Ndebele, Northern Sotho, Sesotho, Swazi, Tsonga, Tswana, Venda, Xhosa, Lingua Zuluana
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, Africa/Johannesburg
Moneta: South African rand

Commemoratio

Hymnus nationalis: National anthem of South Africa
Praeceptum: Unity in Diversity

Sigla

ISO ZA, ZAF, 710; IOC RSA
Dominium interretiale: .za
Praefixum telephonicum: +27
Siglum autoraedarum: ZA

Africa Australis, plenius Res publica Africae australis,[1][2] est australissima civitas Africana, finitima septemtrione Namibiae, Botsuanae, Zimbabuaeque, oriente Mozambico et Suaziae, oriente et australi Oceano Indico, et occidente Oceano Atlantico et totum Lesothum circumdans. Caput est Praetoria, sed sedes parlamenti in Civitate Capitis et Tribunalis Supremi in Bloemfontein (Sothoane Mangaung) sunt.

Tabula Africae Australis

HistoriaRecensere

Historia Africae Australis est Chronologia Historiae Africae Australis quoque. Primi Europaei nautae, Lusitani praecipue, ad Africam Austrinam saeculo quinto decimo venerunt. Iacobus Cão Notiafrica litora anno 1485 et anno 1488 Bartholomaeus Dias attigit.

 
Pictura adventum Ioannis van Riebeeck, primi Europaei in Africa Australi considentis, referens, cum Vertice Diaboli in scaena.

Civitatis historia, proprie dicta, saeculo septimo decimo coepit cum Batavi continenter regionem Promontorii Bonae Spei cepissent. Anno 1909, foedus Britannicorum coloniariorum Promontorii (Anglice Cape), Nataliae, (Transcinereae lingua Batava Capitensi Transvaal), et Fluminis Aurantii (Anglice Orange Free State) civitatem Africam Australem genuit.

 
Media Praetoriae regio, administrativi capitis Africae Australis

Inter annos 1948 et 1993 1994que, politica socialisque structura fundatur in seiunctione (lingua Batava Capitensi apartheid), legitimum discriminationis phyleticae systema, quod Caucasii allophyli dominium in politico, oeconomico, et sociali campis {?} mansit.

 
Novem provinciae Africae Australis: 1. Promontorium Occidentale; 2. Promontorium Septentrionale; 3. Promontorium Orientale; 4. KwaZulu-Natalia; 5. Civitas Libera; 6. Boreoccidens; 7. Chrysotopia; 8. Mpumalanga; 9. Limpopum.

Anno 1983, assumitur nova constitutio politiam iurum circumscriptorum Asiaticis allophylis praestans, sed in nigrorum exclusione exercitationi politicorum civiliumque iurum perseverans. Maxima pars nigritica, igitur, ius suffragii et parlamentariam repraesentationem non habuit. Caucasiae dominans partes, per tempus seiunctionis, erant Partes Nationales, dum principalis nigra societas erat Congressus Nationalis Africanus (ANC), qui per paene quinquaginta annos illegitima putata est.

 
Despectus in Africam Australem ex satellite.

Postea, anno 1990, sub praesidis Frederici Gulielmi de Klerk dominatu, Notiafica? Gubernatio systema Apartheid evertere incipit, liberando Nelsone Mandela, ANC duce, et accipiendo hanc societatem, ut alias contra apartheid, legalizare.?

 
Leptodrios (linguis Anglica et Batava Capitensi fynbos), phytochorion unum Africa Australi, prope Urbem Promontorii est.

Secuti gradus in unionem nationalem anno 1991 dantur. Inter omnium communitatum repraesentantes apertio pactionum, cum proposito elaborandae democraticae Constitutionis, finem unius epochae in Africa Australi indicit.

Anno 1993, Gubernatio et Nigritica Oppositio mechanismos qui transitionem in politicum systema haud discriminatorium praestent decernunt. Consilium exsecutivum intermediarium, cum Nigritica maxima parte, ut prima polysynodica polyphyleticaque comitia superviset, et quoque organismus praepositus elaborandae Constitutioni quae finem systematis apartheid praestet creantur.

Mense Aprili anni 1994, polyphyletica comitia novo Parlamento fiunt. ANC comitia vincit et Nelson Mandela, facta unitatis nationalis gubernatione, primus Notiafricus praeses Nigrita convertitur. Anno 2004, ubi Thabus Mbeki quiquennium successor Nelsonis Mandela complevit, Praeses Rei Publicae Africae Australis omnem politici generis vim quae in natione possit delere promisit.

