Isaacus Barrow
Isaacus Barrow (Anglice Isaac Barrow), mense Octobri 1630 natus et die 4 Maii 1677 mortuus, fuit theologus et mathematicus Anglus. Opera mathematica theologicaque produxit et fuit inter familiares Isaaci Newtoni.
Obitus: 4 Maii 1677; Londinium
Patria: Anglia
Memoria
Vita
recensereAnno 1630, Isaacus Barrow Londini natus est patre Thoma Barrow et matre Anna. In publicum ludum “Charterhouse” litterarium primo missus est et deinde in publicum ludum “Felsted School” litterarium, ubi a Martino Holbeach magistro puritano illustri doctus est.
Anno 1645, Barrow ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit, ubi litteris Graecis Latinisque et studiis mathematicis claruit. Anno 1648, artium baccalaureus et socius Collegii Trinitatis Cantabrigiensis factus est. Iacobum Duport Cantabrigiensem deinde audiebat et anno 1652 magister artium factus est. Postea annos paucos in Universitate manebat et petivit Regiam Cathedram litterarum Graecarum sed non electus est.
Ad peregrinandum pecunia ei concessa est et ipse libros suos vendidit. Annos quattuor peregrinabatur atque visit Lutetiam, Florentiam, Smyrnam, Constantinopolimque. Omnia opera Ioannis Chrysostomi Constantinopoli legit. In itinere cum navis ab Algerianis piratis oppugnaretur, Barrow contra eos fortiter pugnavit. Ad Angliam anno 1659 revertit.
Post restaurationem Caroli secundi Angliae, anno 1660 ad ordines sacros Ecclesiae Anglicanae accessit ac electus est ad Regiam Cathedram litterarum Graecarum. Anno 1662 professor geometriae Greshamensis et Cathedrae Lucasianae mathematicorum primus professor anno 1663 electus est. Anno 1669, hanc cathedram abdicavit et successorem commendavit Isaacum Newtonum. Postea ad theologiam totum se contulit. Anno 1670 mandato regio doctor divinitatis et anno 1672 magister Collegii Trinitatis, ubi iecit fundamentum bibliothecae, factus est. Die 4 mensis maii anno 1677, febrem passus Londini, caelebs mortuus est et in Abbatia Westmonasterii sepultus est. Isaacus Barrow, mathematicus et Anglicus doctus, in Londinio anno 1630 natus est. Et studia scholae perfecit in Collegio Trinitatis in Cantabrigia.Barrow factus est geometriae professor apud Gresham Collegii Gresham anno 1662. Isaacus Barrow erat magistera ad Isaacum Newton.Barrow rationes ad analytica mathematica pertinentes repperit quae theorema primum calculi praeceperunt.Erat Primum sellam Lucasianam anno 1663 occupavit et eam anno 1669 reliquit.Per reliquum vitae ab anno 1672 usque ad mortem suam anno 1677 ad magistrum Collegii Trinitatis constitit.
Opera mathematica
recensereOpus princeps Isaaci Barrow fuit editio completa Elementorum Euclidis, quam anno 1655 Latine protulit et Anglice anno 1660; editionem Datorum Euclidis anno 1657 publicavit. Libros quattor primos Conicorum Apollonii Pergensis et opera, quae exstant, Archimedis Theodosiique Bithyniensis anno 1675 protulit.
Anno 1669 protulit opus amplissimum de re mathematica: Lectiones Opticas et Geometricas. Nonnullis locis mutatis hoc opus anno 1674 iterum protulit. Lectiones Mathematicae, quae de metaphysico fundamento veritatum mathematicarum tractant, post auctorem mortuum anno 1683 prolatae sunt. Omnia opera mathematica praeclara eruditione et elegantia elucent.
Isaacus Barrow fundamentale theorema calculi primus demonstravit et tangentes curvi kappa calculavit.
Opera theologica
recensereIsaacus Barrow opera theologica multa, quorum plurima prolata sunt post auctorem mortuum, Anglice scripsit. Sermones septuaginta septem de rebus variis scripsit et sermones alios, qui capitula symboli apostolorum interpretantur. Hi omnes munditia et elegantia stili Anglici elucent. Scripsit etiam tractatus eruditos de principatu Papae et de unitate ecclesiae atque explanationes de prece Domini et Decalogo sacramentisque patrio sermone exaravit. Opera theologica multa Latine quoque scripsit.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Opera Isaaci Barrow
- Euclidis Elementorum versio Latina, ab saaco Barrow facta, Londinii 1659.
- Conicorum Apollonii Pergaei versio Latina, ab Isaaco Barrow facta