Londinium

caput Angliae et Britanniarum Regni
Vide etiam paginam discretivam: London (discretiva).

Londinium[1] (Anglice London, [ˈlʌndən]), sive Lundonia[2] est urbs et caput Angliae et Regni Britanniarum omnis, eodemque tempore maxima et frequentissima Britanniae regio metropolitana, atque maior industriae humanae sedes. Historia huius urbis per duo millennia durat, quia revera a Romanis condita est, qui hunc situm Londinium appellabant. Urbis "cor"—antiqua Londinii Urbs, saepe "milia passuum quadrata" dicta, districtus ad aerarium pertinens—fines mediaevales magna ex parte retinet. A saeculo undevicensimo, nomen Londinii etiam ad metropolim pertinet quae circa hunc locum crevit.[3] Temporibus hodiernis, plurimum huius conurbationis regionem Londinii figurat[4] et administrativam maioris Londinii regionem,[5] cui sunt Demarchus et conventus vocibus populi Londiniensis electi.[6]

Wikidata Londinium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°30′26″N 0°7′39″W
Numerus incolarum: 8 799 728
Zona horaria: UTC, UTC, UTC+1, Europe/London
Situs interretialis
Nomen officiale: London

Gestio

Praefectus: Sadiq Khan
Procuratio superior: Londinium Maius

Geographia

Superficies: 1 572±1 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Essexia, Cantium, Sussexia, Surria, Buckinghamiensis comitatus, Berceria, Hertfordiensis comitatus

Tabula aut despectus

Londinium: situs
Londinium: situs

Londinium est praestans urbs orbis terrarum, maxima orbis terrarum sedes aeraria (cum Urbe Novo Eboraco[7][8][9]), et maximum PDG urbanum in Europa habet.[10] Media urbs est sedes plurimum civitatis summarum centum societatum (FTSE 100) et plusquam centum Europae 500 maximarum. Londinii pondus erga civilem rationem, res aerarias, educationem, oblectamenta, media accumulata, habitum, artes, et culturam ad summam eius gloriam universam auget. Id est maior studii locus domesticorum externorumque salutatorum. Id fuit situs Olympicorum Aestatis 1908 et 1948, et ludorum Aestatis 2012.[11] Id quattuor Situs Patrimonii Mundi continet:

Nomina et mythologia

recensere
 
Media urbs Londinium ad ripas fluminis Tamesis florens. Ad sinistram partem videntur burgi Southwark (proximus) et Lambethum, ad dextram urbs Londiniensis sensu stricto (proxima iacens, arce Londiniensi munita) urbsque Westmonasterium. Ad fundum imaginis, medias inter silvas absconditum, Palatium Sancti Iacobi videtur

Orthographia nominis Londinii multis modis datur.[13] Romani a principio Londinium scripserunt: sic Tacitus infra verbatim citatus,[14] Itinerarium Antonini[15] et inscriptiones multae;[16] taliter Graece Ptolemaeus Λονδίνιον.[17] Auctores tardiores et mediaevales aliter scripserunt, inter quos enumerare oportet Ammianum Marcellinum qui Lundinium,[18] Bedam venerabilem qui Lundonia scripsit,[19] alios posteriores qui Londonia et Londonium,[20][21] alios etiam recentiores qui Londinum.[22][23][24] Linguis postromanis Cambrice Caer Lundein scribitur, Anglosaxonice Lundenburg, Lundenceaster atque on Lundene, lingua Anglica media Lundin, lingua Anglonormannica Lundres.

Originem praeromanam huius nominis haud pro certo dare possumus, etiamsi Eilert Ekwall, nullo dubio expresso, e radice Celtica trahit *londo- ('fortis, animosus'; cf. lingua Hibernica antiqua lond-) per nomen sive hominis cuiusdam Celtae sive tribús praeromani.[25][t 1]

Nomen "Augusta" apud auctores Romanos posteriores reperitur[26] inter quos Ammianum Marcellinum[27] et haud dissimiliter scriptorem cosmographiae Ravennatis.[28] Ita anno circiter 400 secundum Notitiam dignitatum Londinii in urbe operam dedit officialis quidam "praepositus thesaurorum Augustensium".[29]

 
Pons Westmonasteriensis (Westminster Bridge) Palatiumque Westmonasteriense, sedes parlamenti Britannici, a burgo Lambetho visa