PolitiaRecensere

Notiafrica gubernatio secundum systema parlamentarium movetur, quamquam Praeses Africae Australis simul dux civitatis et dux gubernationis sit. Praeses in coniuncto bicameralis parlamenti consessu eligitur, quod in Concilio Nationali (Anglice National Assembly) sive Camera Inferiore et Concilium Nationale Provinciarum (Anglice National Council of Provinces, NCoP) sive Camera Superiore consistit.

Concilium Nationale quadringenti sodales, per proprotionalem repraesentationem electos, habet. Concilium Nationale Provinciarum, quod anno 1997 senatum substituit, a 90 sodalibus unamquamque novem provinciarum Africae Australis, praeter magnas urbes, repraesentantibus componitur.

Quaeque provincia Africae Australis unicameralem Legislaturam Provincialem et Consilium Exsecutivum a primo ministro ductum habet.

Divisio administrativaRecensere

Africa Australis in novem provincias de anno 1994 dividitur. Haec tabella indicat, unicuique novem provinciarum, codicem publicum ISO 3166-2:ZA, nomen Latinizatum, Anglicum, et Batavum Capitense et caput.

Codex
ISO
Latine Anglice Batava Capitensi Caput Latine (Anglice)
ZA-WC Promontorium Occidentale Western Cape Wes-Kaap Civitas Capitis (Cape Town)
ZA-EC Promontorium Orientale Eastern Cape Oos-Kaap Bubalopolis (Bisho)
ZA-NC Promontorium Septemtrionale Northern Cape Noord-Kaap (Kimberley)
ZA-FS Civitas Libera Free State Vrystaat Bloemfontein
ZA-GT Chrysotopia Gauteng Gauteng Ioannisburgum (Johannesburg)
ZA-NL KwaZulu-Natalia Kwazulu-Natal Kwazulu-Natal Petromaritzburgum (Pietermaritzburg)
ZA-LP Limpopum Limpopo Limpopo Petriburgum (Polokwane)
ZA-MP Mpumalanga - - Nelspruitum (Nelspruit)
ZA-NW Boreoccidens North-West Noord-Wes Maficengum (Mafikeng)

DivisionesRecensere

Provinciae in municipia metropolitana et municipia districtalia dividuntur; quae ultima in municipia localia et zonas gestionis districtalis subdividuntur. Municipiorum determinatio in Constitutione inscribitur, ergo singula mutatio emendationem implicat quarum ultima accidit Aprili mense anni 2006.

Provincia Municipia Metropolitana Municipia Districtalia Municipia Localia Zonae Gestionis Districtalis
Promontorium Occidentale 1 5 24 5
Promontorium Orientale 1 6 38 2
Promontorium Septemtrionale 5 27 5
Civitas Libera 5 20 1
Chrysotopia 3 3 9 1
KwaZulu-Natalia 1 10 50 4
Limpopum 5 25 1
Mpumalanga 3 17 1
Boreoccidens 4 21
Tota Africa Autralis 6 46 231 20

Regiones historicaRecensere

Ante annum 1994, Africa Australis in quattuor provincias et decem Bantustanias dividebatur. Inferior tabella e quibus territoriis praesentes provincias creatae sint indicat.

Provincia Latine Provincia anterioris et bantustaniae (Anglice) Area (km²) Incolae (2001)
Promontorium Occidentale Provincia Promontorii (Cape Province) 129 370 4 524 335
Promontorium Orientale Provincia Promontorii (Cape Province), Transceia (Transkei), Cisceia (Ciskei) 169 580 6 436 761
Promontorium Septemtrionale Provincia Promontorii (Cape Province) 361 830 822 726
Civitas Libera Civitas Libera Auriantiae (Orange Free State), Quaqwa (QwaQwa) 129 480 2 706 776
Chrysotopia Transcinerea (Transvaal) 17 010 8 837 172
KwaZulu-Natalia Nativitas (Natal), KwaZulu 92 100 9 426 018
Limpopum Transcinerea (Transvaal), Venda (Venda), Lebova (Lebova), Gazanculuvia (Gazankulu) 123 900 5 273 637
Mpumalanga Transcinerea (Transvaal), Ndebelia (KwaNdebele), Nguania (KaNgwane), Bophuthatsvana (Bothuthatswana), Lebova (Lebowa) 79 490 3 122 994
Boreoccidens Transcinerea (Transvaal), Provincia Promontorii (Cape Province), Bophuthatsvana (Bophuthatswana) 116 320 3 669 349

