Abbatia Westmonasteriensis
Abbatia Westmonasteriensis[1] (Anglice Westminster Abbey), sollemniter ecclesia collegiata Sancti Petri Westmonasteriensis[2] appellata, est magna ecclesia operis francigeni vel gothici quae Westmonasterii in urbe stat, a Palatio Westmonasteriensi ad occidentem versus, inter intima Londinii suburbia. Hic reges Angliae, dein Britanniae, coronati et sepulti sunt. Monasterium Benedictinum anno 960 conditum est, sed aedificium praesens saeculo XIII constructum est. Fanum sancti Edwardi Confessoris, regis Anglorum anno 1066 mortui, ibi frequentabatur. Abbatia ipsa anno 1539 dissoluta, ab anno 1540 ad 1556 ecclesia fuit cathedralis, deinde ab anno 1560 ecclesia collegiata et "regia peculiaris", nam ipsi monarchae subiecta est.
Restitutionem ecclesiae Iacobus Wyatt anno 1803, rursus in sacello Nostrae Dominae ab 1808 usque in 1813 curavit. Restitutiones plures ab anno 1827 Eduardus Blore, ab 1849 Georgius Gilbertus Scott, ab 1879 Ioannes Loughborough Pearson direxerunt, atque ab 1897 Ioannes Thomas Micklethwaite.[3] Huius successor Gulielmus Ricardus Lethaby, qui ab anno 1906 mensor abbatiae meruit, de restructionibus saeculo XIX factis severe animadvertit.[4]
Ab hac haud longe distat ecclesia cathedralis Vestmonasteriensis Catholicorum, anno 1910 consecrata.
Notae
recensere- ↑ William Henry Jones, Domesday for Wiltshire (Aquis Sulis: R. E. Peach, 1865). p. 4.
- ↑ Robertus Sanderson, Foedera, conventiones, literae, et cuiuscunque generis acta publica inter reges Angliae, tomus XVII, editio secunda (Londinii: J. Tonson, 1727), p. 320. Anglice Collegiate Church of Saint Peter at Westminster
- ↑ Banerjee (2015); Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 151-155, 284-288
- ↑ Lethaby (1906) pp. 63-93; Banerjee (2015)
Bibliographia
recensere- E. T. Bradley, ed., Annals of Westminster Abbey. Londinii: Cassell, 1898 Textus apud Internet Archive
- Thomas Cocke, 900 Years: The Restorations of Westminster Abbey. Londinii: Harvey Miller, 1995
- Charles Hiatt, Westminster Abbey: A short history and description of the church and conventual buildings with notes on the monuments. Londinii: Bell, 1902 Textus apud Internet Archive
- W. R. Lethaby, Westminster Abbey and the King's Craftsmen: A Study of Mediaeval Building. Londinii: Duckworth, 1906 Textus apud Internet Archive
- J. T. Micklethwaite, "On the Abbey Buildings at Westminster" in E. T. Bradley, ed., Annals of Westminster Abbey (Londinii: Cassell, 1898) pp. 380-393
- "Westminster Abbey" in The Ecclesiologist vol. 3 no. 31/32 (1844) pp. 97-101
Nexus externi
recensere- Jacqueline Banerjee, "Westminster Abbey and the Victorians" (2015) apud Victorian Web
Vicimedia Communia plura habent quae ad abbatiam Westmonasteriensem spectant. |
- Situs publicus (Anglice, Francogallice, Theodisce)
- Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Birminghamia • Blackburn • Bradford • Bristolium • Cestria • Chelmsford • Coventria • Derbia • Glocestria • Gilfordia • Huddersfield • Ledesia • Leicestria • Liverpolium • Mancunium • Novum Castellum • Oxonia • Petroburgum • Portus Magnus • Ripum • S. Albani • S. Edmundi • Sheffield • Southwark • Southwell • Truro • Wakefield • Westmonasterium