Nova Zelandia[1][2] (Anglice New Zealand, Maorice Aotearoa) est civitas insularis Oceani Pacifici Australis, duabus terrarum praecipuarum massis formata, quae communiter Insulae Septentrionalis et Australis vocantur, ac multis minoribus insulis, inter quas Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) conspicua est. Nomen indigena Novae Zelandiae est Aotearoa 'Longa Candidaque Nubes'. Inter dominia Neozelandica sunt insulae Cook et Niue (se libere consociatione gubernantes), Tokelau, et Provincia Rossiana, Neozelandica vindicatio in Antarctica.

Wikidata Nova Zelandia
Res apud Vicidata repertae:
Nova Zelandia: insigne
Nova Zelandia: insigne
Nova Zelandia: vexillum
Nova Zelandia: vexillum
Terra continens: Oceania, Oceania, Australia
Territoria finitima: Australia
Locus: 41°12′0″S 174°0′0″E
Caput: Wellington

Gestio

monarchia parlamentaria
Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Christopher Luxon
Consilium: New Zealand Parliament
Iudicium: Supreme Court of New Zealand
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 118 700
Sermo publicus: lingua Maoriana, lingua gesticulatoria Novozelandensis, Anglice
Zona horaria: UTC+13:00, UTC+12
Moneta: New Zealand dollar

Commemoratio

Paean: God Defend New Zealand

Sigla

ISO NZ, NZL, 554; IOC NZL
Dominium interretiale: .nz
Praefixum telephonicum: +64
Siglum autoraedarum: NZ

Tabula aut despectus

Nova Zelandia: situs
Nova Zelandia: situs

Nova Zelandia sua geographica segregatione insigniter est: circiter 2000 chiliometra Australiae austro-oriente per mare Tasmaniae sita et suae vicinae proximae septemtrione Nova Caledonia, Insulae Vitienses et Tonga sunt. Propter suam segregationem, Nova Zelandia distinctum faunae aviumque circumiecta naturalia evolvit, quorum aliquae exstincta sunt, hominibus adventis mammalibusque ab eis introductis.

Plerique Neozelandienses ascendentes Europaeae habent, dum autochthones[3] Maorienses maximus allophylus sunt. Asia et Polynesii haud Maorienses etiam significativi allophylus, praesertim urbanis in regionibus, sunt. Plerique incolae Anglice loquuntur, quamquam Anglica et Maoriana sunt linguae publicae.

Nova Zelandia civitas bene composita est, quae in optimo loco est inter internationales comparationes de indice evolutionis humanae, qualitate vitae, exspectatione vitae, alphabetizatione, indice educationis, pace, prosperitate, libertate oeconomica, faciendorum negotiorum facilitate, corruptionis defectione, libertate preli, et civilium libertatum et politicorum iurum tutela. Suae urbes etiam in mundo habitabilissimae habentur.

Carolus III velut rex Novae Zelandiae est dux civitatis, et a caerimoniali Gubernatore Generali, subsidiarias potestates tenenti, repraesentatur. Regina nullum verum politicum pondus, et suum munus essentialiter? est symbolicum. Potestas politica a democratice electo Consilio Legatorum (Anglice House of Representatives) a primo ministro, civitatis duce gubernationis, ducto retinetur.

Historia

recensere

Colonizationis primordia

recensere

Populus Maoriensis, Polynesicae originis, archipelagus e saeculo quarto decimo occupant. Anno 1642, Batavus Abel Tasman occidentale harum insularum litus attigit, quas "Novam Zelandiam" honore Batavae provinciae Zelandiae nuncupat. Inter annos 1769 et 1770, Iacobus Cook nomen duabus insulis praecipuis dedit. Ineunte saeculo undevicensimo, earum evangelizatio a Britannicis Catholicis et Protestantibus missionariis coepit. Ab anno 1838, Britanniarum Regnum Novam Zelandiam colonizare decernit.