GeographiaRecensere

Res Publica Africae Australis in extrema continentis Africi Meridie locatur, cum litorali regione amplis 2500 chiliometra lata et duobus oceanis, (Atlantico et Indico attacta. Cum territorio 1 219 912 chiliometrorum quadratorum extenso civitas vicensima quinta maxima mundi est.

Africa Australis variatum prospectum habet. Occidentali parte immensa aequum praecipue desertis et partim pastionibus et tesquis compositum et flumine Auriantio (Anglice Orange, Batava Capitensi Oranjerivier) et huius principali accessione, flumine Cinereo (linguis Anglica et Batava Capitensi Vaal) sectum panditur. Meridie iuga Caroi (linguis Anglica et Batava Capitensi Karoo) et Oriente Draconori (linguis Anglica et Batava Capitensi Drakensberg, Zuluane uKhahlamba), maxima continentia iuga Meridionalis Africae, eriguntur. Septemtrione, flumen Limpopum (Anglice Limpopo ; Batava Capitensi Limpoporivier) fines inter Africam Australem et Botsuanam Zimbabuamque facit.

Clima inter parvam climatis Mediterranei zonam in Meridionali extremo in regione Promontorii et deserticum boreoccidente mutat. In Draconoro cum climate montano areae sunt.

Maxima urbs est Ioannisburgum. Civitas Capitis, Durbanum, Bloemfontein, et Praetoria aliae ponderis urbes sunt. Administratio publica (gubernatio, tribunalia, praesidium, parlamentum) per Praetoriam, Civitatem Capitis, Ioannisburgum, et Bloemfontein dispersa est. In tabula inferiore nomina principalium urbium Notiafricarum Latinizantur.

Nomen urbis Latinizatum Nomen Anglice Nomen in lingua
Batava Capitensi
Nomen in alia Notiafrica lingua
1 Bloemfontein Bloemfontein Bloemfontein Mangaung (Sothoane)
2 Arteriopolis De Aar De Aar
3 Barrypolis Barrydale Barrydale
4 Bubalopolis Bhisho Bisho Bhisho (Xhose)
5 Durbanum Durban Durban iTheku (Zuluane)
6 Gallogoniopolis Franschhoek Franschhoek
7 Ioannisburgum Johannesburg Johannesburg IGoli (Zuluane)
8 Kimberley Kimberley
9 Londinium Orientale East London Oos-Londen eMonti (Xhose)
10 Maficengum Mafikeng Mafikeng Mafikeng (Tswane)
11 Margaropolis Paarl Die Paarl
12 Musina Musina Musina
13 Nelspruitum Nelspruit Nelspruit
14 Petriburgum Polokwane Pietersburg Polokwane (Sothoane)
15 Petromaritzburgum Pietermaritzburg Pietermaritzburg Umgungundlovu (Zuluane)
16 Portus Elisabethae Port Elizabeth Port Elizabeth Ibhayi (Xhose)
17 Praetoria Pretoria Pretoria IPitoli (Zuluane)
18 Saldanhapolis Saldanha Saldanha
19 Sinus Mitilorum Mossel Bay Mosselbaai
20 Sinus Ricardi Richard’s Bay RichardsBaai
21 Stelylepolis Stellenbosch Stellenbosch
22 Upingtonpolis Upington Upington
23 Urbs Dominae Smith Ladysmith Ladysmith
24 Civitas Capitis Cape Town Kaapstad iKapa (Xhose)

OeconomiaRecensere

 
Victoria & Alfred Waterfront naulochon in Urbe Promontorii cum Monte Mensae (Anglice: Table Mountain, Batava Capitensi: Tafelberg) in scaena. Urbs Promontorii ponderis capelon et periegeticum centrum nationi facta est, et maximum advenarum numerum in Africa Australi attrahit.

Africa Australis oeconomiam mercatus diaconiis, industria, metallis et agricultura fundatam habet.

