Axioma
Axioma (-atis, n.) (ex Graeco ἀξίωμα < ἀξιόειν 'dignus considerare' et 'postulare' < ἄξιος 'libratum'), seu sumptio (-onis, f.), in logicis posteris proditis est propositio vel thesis non probata vel demonstrata, sed vera in se habita; ergo conceditur a principio sua veritas, quae sic est incipium aliarum veritatum, deductarum et conclusarum. In mathematica, terminus axioma adhibetur in duobus cognatis sed distinctis sensibus: axiomata logica et axiomata non logica.

Axioma clarum est Euclidis axioma de lineis parallelibus. Euclides postulavit per omnem punctum ad lineam datam, unam tantum lineam parallelem esse (1). Licet autem axioma mutare ut nulla linea exsistet quae lineam datam non intersecat (2), vel etiam ut numerus infinitus sit linearum quae lineam datam intersecant (3). Axioma Euclidis ergo non ab aliis geometriae axiomatibus pendet.
Nexus interni
- Axioma electionis
- Axioma computabilitatis
- Axiomata in mathematica scholarum
- Axiomata Peaniana
- Axiomata Zermelo-Fraenkel
- Axiomatizatio
- Demonstratio mathematica
- Evidentia in se
- Exsistentia
- Formula (mathematica)
- Hypothesis
- Hypothesis continui
- Index axiomatum
- Postulatio parallela
- Systema axiomaticum
- Theorema
- Theoria exemplaris
- Theoria axiomatica copiarum
BibliographiaRecensere
- Mendelson, Elliot. 1987. Introduction to Mathematical Logic. Belmont in California: Wadsworth & Brooks. ISBN 0-534-06624-0.