Conflictus et evolutio

recensere

Britanni tunc suam dominationem Maoriensibus ducibus imposuerunt per Pactum Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anno 1840 quod populo Maoriensi terrarum usufructus fidem dabat, dum Gulielmus Hobson primus gubernator anno 1841 factus est. Colonizatio, systematice ab Eduardo Gibson Wakefield instructa et in autochthonum detrimento, Bella Maorica (inter annos 1843 et 1847 et 1860 et 1870) provocat. Constitutio anni 1852, anno 1870 corroborata, coloniae magnam autonomiam defert. Oeconomia ad magnas alituram et exportationem carnis, lanae et lacteorum fructuum in Europam vertit. Decennii 189 recessio et suffragii universalis instauratio anno 1889 in postetatem ascensui Factionis Liberalis favet. Aera liberalis (inter annos 1891 et 1912) clara politicae vitae democratizatione, syndicalismi et proficientis legislationis socialis applicatione evolutione notatur. Anno 1907, Nova Zelandia liberata est.

Ex alio bello in aliud

recensere

Natio primi belli mundani proelia participavit et noxae bello captae graviter demographiam oeconomiamque affecere. Neozelandienses, coniunctim cum Australia et Britanniarum Regno, mandatum a Societate Civitatum super Samoae et Naurus insulas impetraverunt. Nova Zelandia dure universali anni 1929 discrimine affecta est. Factioni Nationali (Factionis Liberalis et Factionis Reformationis coniunctioni) anno 1935 Factio Laboris successit. Primus minister Michael Iosephus Savage expeditionum prosperitatem instaurare, opera publica perficere et industriam evolvere consecutus est. Neozelandienses strenue secundum bellum mundanum in Europa participavere.

Ex anno 1945

recensere

Post Iaponicas clades anno 1945, Nova Zelandia in animo Asiae Meridiorientalis et Pacifici solida socia esse habet. Anno 1951, cum Civitatibus Foederatis et Australia tripertitum pactum obsignat quod "Consilium Pacificum" sive ANZUS statuit.

Laboristis succedens, Factio Nationalis potestatem inter annos 1949 et 1957 et inter 1960 et 1972 capit. In externa negotia regrediens, Factio Laboris diplomaticas rationes cum Communistica Sina anno 1972 statuit et contra Franciae nuclearia experimenta in Pacifico reclamat.

Denuo in potestate anno 1975, Factio Nationalis sua proposita, praesertim de industrialibus energeticisque rebus evolvit. Annorum 1984 et 1987 comitia maiorem partem Laboristis dant quorum dux, David Lange, primus minister usque ad annum 1989 factus est. Similiter Australianarum Laboristarum, David Lange intensivam liberalizationis rationem duxit. Mercatus nummarios liberalizavit, nationalem oeconomiam aperuit, numerosas societates privatizavit et tributa privatorum virorum societatumque levavit, pro gravi sociali compensatione, etiam hoc casu. Internationalibus in rebus, "novam inventionem" ambitus Novae Zelandiae contribuit.

Parvarum insularium civitatum, praecipue Polynesiarum, oratrix mundana in scaena esse conata, reclamationes contra regionis nuclearizationem ductat et anno 1986 accessum in Neozelandienses portus Civitatum Foederatarum navibus arma atomica portantibus aut propulsionis nuclearis interdicit. Haec positio gravem crisin in rationibus inter Civitates Foederatas et Novam Zelandiam et archipelagi exclusionem ab ANZUS provocat.

Anno 1989, David Lange Galfrido Palmer munus cedit, sed Laboristae eius profectionem Octobri anni 1990 non superant et Conservativorum victoria coram adsunt, quorum dux, Iacobus Bolger, primus minister factus est. Qui in liberali Laboristarum experientia perseverat et nationalis oeconomiae salubritatem velut gubernativae actionis prioritatem servat. Nova Zelandia, conclusa Iulio anni 1990 teloniali? coniunctione cum Australia, velut haec civitas, difficultates adiunctas convictui inter Europaeae originis incolas et autochthones experitur. Pacti Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anni 1840 celebratio, Februario anni 1990, occasio ad renovandas intercessiones Maoriensium (13% Neozelandiensium) contra huius pacti praescripta fuit.