Nomina ficta huius urbis necnon etymologiam fictam evolvit medio saeculo decimo Galfridus Monemutensis isto libro quem intitulavit Historia Regum Britanniae. Ibi narrat urbem a Bruto Troiano, Aeneae pronepote, conditam et ad honorem proavorum "Troia Nova" appellatam, nomenque hoc graduatim in "Trinovantum" commutatum.[30] Regem deinde Londiniensem Lud novum nomen huic urbi dedisse Caer Lud ('castrum Lud'), postea in nominibus Cambrico, Latino et Anglonormannico mutatum; eundem Lud iuxta portam Londiniensem Ludgate sepultum esse.[31] Haec narratio cum rebus alibi notis connectitur. Trinovantes re vera fuerunt tribus vel civitas regionis Londiniensis in Britannia praeromana; appellationem autem "Trinovantum" Galfridus ipse ut videtur finxit. Brutus Troianus iam a Nennio anno circiter 900 conditorem Britannorum, qui ab nomen populi et insulae traxerint, fuisse adseveratur.[32] Lludd Llaw Ereint, scil. "Lludd manibus argenteis", fuit heros mythologiae Cambricae, sed Galfridus falso nomen eius cum nomine urbis Londinii coniunxit.

Historia

recensere

Praehistoria et antiquitas

recensere
 
Ruinae moeniorum Londiniensium Romanorum ad viam Coopers Row visitandae

Nomen huius loci praeromanum esse fere omnes confitentur, sed archaeologi nihil usque adhuc reppererunt quo monstrari potest Londinium ante aevum Romanum conditum vel habitatum fuisse. Britannia a Romanis, principe Claudio, ab anno 43 conquisita, Camuloduno statim ad dignitatem coloniae et officium praesidii administrationis provincialis erecto, Londinium ad Tamesis fluminis traiecto intra paucos annos conditum esse haud dubitare licet.[33] Oppidum iam anno 47 aedificabatur: canalem enim ligneum, iuxta viam urbanam Romanam olim positum et sub prima ad viam hodiernam Poultry domo effoditum, ex arbore hoc anno caesa sculptum esse a dendrochronologia constat.[34] Britanni rebellatores, Boudica reginá, oppidum novum anno 60 destruxerunt, sicut Tacitus narrat:

 
Nummus aureus quo Constantius Chlorus Londinium anno 296 redemptum celebrat. Cives Londiniensis urbis salvationem deprecatur ad portam urbis Londinii (LON) (Museum Britannicum)
At Suetonius mira constantia medios inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. Ibi ambiguus, an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. Neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est, quin daret profectionis signum et comitantes in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt.[35]

Urbs restructa rapide crescebat. Eo saeculo I exeunte vel II ineunte praesidium praefecti provincialis constitutum est. Saeculo II exeunte moenia urbis aedificata sunt quorum fragmentum etiam hodie monstrantur. Memoria moeniorum nomine viae hodiernae London Wall ("moenia Londiniensia") servatur. Basilica omnium urbium transalpinarum maxima Londinii in urbe constructa est. Ibi fuerunt Mithraeum aliaque templa nonnulla et thermae.

Intra moenia Londiniensia anno 296 milites imperatoris Constantii Chlori mercenarios Francicos usurpatoris Allecti, qui urbem vastabant, devicerunt et interfecerunt. Iam ante annum 314 episcopatus Christianorum Londinii constitutus erat, unde eo anno episcopus Restitutus ad Concilium Arelatense profectus est. Bellis autem tam civilibus quam externis saevientibus aedificia Londinii publica iam saeculo IV exeunte delapidabantur. Romani e provinciis Britannicis omnibus annis circiter 408/410 recederunt.

Medium Aevum

recensere
 
Anno 1300, Londinium (scilicet urbs Londiniensis) fere tota intra moenia Romana rursus inclusa est.

Paulo post migrationes Anglorum et Saxonum vicus mercatorius, nomine Lundenwic, extra moenia Romana ad ripam Tamesis iuxta viam quae hodie The Strand ('ripa') appellatur iam saeculo sexto exeunte crescebat. Ruinas et sepulturas huius aevi archaeologi sub foro Covent Garden appellato reppererunt.

Anno 604 episcopum Mellitum ab Augustino Cantuariensi missum recepit Saberhtus rex Orientalium Saxonum, "quorum metropolis" (ait Beda) "Lundonia civitas est, super ripam praefati [Tamensis] fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique venientium".[36] Londinii eisdem annis, Saberhto in religionem Christianam baptizato, ecclesia cathedralis Sancti Pauli condita est.

Londinium est multis "domibus publicis", scilicet cauponis sive tabernis, celebre.

Commeatus

recensere

Ferrivia subterranea metropolitana Londiniensis (Subterranea Londiniensis) est omnium vetustissima toto in orbe terrarum. Sermone cottidiano tube ('tubus') pro sua forma rotunda etiam appellatur. Praeterea, celebria laophoria rubra duobus pontibus instructa sunt quae non solum Londini sed toto in regno Britannico invenitur. Nuper quidem administri etiam laophoria emerunt uno solum ponte instructa, 18 metra longa, apud DaimlerChrysler societatem autocineticam facta.

