Vide etiam paginam discretivam: Euclides (discretiva)

Euclides (hic falso 'Megarensis' nominatus) ab Iusto Gandavino ca. 1474 depictus

Euclides Alexandrinus (Graece: Εὐκλείδης) est clarissimus mathematicus antiquus, qui saeculo IV a.C.n. Alexandriae Ptolemaeo I regnante (304293 a.C.n.) floruit. Plurimum innotuit opere magno, quod Elementa (Στοιχεῖα) inscribitur. Hoc opus in tredecim consistit libris, quorum primi quattuor theoremata geometriae planae, libri quinti et sexti theoriam proportionum, libri septemi usque ad IX theoriam arithmeticam per formas geometricas descriptam, ultimi denique tres libri geometriam solidam continent.

OperaRecensere

Praeter Elementa Euclides nonnullos libros minores scripsit:

  • Optica
  • Catoptrica, opera geometriae in visum phaenomenorum luminosorum adhibitae
  • Phaenomena, descriptionem geometricam sphaerae caelestis continens
  • Sectio canonis (Graece: Κατατομὴ Κανόνος), mathematicam musicae theoriam continens
  • Data, de quantitatibus vel aliis notionibus datis in problematis geometricis
  • ceteros plures partim Arabice tantum conservatos, partim ab aliis auctoribus citatos

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Lege Εὐκλείδης ("Euclides") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam