Systema internationale unitatum

(Redirectum de Systema Internationale)

Systema internationale unitatum, litteris SI imminutum, est mensurae systema quod circum annum 1960 ex mensuris metricis ut unitates magnitudinibus mensura laboratoriali utiliores habeantur creatum est.[1]

Pittacium cursuale Iaponicum quod assumptionem? systematis internationalis in Iaponia anno 1959 commemorat.

Ex anno 2019, totae unitates SI per quantitates constantes physicas describuntur.

Unitates axiomaticae recensere

Hoc SI systema septem unitates primarias vel axiomaticas habet: metrum (m), chiliogramma (kg), secundum (s), amperium (A), kelvin (K), moles (mol), et candela (cd).[2]

Metrum recensere

Metrum (symbolum: m) est distantia quam per conventum anni 1983 lumen in vacuo in parte   secundi percurrit, ut velocitas lucis subtiliter definita sit sequenti modo

 .

Chiliogramma recensere

Chiliogramma (-atis, n.) (symbolum: kg) est massae unitas ab anno 1889 definita ut unum chiliogramma sit quam massam exemplar priscum continet Lutetiae apud Officinam Internationalem Ponderae Mensuraeque situm. Exemplar factum est ex metallis Platino (90 %) atque Iridio (10 %). In forma cylindrica fusum est 39 mm alti, cum radio 19.5 mm.

Secundum recensere

Secundum (symbolum: s) est temporis spatium quod per conventum anni 1967 correspondet tantis 9 192 631 770 periodorum lucis undarum quam potimur ex transitione inter duos gradus hypersubtiles stati fundamentalis atomi Cs 133.

Amperium recensere

Amperium[3] (symbolum: A) est fluxionis unitas electricae ab anno 1948 definita postulando constantem magneticum in legem Biot-Savart esse accurate

 .

Est fluxio electrica constans quae, si contineatur in duobus conductoribus parallelis, longitudinibus infinitis, quorum diametros neglegere possumus, uno metro exactiter inter eos, vim in quoque conductore creet magnitudinis 2×10–7 Newtoni per metrum conductoris.

Kelvin recensere

Kelvin[4] (symbolum: K) est unitas temperaturae thermodynamicae absolutae quae per conventum anni 1968 definita est ut pars 1/273.16 sit temperaturae thermodynamicae status trini aquae in quo simul status liquidi, solidi, et gasii coexistent.

Moles recensere

Moles (-is, f.) (symbolum: mol) est quantitatis materiae unitas quae per conventum anni 1969 tantis entitatibus correspondet ut quantae atomorum carboniorum sunt in parte 0.012 chiliogrammatis carbonii. Secundum conventum anni 1980 asciscitur atomos carbonii esse sine vinculi et in statu quantico fundamentali quiescendi.

Candela recensere

Candela (symbolum: cd) est intensitatis luminosae unitas quae mensura est sensitivitatis oculi humani et intensitatis lucis physicae coniunctim. Unitas candelae definitur ut una candela communis habeat intensitatem luminosam comparabilem. Per conventum anni 1979 una candela correspondet intensitate luminosa quam fons monochromatica lucis edit si sua frequentia est 540 x 1012 Hertz et sua intensitas physica est 1/683 wattii per steradian.

Praefixa universalia recensere

Omnes mensurae metricae praefixis utuntur ad novas unitates, quae magnitudines communicant, creandas. Si magnitudo maior est quam magnitudo unitatis, praefixum e lingua Graeca provenit, ut hecto- a verbo Graeco ἑκατόν 'centum'; si minor, e lingua Latina, ut centi- a "centum." Quodque praefixum significat potentiam decimorum sic:

Factor Praefixum Latinum Symbolum
101 deca da
102 hecto h
103 chilio k
106 mega M
109 giga G
1012 tera T
1015 peta P
1018 exa E
1021 zetta Z
1024 iotta Y
Factor Prefixum Latinum Symbolum
10-1 deci d
10-2 centi c
10-3 milli m
10-6 micro µ
10-9 nano n
10-12 pico p
10-15 femto f
10-18 atto a
10-21 zepto z
10-24 iocto y

Ergo, centimetrum significat spatium centesimae metri; chiliogramma significat massam mille grammatum.