Principales opes nationis praesertim res minerales sunt, ut carbo, cuprum, manganum, aurum, chromitum, uranium, ferrum et adamantes. Attamen metallica usurpatio extractione auri ducitur.

Agriculturali plano, culta terra 1/10 totius areae nationis repraesentat quae ita ponderis exportatoria alimentariorum productorum constituitur.

Principales commerciales sodales Africae Meridionali Civitates Foederatae Americae, Italia, Iaponia, Germania, Nederlandia, Brasilia et Regnum Britanniarum sunt.

Africa Australis venationem Africanam per Africam tesquam locorum destinatorum principalium unum offert, sed alia invitamenta ut vivaria nationalia, periegesis negotiorum et aestivatio in litore (v.gr. Civitati Capitis, Durbani, Porti Elizabeth inter alia), sectoris periegetici locorum destinatorum oblationem perficiunt.

INDABA principale periegeticae emporotechniae eventum in continente Africo et unus trium periegetici mercatus in toto mundo est. South African Tourism possessor INDABA est et Kagiso Exhibitions and Events constituit. Anno 2007 INDABA vicesimam tertiam editionem de anno 1984 habuit (anno 1994 mercatus propter prima comitia post regimen apartheid interlitus est).

DemographiaRecensere

 
Spissitudo incolarum anno 2011. Magnae Notiafricae areae valde paucos incolas habent.

Numerus incolarum Africae Australis 43.647.658 est et spissitudo incolaria 36'05 incolarum/km².

Natalium index 18,87 centesimae et mortalitatis index 18,42 centesimae est. Exspectatio media vitae 46,56 annorum est. Valor Indicatorii Decursus Humani (IDH) 0,684 est et valor indicis Indicatorii Decursus accommodati ad Genus (IDG) 0,678 est. Anno 2025 numerus incolarum ad 35 109 000 minuendus esse aestimatur propter epidemiae SCDI propagationem.

Phylai et ethniaeRecensere

 
Inter autochthones populos qui sunt in praesenti in Africa Australi Hottentotes et Boschimani sunt.
 
Circulus Xhosarum.

Nigritae maxima pars sunt et 79,5 centesimae omnium incolarum respondent. Nigritici incolae in quattuor magnos circulos ethnicos dividuntur et omnes Bantuvicis linguis e subcirculo Benuico-Congensi, familiae Nigro-Congensi, profectis loquuntur. Circulus Ngunicus varios populos Xhosicum, Zuluanum, Svazicum et Ndebelicum comprehendit qui iuncti incolarum Nigritarum dimidium superant. Circulus Sotho-Tsvanicus magnum hominum Sothicos, Pedicos et Tsvanos numerum comprehendit. Tsongae et Vendae alios duos ponderis linguisticos circulos constituunt.

Caucasii 9,2 centesimae incolarum repraesentant divisorum inter Boeros, Batava Capitensi loquentes, plerosque e Batavis, Theodiscis Gallisque colonis oriundos qui ibi inter annos 1652 et 1795 consederunt. Alter circulus Anglophonus est, cuius plerique e Britannicis colonis oriundi sunt.

Colorati, Anglice Coloured, cuius origo miscegenationem inter Afros, Europaeos et Asiaticos comprehendit, 8,9 centesimae respondent. Asiatici, praecipue Indicae originis, 2,5 centesimae respondent.

LinguaeRecensere

 
Tabula principales Notiafricas linguas per municipium ostendens. Minus inumbrata haud maioritariam pluralitatem indicant. Formula:Columns

Africa Australis undecim linguas solemnes habet: Sothoanam Borealem sive Pedicam, Sothoanam Australem, Tswanam, Swazicam, Bavendam, Tsongam, Batavam Capitensem, Anglicam, Matabelenam, Xhosam et Zuluanam. De hac re secundum post Indiam solum est. Quamquam technice quaevis lingua aequa quam quaevis alia est, aliquis linguis plus quam aliis utuntur. Secundum anni 2001 Census Nationalem, tres linguae quibus Notiafri plus utuntur Zuluana (23,8%), Xhosa (17,6%) et Batava Capitensis (13,3%) sunt.