Simul cum gubernativis securitatis agenturis Australiae, Canadae, Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum, suo in territorio cum systemate ECHELON telecommunicationes intercipientium stationum unam possidet, quae ab Agentura Securitatis Nationalis Civitatum Foederatum Americae (Anglice: NSA) ducitur. Systematis ECHELON statio civitatis in Ostio Cargillensi est, et Neozelandiense Grapheum Securitatis Communicationum Gubernativarum (Anglice: Government Communications Security Bureau) responsale? stationis organum est.

Geographia

recensere
 
Nova Zelandia. Despectus ex satellite.

Nova Zelandia a duabus praecipuis insulis et plurimis parvis, quarum aliquae valde longinquae, composita est. Tota area est 268 680 km², parum minor Italia, Iaponia, aut Britanniarum Regno. Civitas se trans amplius 1600 chiliometrorum iuxta praecipuum Septemtrionalem-Boreorientalem axem cum circa 15 134 chiliometrorum litoris estendit.

Australis (Anglice South Island ; Maorice Te Wai-pounamu) maxima terrae massa est et iuxta suam longitudinem Alpibus Meridianis dividitur, quarum maximum cacumen Mons Cook, 3754 metrorum altus, est. In Insula Australi duodeviginti cacumina amplius 3000 metrorum alta sunt. Insula Septentrionalis minus montuosa est, sed vulcanismo distinguitur. In Insula Septemtrionali, maximus mons, Cavum Clamosum (Anglice et Maorice Ruapehu et 2797 metrorum altum), activus conus vulcanicus est. Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) minima et australissima in tota republica est, cum? area parum maiori quam communis Brasiliensis Urbis Paulistanae.

 
Mons Cook (Anglice Mount Cook ; Maorice Aoraki) maximus mons in Nova Zelandia est.

Clima amoenum est, temperaturis raro sub 0 °C aut supra 30 °C. Quotidiana media temperatura Vellingtoniae, quae caput et media in civitate sita est, 5.9 °C hieme et 20.3 °C aestate est.

Remotissima a terris proximis, Nova Zelandia, inter terrestres considerabilium telluris dimensionum massas, ea quae separatissima est. Suae proximae vicinae Australia ad boreoccidentem, Nova Caledonia, Insulae Vitienses, et Tonga ad septentriones sunt.

Propter suam segregationem, Nova Zelandia unicum oecosystema evolvit, cuius distinctissima proprietas in quorumvis terrestrium mammalium privatione, usque ad Polynesiam colonizationem et exceptis tribus chiropterorum speciebus, consistebat. Plurimae oecotheses quae plerumque mammalibus occupatae essent avibus occupabantur, inter quas apteryx (volare non potens) et dinornithidae. Dinornithidae, nunc exstinctae, usque ad trium metrorum altitudinem crescere poterant. Apteryx et propria endemicarum silvarum pterophytorum sunt civitatis symbola. Nova Zelandia etiam est sedes sphenodontis, antiquae reptilis speciei, et vetarum (insectorum Anostostomatidarum Rhaphidophoridarumque familiarum), amplius octo centimetra longitudinis attingere potentis.

Demographia

recensere

Ethne et immigratio

recensere
 
Novae Zelandiae historicus numerus incolarum (nigro) et proiectum incrementum (rubro).

