Aperire sectionem principem

Magnitudo (-inis, f.) est amplitudo, moles rerum corporearum.[1] In sermone cottidiano idem significare potest ac superficies (magnitudo duarum dimensionum) et volumen (magnitudo trium dimensionum). Sed quoque habet multas alias significationes technicas in astronomia, mathematica, geologia, physica et chemia.

In geometriaRecensere

Naturaliter, ad spatium plenum capacitatemque exponendam, sensu magnitudinis trium dimensionum geometricae, in re technica aetatis Newtoni, vocabulo magnitudo uti solebant.[2] Sed in re technica aetatis Iacobi Berzelii et postea ad duos sensus separandos vocabulo volumen malebant hoc sensu — longitudo, altitudo, et altitudo coniunctim — uti.[3]

In aliis partibus mathematicaeRecensere

In mathematica hodierna magnitudo solet significare: longitudinem, valorem numeri vectorisque absolutum, et logarithmum ad basim decem, quod utile est respectu scalis logarithmicis in physica, geologia, et mathematica.

In geologiaRecensere

In re technica geologica novos vocabulorum sensus definierunt ut altitudo distantiam supra maris superficiem significaret, latitudo angulum respectu Telluris aequatori, et longitudo agulum respectu lineae Tellurem per Grenovicum secante. Respectu scalae logarithmicae, magnitudine utuntur ad vehementia terrae motuum exponenda.

In astronomiaRecensere

In re technica astronomica magnitudo significat mensuram quandam intensitatis luminis stellarium. Longitudo, latitudo et altitudo quoque habent significationes speciales respectu systemate coordinatium caelestium.

NotaeRecensere

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  2. Principa Mathematica Philosophiae Naturalis (1687) auctore Isaaco Newtono, Quantitas Materiae est mensura eiusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine coniunctim .... Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massae in sequentibus passim intelligo." (P. 1, Def. I)
  3. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Jacobo Berzelio.

Nexus interni

Magnitudines: series paginarum brevium
  Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!