Sunt, igitur, undecim publica Rei Publicae Africae Australis nomina, unum in singulis sollemnibus civitatis linguis:

Civitas octo linguas haud sollemnes quoque agnoscit quae sunt lingua Fanagalica, lingua Cxoica, lingua Lobeduvica, lingua Hottentotica, lingua Ndebelica Septemtrionalis, lingua Phuthica, lingua Boschimana et lingua Signorum Africae Australis. His haud sollemnibus linguis aliqui sollemnes usus in circumscriptis areis ubi harum linguarum praevalentia determinata est uti possunt. Nihilominus, illarum locutores non satis sunt ut per totam nationem agnitio requiratur.

Multae "haud sollemnium linguarum" Boschimani et Hottentotis populorum regionales dialectos se in Septemtrionem in Namibiam et Botsuanam et in alios locos extendentes continent. Hi populi, physice aliorum Afrorum dissimiles, suam peculiarem culturalem identitatem suis venatoriis collectoriis societatibus fundatam habent. Magna ex parte marginati sunt, et multae eorum linguarum in periculo exstinctionis sunt aut exstinguuntur.

Multi Caucasii Notiafri aliis Europaeis linguis etiam loquuntur, ut Lusice (Nigritae Angolani et Mozambicani etiam Lusice loquuntur), Theodisce et Graece, dum aliqui Asiatici et Indi linguis Asiae Meridionalis loquuntur, ut Teluguice, Hindice, Guiaratice et Tamulice.

ReligioRecensere

 
Leanda.

Secundum ultimum censum nationalem anni 2001, Christiani 79,7 centesimis incolarum repraesentant. Qui Christianos Sionisticos cum 11,1 centesimis, Pentecostales (Charismaticos) cum 8,2 centesimis, Catholicos cum 7,1 centesimis, Methodistas cum 6,8 centesimis, Ecclesia Restituta Germaniae Inferioris cum 6,7 centesimis, Anglicanos cum 3,8 centesimiset alios Christianos 36 centesimis comprehendunt. Religio Islamica 1,5 centesimis incolarum, Hinduismus circa 1,3 centesimas comprehendit. Fere 15,1 centesimae affiliationem religiosam non habent, 2,3 centesimae alias habent, et 1,4 centesimae haud specificatam habet.

Africanae Autochthones Ecclesiae maximae circulorum Christianorum erant. Horum hominum multi nullam affiliationem cum quavis ordinata religione affirmantes traditionalibus autochthonibus religionibus haerere crediti sunt. Aliqui homines Christianam traditionalibus autochthonibus religiosis praxibus coniungunt.

Religio Islamica fortasse coloniale tempus antecedit, in singulis coniunctionibus cum Arabicis et Africae Orientalis mercatoribus consistens. Multi Notiafrici Muslimi Colorati (Anglice Coloured), notabiliter in Promontorio Occidentali, inclusis iis quorum proavi servi ex Indonesio archipelago (Malaesiani Promontorii venerunt, describuntur. Alii Indi notabiliter in KwaZulu-Natalia, inclusis iis quorum proavi mercatores ex Asia Meridionali venerunt, describuntur; Quibus alii ex aliis Africae partibus non minus quam Caucasii aut Nigritae Notiafrici conversi se iunxerunt. Religio Islamica rapidissime crescens religio conversionis in natione aestimatur, cum numero Muslimorum Nigritarum sexiens crescente, e 12.000 anno 1991 in 74.700 anno 2004.

Hinduismus originem praesertim a Britannica Coloniali periodo trahit, sed posteriores continuorum immigrantium ex India undae considerabili Hinduistarum incolarum numero contribuerunt. Plurimi Hinduistae praecipue ethnice Asiae Meridionalis sunt, sed sunt aliqui qui e mixta progenie oriuntur et multi conversi ob conamina Hinduistarum missionariorum velut ISKON sunt. Aliae religiones cum minore fidelium numero Sichismus, Iainismus et Bahaismus sunt.

CulturaRecensere

 
Carceris Aedificia in Insula Robbenia, custodiae loco variorum antiapartheidicorum luctatorum incluso Nelsone Mandela, qui duodeviginti annos natus custoditus est. Insula Robbenia in praesenti Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum Patrimonium Mundanum est.
 
Ornatae domus, in Montibus Draconoricis.

"Una" cultura in Africa Australi non esse ob ethnicam varietatem argui potest. Hodie, in cibis varietas e multis culturis ab omnibus gaudetur et periegetis imprimis commercializatur qui magnam Africae Australis gastronomiae varietatem gustare desiderant. Musica et saltatio praeter cibum magni momenti sunt.