Nova Zelandia circiter 4.3 milliones incolarum habet, quorum 78 fere centesimae se cum Europaeis ethnesi agnoscit. Europaeae originis Neozelandienses una Pacehae (Anglice et Maorice Pākehā) nominantur; hoc vocabulum generatim ad Europaeae originis Neozelandienses refert sed aliqui Maorienes eo ad referendum ad omnes Neozelandienses non Maorienses utuntur. Plerique Pacehae Britannicae aut Hibernicae ascendentiae sunt, quamquam significativa Batavica, Dalmatica, Italica et Theodisca immigratio iuxta cum indirecta Europaea immigratione per Australia, Americam Septemtrionalem, Americam Australem et Africam Australem fuit. Secundum anni 2006 census proiectiones, anno 2026 Pacehae pueri 64 centesimae omnium Neozelandiensium, conlati cum 73 centesimis anni 2006, constituent. Maorienses pueri 18 centesimae, conlati cum 9 centesimis et 12 centesimis proprie anni 2006, constituent. Index fertilitatis e Martio anni 2009 2.2, pro femina, conlatus cum approximate duobus proximis triginta annis, erat cum toto ortuum numero maiore quam quocumque ex anno 1961. Secunda fertilitatis aestimatio 2.02 pueri pro femina erat. Index fertilitatis diminuendus esse in proximis quadraginta annis exspectatur, secundum aliam aestimationem. Exspectatio vitae cuiusvis pueri anno 2008 nati 81.9 annorumm puellae et 77.9 annorum puero erat. Exspectatio vitae ortu (tam viris quam feminis) ex octoginta annis in octoginta quinque annos anno 2050 augenda esse praedicitur. Praeterea, mortalitas infantilis substantialiter ex anno 2009 in 2050 deminuenda esse exspectatur. Dum totus numerus incolarum in 5 349 000 anno 2050 augendus esse exspectetur, media aetas (dimidium incolarum iuvenum et dimidium senum) e 36 annis anno 2009 in quadraginta tres annos anno 2050 ascendet et percentatio incolarum sexaginta annos natorum et seniorum e 18 centesimis (anno 2009) in 29 centesimis (anno 2050) ascendet.

Historicus numerus incolarum
Anno Numerus incolarum
1850 131 900
1871 256  300
1900 802 200
1910 1 040  500
1920 1 242 400
1930 1 493 000
1940 1 637 300
1950 1 909 100
1960 2 377 000
1970 2 819 600
1980 3 144 000
1990 3 362 500
2000 3 832 900
2009 4 319 932
2015aest 4 492 000
2025aest 4 831 000
2050aest 5 349 000
Fertilitatis, exspectationis vitae, mortalitatis infantilis proiectiones
2005–2010 2010–2015 2015–2020 2020–2025 2045–2050
Fertilitas (pueri pro femina) 2,02 2,02 1,95 1,88 1,85
Exspectatio virae ortu (annis) 80 81 82 82 85
Mortes infantiles pro 1000 vivorum ortuum 4,6 4,2 3,9 3,7 2,7

Indigenae Maorienses praecipuum non Europaeum ethnos sunt, cum 14.6 centesimae incolarum anni 2006 censu. Dum incolae plus quam unum ethnos eligere possunt, exigue amplius dimidium (53%) omnium Maoriensium incolarum se solum Maoriense agnoscit. Homines se cum Asia ethnesi? identificantes? rationem 9.2 centesimae incolarum reddunt, cum incremento e 6.6% anni 2001 census, dum 6.9 centesimae hominum insularum Pacificarum originem habent. Haec percentationes 100% superant quia homines se cum plurimo quam uno ethnei identificare possunt.

Ratio immigratoria Novae Zelandiae aliquantulum aperta est; gubernatio se numeri incolarii incremento 1 centesima pro anno dedit. Inter annos 2008 et 2009, scopus 45 000 hominum a Diaconia Immigrationis Novae Zelandiae positus est (cum tolerantia 5000), et 23 centesimae incolarum ultramarinum natum est, unus inter maximos indices in mundo. Hodie, immigrantes e Britanniarum Regno et Hibernia maximum circulum constituunt, quorum 29 centesimae transmarinum natum est, sed immigrantes a plurimis civitatibus et magis magisque ab Asia Orientali (praesertim a Sina continentali, sed etiam cum substantiali numero a Corea, Taivania, Iaponia, et Hongcongo) abstrahuntur.

Dum demonymum Neozelandiensis sive Neozelandicus est, se haud sollemni more Apteryges (Anglice Kiwis  ; Maorice Kiwi) nuncupant.

Usque ad annum 1987, Anglica erat unica Neozelandica lingua publica, et adhuc in plerisque locis iam praevalet; Maorica sub Lege Linguae Maoricae anni 1987 et chironomia Novae Zelandiae sub anni 2006 Lege Chironomiae Novae Zelandiae linguae publica factae sunt. Ambae officiales linguae amplissimum usum habent; 98% incolarum Anglice et 4.1% Maorice loquitur. Samoana locutissima non publica lingua (2.3%) est, quam Francogallica, Hindica, Quantunica et Mandarinica sequuntur.

