Aperire sectionem principem

Insula Septentrionalis (Nova Zelandia)

Insula Septentrionalis et Insula Australis (tabula Anglice signata).

Insula Septentrionalis (Maoriane Te Ika-a-Maui) est una e duabus Novae Zelandiae insulis principalibus, Freto Cook ab Insula Australi aliquantulum maiore separata. Area insulae 113 729 chiliometrorum quadratorum est,[1] quare magnitudine est quarta decima orbis terrarum insula. Numerus civium est 3 366 100 (aestimatio Iunii 2011).

Duodecim urbes in Insula Septentrionali patent: Aucopolis, New Plymouth, Tauranga, Gisborne, Napier, Hamilton, Hastings, Palmerstonaquilonia, Rotorua, Whanganui, Whangarei, et Wellington, caput civitatis, in extremo insulae austro. Circa 76 centesimae civium Novae Zelandiae in Insula Septentrionali habitant.

Insulas parvas Ahuahu et Atiu aliaeque iuxta litora insulae septentrionalis iacent.

RegionesRecensere

 
Regiones administrativae Insulae Septentrionalis.

Novem regiones administrativae totam insulam omnesque eius insulas et aquas territoriales comprehendunt.

Proprietates geographicaeRecensere

NotaeRecensere

  1. Geographia: proprietates physicae, apud www.stats.govt.nz (Statistics New Zealand).