Gastronomia Africae Australis carne valde fundatur et proprium conventum socialem cognitum barbacoam (linguis Anglica et Batava Capitensi braai) genuit. Africa Australis etiam praecipuus vini productorius cum aliquibus optimarum vinearum in vallibus circum Stelylepolin, Gallogoniopolin, Margaropolin, et Barrypolin iacentium progreditur.

Magna varietas in musica Africae Austrialis inest. Multi Nigritae musici linguis Batava Capitensi et Anglica per Apartheid canentes ex illo tempore in traditionalis Africis linguis canere coeperunt et unum modum, quaetum nominatum (linguis Batava Capitensi et Anglica kwaito), creaverunt. Notabilis Brenda Fassie est, quae in famam canticum Weekend Special, Anglice cantum, iecit.

Inter illustriores musicos excellit Ladysmith Black Mambazo, dum Quarterio Chordophonus Sovetensis (Anglice Soweto String Quartet) musicam classicam cum Africo sapore agit. Caucasii Nigritaeque Notiafrici cantores Europaeis musicalibus modis, inclusis talibus Occidentalibus metallicis manibus ut Seether (antique Saron Gas), historice affecti sunt. Africa Australis mundi notissimos iazzii musicos, notabiliter Hugum Masekela, Ionam Gwangwa, Abdullam Abraham, Mariam Makeba, Ionathan Butler, Christianum McGregor et Sathimam Bea Benjamin produxit. Batava Capitensi musica multiplica genera, ut coaevum Stephanum Hofmeyr et Punkicam manum Fokofpolisiekar complectitur. Transitorii artifices ut Ioannes Clegg et suae manus Juluka et Savuka varios successos subterraneos, publicos et peregrinos gavisi sunt.

Nationis Nigritica maior pars adhuc substantialem rusticam incolarum valde ad paupertatem deiectam vitam agentium numerum habet. Inter quos, nihilominus, isti culturales mores fortissime servantur; cum Nigritae magis magisque urbanizantur et occidentalizantur, traditionalis culturae aspectus degeneraverunt. Urbani Nigritae plerumque Anglice aut lingua Batava Capitensi loquuntur praeter suam maternam linguam. Sunt parvi sed adhuc significativi globi in Khoisanis linguis loquentium quae in undecim sollemnibus non comprehenduntur, sed una octo aliarum publice agnitarum linguarum est. In linguis in periculo loquentium parvi globi, pleraeque quarum Khoisanae familiae sunt, quae ullum publicum statum non accipiunt; nihilominus, aliqui globi in Africa Australi earum usui et renovatae vires vitales favere conantur.

Medii civium ordinis victus, praecipue Caucasii allophyli sed cum crescente Nigritarum, Coloratorum et Indorum numero, aliquis modis par victui hominum in Occidentali Europa, America Septemtrionali et Australasia inventorum est. Medii ordini sodales pluries in exteris nationibus maiori expositioni mundanorum mercatuum student et laborant.

Asiatici, praesertim Indicarum originis, suum proprium culturale legatum, linguas et fides religiosas, seu Christianam seu Hinduicam seu Sunniticam Islamicam servant et Anglice loquuntur cum Indicis linguis maternis velut Hindica, Teluguica, Tamilica aut Guiaratica quibus minus crebro loquuntur sed quas plerique intellegunt. Primi Indi in clara nave Truro contracti operarii in Nativitate provincia in calami dulcis agris laboratum venerunt. Valde minor Sinica communitas in Africa Australi est, quamquam eius numerus auxit ob immigratinem e Formosa.

Africa Australis etiam magnum pondus in Puerorum Exploratorum motu habuit, cum multis Exploratoriis traditionibus et caerimoniis ortis e Roberti Baden-Powell, Puerorum Exploratorum conditoris, experientiis per suum tempus in Africa Australi publica militaris decennio 190. Consociatio Puerorum Exploratorum Africae Australis iuvenilium sodalitatum iuvenibus et adultis omnium phylarum in Africa Australi reseratarum una fuit, quod accidit die 2 Iulii anni 1977 in consultatione Quo Vadis nominata.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Cas. gen. "Rei publicae Africae australis" (de nomine Latino civitatis hodiernae vide pp. 425-427 apud Google Books)
  2. "Austroafrica": Ephemeris.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Africam Australem spectant.
Africa Australis : politica