Nova Zelandia indicem alphabetismi adulti 99% habet, et 14.2% adultorum baccalaureatum aut titulum superius habet. Ad 30.4% incolarum aliqua secundariae qualificationis forma eorum maximus est, dum 22.4 centesimae Neozelandiensium nullam formalem qualificationem habet.

 
Mutatio religiosorum credibilium ex anno 1991.
Religio

Secundum anni 2006 censum, religio Christiana praecipua Novae Zelandae religio est, a 55.6 centesimis incolarum culta, decrementum e 60.6 centesimis census anni 2001. Aliud 34.7 centesimae nullam religionem habere indicat, incrementum e 29.6 centesimis anni 2001, et circa 4% affiliatum cum aliis religionibus. Praecipuae Christianae denominationes Anglicana, Catholica Romana, Presbyteriana et Methodista sunt. Etiam significativi? numeri sunt qui se cum Pentecostali Baptisticaque ecclesiis et cum Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus sive Mormonibus indentificant. Ecclesia Rātana cum basi in Nova Zelandia morehua sive asseclas inter Maorienses habet. Secundum censualia schemata, inter alias significativas allophylicas religiones Hinduismus, Buddhismus et Religio Islamica sunt.

Alia data statistica

recensere

In Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum inspectione inter triginta civitates democraticas, Nova Zelandia locum octavum, supra mediam, occupat de eo quantum ad eius populi felicitatem (quae ad rogata de personali expletione et positivas sensationes nuper expertas mediis responsis definitur) attinet, quamquam vicitas propter suum relative? demissum locum inter inspectas civitates de personalibus divitiis (quae media personali reditu definiuntur) cognoscitur.

Nova Zelandia praecipue urbana civitas est, cum 72 centesimis incolarum 16 praecipua territoria urbis inhabitantium et cum 53 centesimis quattuor maximas urbes; Aucopolin, Christopolin, Vellingtoniam et Hamiltonium habitantium.

Urbes secundum incolarum numerum instructae

recensere

Signa numeralia Iunii anni 2009 aestimationes sunt.

# Nomen Latine Nomen Anglice Nomen Maorice Numerus incolarum
1 Aucopolis Auckland Tāmaki-makau-rau 1 333 300
2 Christopolis Christchurch Ōtautahi 386 100
3 Wellington Wellington Te Whanga-nui-a-Tara 386 000
4 Hamilton Hamilton Kirikiriroa 200 300
5 Napier et Hastings Napier-Hastings Ahuriri-Heretaunga 123 200
6 Tauranga Tauranga Tauranga-moana 118 200
7 Dunedinum Dunedin Ōtepoti 115 700
8 Palmerstonaquilonia Palmerston North Te Papa-i-oea 80 700
9 Nelson Nelson Whakatū 59 200
10 Rotorua Rotorua Te Rotorua-nui-a-Kahumatamomoe 55 600
11 New Plymouth New Plymouth Ngāmotu 51 600
12 Whangarei Whangarei Whangārei 51 400
13 Invercargill Invercargill Waihōpai 48 300
14 Whanganui Wanganui Whanganui 39 600
15 Kapiti Kapiti Kapiti 39 600
16 Gisborne Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa 33 900

Civilitas

recensere

Gubernatio

recensere
 
Aedificia Parlamenti Novae Zelandiae, Vellingtoniae.

Nova Zelandia est libera democratia parlamentaria sui iuris, rite monarchia constitutionalis, duce civitatis Regina Elizabeth II Britanniarum, cuius partes Silvia Cartwright gubernator generalis agit.

Nova Zelandia Britannnicum Vestmonasteriense systema parlamentarii gubernationis secuta est, sed iam camera superior e Consilii Legisferi, haud electi anno 1951 corporis, abolitione non est. Parlamentum, in Vellingtoniensibus Aedificiis Parlamenti Novae Zelandiae iunctum, nunc solum a Camera Repraesentantium, a centum viginti sociis per proportionali repraesentationis systemate electis constituta ex anno 1996, componitur.