Unitates secundariae ex axiomaticis derivatae recensere

Per compositionem unitatium primariarum, omnes unitates secundarias derivantur, exempli causa, de area metrum quadratum (m2), de volumine metrum cubicum (m3), et de vi newtonium (N = kg m/s2). In Systemate Internationale, variae unitates secundariae physicis praeclaribus nominata sunt[5]:

Quantitas physica Nomen unitatis Symbolum Definitio unitatibus secundariis Definitio unitatibus axiomaticis
Frequentia hertzium (-ii) Hz   s-1
Vis physica newtonium (-ii) N   m·kg·s-2
Pressio pascalium (-ii) Pa N·m-2 m-1·kg·s-2
Energia, Labor, Calor joulium (-ii) J N·m m2·kg·s-2
Potentia (physica) vattium (-ii) W J·s-1 m2·kg·s-3
Onus electricum coulombium (-ii) C   A·s
Tensio electrica, Vis electromotrix voltium (-ii) V J·C-1 m2·kg·s-3·A-1
Resistentia electrica ohmium (-ii) Ω V·A-1 m2·kg·s-3·A-2
Conductantia electrica siemens (-dis) S A·V-1 m-2·kg-1·s3·A2
Capacitantia electrica faradium (-ii) F C·V-1 m-2·kg-1·s4·A2
Densitas fluxús magnetici, Inductantia magnetica tesla (-ae) T V·s·m-2 kg·s-2·A-1
Fluxus magneticus weberium (-ii) Wb V·s m2·kg·s-2·A-1
Inductantia henrium (-ii) H V·A-1·s

m2·kg·s-2·A-2

Activitas radioactiva becquerelium (-ii) Bq   s-1
Dosis radiationis absorptae graium (-ii) Gy J·kg-1 m2·s-2
Dosis aequivalens sievertum -(i) Sv J·kg-1 m2·s-2

Quantitates dimensionis unius recensere

Nonnullae quantitates definiuntur ut analogia duarum quantitatium unitatibus identicis. Eae quantitates speciales dicuntur habere unitatem unius. Exempla in Systemate Internationale sunt unitates angulorum. Unum radian anguli plani, ut definitur, est circuli absida ab angulo subtenta divisa a radio. Unum steradian est sphaerae area ab angulo solido subtenta divisa a radio quadrato.

Quantitas physica Nomen unitatis Symbolum Definitio unitatibus axiomaticis
Angulus planus radian (-is) rad m m-1
Angulus solidus steradian (-is) sr m2m-2

Unitates extrasystemicae recensere

Nonnullae unitates ad Systema Internationale non pertinentes in variis partibus scientiae atque artium adhibentur. Inter quas

Quomodo numeri scribi debeant recensere

Secundum annorum 1948 et 2003 conventa, numeri pars integra a parte fractionali separanda est puncto aut comma; et ut numeros facilius legas numerorum decimalium longorum digitos potes gregibus ternorum separare spatiis tenuibus.[6]

Pro spatio tenendo, potes Vicipaediae symbolis   vel symbolis uti.[7]

Pro spatio tenendo in formulis LaTeX mathematicis, potes symbolum \, uti.[8]

Notae recensere

  1. Bureau International des Poids et Mesures.
  2. Confer descriptionem unitatium apud nexum externum.
  3. Derivatum ex nomine Andreae Ampere, physici.
  4. Derivatum ex nomine physici Gulielmi Thomson, Primi Baronis Kelvinis.
  5. Fontes nominum unitatium SI latine caremus; ergo nomina unitatium hic ex nomina Anglica et Romantica comminiscimur. Potest alias formas acceptabiles esse. Per convento SI, si possumus, debemus nomina SI originale conservare et symbola non debemus alterare.
  6. Vide etiam Regulam #16 apud situs interretialem NIST et quoque conventum apud situs interretialem Bureau Internationale des Ponds et Mesures.
  7. Vide etiam Vicipaedia:Taberna/Tabularium 5#Numbers over One-Thousand.
  8. Codex LaTeX est methodus formulas mathematicas scribendi Vicipaediana ubi inter symbola <math></math> symbola mathematica scribimus.

Nexus interni


Unitates axiomaticae:
Amperium  • Candela  • Chiliogramma  • Kelvin  • Metrum  • Moles  • Secundum

Unitates derivatae:
Becquerel  • Celsii Gradus  • Coulomb  • Farad  • Gray  • Henry  • Hertz  • Joulium  • Katal  • Lumen  • Lux  • Newton  • Ohmium  • Pascalis  • Radians  • Siemens  • Sievert  • Steradian  • Tesla  • Vattium  • Voltium  • Weber