Hoc in systemate, sexaginta quinque socii comitiales districtus repraesentantes sunt e quorum quinque ad populum Maoriensem servantur et caeteri e factionum candidatorum catalogis ad producendam proportionalem resultationem eliguntur. Est novi systematis consequentia ut praecipuae factiones minorum factionum adiumento ad formandam coalitionis gubernationem opus sit. Ex ista camera consilium exsecutivum viginti sociorum a praesenti primo ministro, Ioanne Key Mediocriter sinistrae Factionis Nationalis, directum eligitur. Aliae quinque factiones in Camera Repraesentationem hodie habent.

Gubernatio locoroum et territoria externa

recensere
 
Tabula subdivisionum Novae Zelandiae/

Primi Europaei coloni Novam Zelandiam in provincias divisere. Quae anno 1876 abrogatae sunt ut gubernatio nummariis causis centralizaretur.? Provenit ut Nova Zelandia non separatim repraesentatas subnationales entitates velut provincias, civitates aut territoria, excepta loci gubernatione, habeat. Nihilominus provinciarum spiritus adhuc vivit et fera aemulatio ludi culturaeque eventibus exhibita est. Ab anno 1876, gubernatio locorum varias Novae Zelandiae regiones administravit.

Anno 1989, gubernatio usquequaque gubernationem locorum ad novam rationem redegit, conficenda praesenti binaria structura consiliorum regionum et auctoritatum territorialium sub Lege Gubernationis Locorum anni 2002 constitutorum. Anno 1991, Lex Administrationis Opium anni 1991 Legem Explicationis Urbanae et Civitatis velut praecipua explicatoria legislatio gubernationi locorum substituit.

Nova Zelandia duodecim consilia regionum regionum ambitalium et vecturalium rerum administrationi et septuaginta-tres auctoritates territoriales vialium,? cloacalum, aedificationis rerum consensus inter locos alias administrantes habet. Territoriales auctoritates sedecim consilia municipiorum, quinquaginta septem consilia districtuum et Consilium Insularum Chathamensium sunt.

Quattuor consiliorum territorialium (una urbs et tres districtus) et Consilium Insularum Chathamensium quoque consilii regionum munera exercentes auctoritates unitariae nuncupatur. Auctoritatis regionum districtum consilii regionum districtorum subdivisiones non sunt et eorum pauci consilii regionum fines varicant.

 
Regnum Novae Zelandiae.

Regiones (asterisci auctoritates unitarias denotant) inferiores sunt:

Regio Latine Regio Anglice Regio Maorice Urbs praecipua Latine Urbs praecipua Anglice Urbs praecipua Maorice
Terra Septentrionalis Northland Te Tai-tokerau Whangarei Whangarei Whangārei
Aucopolitana Auckland Tāmaki-makau-rau Aucopolis Auckland Tāmaki-makau-rau
Waikato Waikato Waikato Hamilton Hamilton Kirikiriroa
Sinus Abundantiae Bay of Plenty Te Moana-a-Toi Tauranga Tauranga Tauranga-moana
Gisbornensis* Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa Gisborne Gisborne Tūranga-nui-a-Kiwa
Sinus Hawke Hawke's Bay Heretaunga Napier et Hastings Napier et Hastings Ahuriri et Heretaunga
Taranaki Taranaki Taranaki New Plymouth New Plymouth Ngāmotu
Manawatu et Whanganui Manawatu-Wanganui Manawatū-Whanganui Palmerstonaquilonia Palmerston North Te Papa-i-oea
Wellingtonensis Wellington Te Whanga-nui-a-Tara Wellington Wellington Te Whanga-nui-a-Tara
Marlboroughensis* Marlborough Blenheim Blenheim Waiharakeke
Nelsonensis* Nelson Whakatū Nelson Nelson Whakatū
Tasmanensis* Tasman Richmond Richmond
Litus Occidentale West Coast Te Tai-poutini Greymouth Greymouth Māwhera
Cantuariensis Canterbury Waitaha Christopolis Christchurch Ōtautahi
Otago Otago Ōtākou Edimburgum Dunedin Ōtepoti
Terra Australis Southland Murihiku Invercargill Invercargill Waihōpai
Insulae Chathamenses* Chatham Islands Wharekauri Aquae Lacrimabundae Waitangi Waitangi

Velut praecipua Pacifici Meridionalis natio, Nova Zelandia arctas collaborantes conexiones cum multis insularibus Pacifici nationibus habet et politicam consociationem cum insulis Cook, Nive et Tokelau continuat. Nova Zelandia Stationi Scottianae in suo Antarctico territorio, Dependentia Rossiana, operatur. Aliae nationes quoque Christopoli ad sustentandas suas Antarcticas stationes utuntur, quamobrem aliquando "Ianua in Antarcticam" nuncupatur.

Oeconomia

recensere
 
Regio mercatoria centralis Aucopolis, urbs cum maximo incolarum numero in Nova Zelandia.

Nova Zelandia hodierna industrializataque civitas est. Praecipuae exportatoriae industriae agricultura, horticultura, piscatus, et silvicultura sunt. Haec oeconomia adhuc summas industrias transformatorias, periegesin, et diaconias possidet. Praeterea, civitas magna kivii et uvae productoria est. Magna quantitate et inter decem maximas productorias nationes in mundo, lanam producit. Civitas unum optimorum mundi vinorum etiam producit. Moneta reipublicae est dollarium Novae Zelandiae.

Nova Zelandia certantem oeconomiam internationali plano ad mercatum tensam habet. Multum ponderis internationali commercio datum est, cuius operae et diaconiae exportatae tertiam totius productionis partem repraesentant. Stabilis politicus ambitus, erudita vis laboris et parva corruptio Novam Zelandiam locum facilem ad facienda negotia faciunt, praeter foedus cum Australia de oeconomia, ANZCERTA, quod commerciale foedus de oeconomicis rationibus inter Australiam et Novam Zelandiam est cuius consilium anno 1985 captum est ut area liberi commercii inter ambas nationes crearetur.

Decenniis 199 et 200, civitas radicalem oeconomicam emendationem passa est, quo concurrentia melior fiat. Emendatio subsidia, pretii taxationes inspectionesque abstulit et cursus cambialis fluctuationem implevit; capitalis motuum inspectiones abrogavit et multas proprietates Civitatis privatizavit. Nuper, politici gubernationis cursus incrementum per innovationes et creativitatem incitaverunt.

Domina unius oeconomiarum apertissimarum in mundo, Nova Zelandia liberum defendit mercatum. Foedus liberi commercii amplum et prosperum ut societates in Nova Zelandia laborantes aditum ad Australianum mercatum portoriis immunes habeant et vice versa permittit.

 
Fretum Milfiordiense (Anglice Milford Sound ; Maorice: Piopiotahi), unus periegeticorum locorum destinatorum popularissimorum.

Neozelandica oeconomia e campo agriculturali evoluta est. Cuius primarii productores inter mundi optimos numerantur. Societates velut Fonterra, orbis terrarum maxima lacteorum exportatoria, usitatam firmitatem cum technologia et hodiernis commercii tractationibus temperaverunt.

Nova Zelandia idoneam pecuniam in periegesi, ponderis adventiciorum nummorum fonte, fructo perpicendo e pulchris naturalibus prospectibus conlocavit. Activitas circiter 1,7 billiones dollariorum quotannis gignit. Ultimis in tribus annis valor monetae eius inter 45 et 60 centenionales dollarii Civitatum Foederatarum fluctuavit.

Praesens Neozelandica gubernatio foedere inter Factionem Laboris et Coalitionem Progressisticam componitur. Praesens primus minister est Iohannes Key, suffragio populari Novembri anni 2008 electus; dux Coalitionis Progressiticae,? Iacobus Anderton, Evolutionis Oeconomicae minister; primus minister vicarius, Doctor Michael Cullen, etiam minister fiscalis.

 
Saltatores Maorici usitatis vestibus induti.

Multum Novae Zelandiae culturae ex Europaeis, praesertim Britannicis et nuperrime Civitatibus Foederatis, radicibus deducitur, una cum Maorica cultura, magni significati aspectu in Neozelandica vita publica, praeter maximae vicinae, Australiae, pondus. Artium vigor originalitasque? in Neozelandicis pelliculis, dramate musico, pictura, theatro, saltatione, et artibus internationalem agnitionem attingunt. Probabiliter propter amoenum clima et parvum incolarum numerum oblectamentum peregre satis populare inter Neozelandienses est. Motionem Esperanticam in ista terra annis inter 1938 et 1948 moderabatur Bertrandus Potts.

Artes athleticae

recensere
 
Omnes Nigri (Anglice All Blacks) hakam (Anglice et Maorice haka) saltantes postquam Franciam anno 2006 vincerent.

Harpastum Neozelandicus civitatis ludi considerari quit, quod, secundo loco, criccetius sequitur. Aliae populares artes athleticae sunt equorum cursus, retifollium, pedifollium, autocinetici cursus, pilamalleus, natatio, mollipila, teniludium. Nova Zelandia etiam bonas participationes? in remigatione, velificatione et birotatione fecit. Civitas propter bonam exercitationem in nomismatis, relate ad parvum incolarum numerum, in Olympiis et Ludis Consortionis internationaliter agnoscitur.

Nova Zelandia propter radicales? artes athleticas et tolmeticam? periegesin etiam nota est. Oribasis quoque est popularis ubi praeclarissimus civitatis oribates, defunctus Eques Edmundus Hillary et primus homo Montis Everestis cacumen attingens, est.

  • Nova Zelandia est mundanum ovium caput, quia plus minus 46 milliones ovium in terra solum 3 000 600 incolarum sunt, scilicet fere tredecim oves per capita.
  • Cinematographica trilogia Dominus Anulorum Neozelandicis in locis pellicula impressit.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Bain, Carolyn. 2006. New Zealand. Lonely Planet. ISBN 1-74104-535-5.
  • Garden, Donald. 2005. Australia, New Zealand, and the Pacific: an environmental history. Nature and Human Societies, ed Mark Stoll. ABC-CLIO/Greenwood. ISBN 978-1-57607-868-6.
  • Kennedy, Jeffrey. 2007. "Leadership and Culture in New Zealand." In Culture and Leadership Across the World: The GLOBE Book of In-Depth Studies of 25 Societies, edd. Jagdeep Chhokar, Felix Brodbeck, et Robert House. US: Psychology Press. ISBN 978-0-8058-5997-3.
  • Hay, Jennifer, Margaret Maclagan, et Elizabeth Gordon. 2008. Dialects of English: New Zealand English. Edinburgh University Press. ISBN 9780748625291.
  • King, Michael. 2003. The Penguin History of New Zealand. New Zealand: Penguin Books. ISBN 9780143018674.
  • Mein Smith, Philippa. 2005. A Concise History of New Zealand. Australia: Cambridge University Press. ISBN 0521542286.
Numismatica

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nova Zelandia spectant.
Nova Zelandia : politica
Ministri rerum externarum Novozelandenses

Iacobus Allen 1919 • Ernestus Lee 1920 • Franciscus Bell 1923 • Gulielmus Nosworthy 1926 • Gordonus Coates 1928 • Iosephus Ward 1928 • Georgius Forbes 1930 • Michael Iosephus Savage 1935 • Franciscus Langstone 1940 • Petrus Fraser 1943 • Fridericus Doidge 1949 • Clifton Webb 1951 • Thomas Macdonald 1954 • Gualterus Nash 1957 • Keith Holyoake 1960 • Normannus Kirk 1972 • Gulielmus Rowling 1974 • Brianus Talboys 1975 • Warren Cooper 1981 • David Lange 1984 • Russell Marshall 1987 • Michael Moore 1990 • Donaldus McKinnon 1990 • Philippus Goff 1999 • Winston Peters 2005 • Helena Clark 2008 • Murray McCully 2008 • Gerardus Brownlee 2017 • Winston Peters 2017 • Nanaia Mahuta 2020 • Winston Peters 2023