Sicut Britanniae meridianae fere omni, urbi Londinio clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 7° atque mensibus Iulio et Augusto 19.5°, minima inter 4.5° et 15.5°, maxima inter 8.5° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −16.1° in regione suburbana Northolt mense Ianuario 1962, maxima extrema 38.1° iuxta Kew mense Augusto 2003, quo anno sub aestate calidissima temperatura media dies sibi insequentes quattuordecim supra 30°, elevata est, duos dies etiam 38°, centenis hominum eis diebus propter calorem mortuis; pluviis (iuxta aëroportum Heathrow verificatis) mense Februario ad 41 mm tantum, mense Octobri ad 68 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 109, mense Augusto 7.5, mense Ianuario 11; horis solis fulgentis (ibidem relatis) mense Decembri 52, mense Iulio 212, per annum totum 1 632.[37]

Incolae notabiles

recensere
Nati
Mortui
 
Territorium urbis Londiniensis (1), e comitatu Londiniensi exclusae, colore candido depingitur.
Territorium Consilii Comitatús Londiniensis colore roseo depingitur. Intus forma burgorum metropolitanorum videtur:
I. olim partes Middelsexiae: Westmonasterium (2a), St Marylebone (2b), Paddington (2c), Kensington (3a), Chelsea (3b), Hammersmith (4a), Fulham (4b), Bethnal Green (8a), Stepney (8b), Poplar (8c), Hackney (9a), Shoreditch (9b), Stoke Newington (9c), Islington (10a), Finsbury (10b), Hampstead (11a), St Pancras (11b), Holburnia (11c)
II. olim partes Surriae: Wandsworth (5a et 6b), Battersea (5b), Lambethum (6a), Southwark (7a), Rotherhithe (7b), Camberwell (7c);
III. olim partes Cantii: Lewisham (21a), Deptford (21b), Grenovicum (22a), Woolwich (22b et 27d).
Territorium Londinii Maioris tabulam totam occupat. In urbes duas et burgos triginta dividitur, scilicet:
I. Londinium interius: Urbs Londiniensis (1), Urbs Westmonasteriensis (2), Kensington et Chelsea (3), Hammersmith et Fulham (4), Wandsworth (5), Lambeth (6), Southwark (7), Tower Hamlets (8), Hackney (9), Islington (10), Camden (11);
II. Londinium exterius: Brent (12), Ealing (13), Hounslow (14), Richmondia (15), Kingstonium (16), Merton (17), Sutton (18), Croydon (19), Bromley (20), Lewisham (21), Grenovicum (22), Bexley (23), Havering (24), Barking et Dagenham (25), Redbridge (26), Newham (27), Waltham Forest (28), Haringey (29), Enfield (30), Barnetum (31), Harrovia (32)
 
Magnum Londinii Incendium multum urbis anno 1666 combussit.

Regiones urbanae et administratio

recensere

Limites urbis Londiniensis a temporibus antiquis usque hodie paucissime mutatae sunt. Regiones igitur circumiacentes, saeculis recentioribus graduatim in suburbia conversae, ab initio sicut paroeciae rurales administratae sunt sub comitatibus Surria, Cantio et Middelsexia; quibus addere oportet urbs libera seu libertas Westmonasteriensis. Anno 1855, opera administrativa regionum suburbanarum atque urbium Londinii et Westmonasterii consessu novo assignata sunt, nomine Metropolitan Board of Works. Qui labores suos usque ad annum 1889 continuavit. Eo anno comitatus, formá similis atque comitatús Angliae omnis, munus administrationis metropolitanae suscepit, cuius senatus London County Council ("Consilium Comitatús Londiniensis") appellatus est. Territorium totum huius novi comitatus in burgos metropolitanos divisum est, successores paroeciarum ruralium anteriorum. Formam burgorum metropolitorum limitesque comitatús Londiniensis, colore roseo pictae, in tabula adiuncta videntur.

Anno 1965, urbe per quinque et septuaginta annos fere continuo aucta, terrae Comitatus Londiniensis cum urbe Londiniensi et Middelsexia tota regionibusque Essexiae, Cantii et Surriae limitaneis in novum comitatum administrativum incorporatae sunt sub auctoritate Greater London Council ("Consilium Londinii Maioris"). Cuius territorium (urbibus duabus exceptis) in triginta burgos departitum est, cuius formas, numeris distinctas, in eadem tabula videre licet. Concilio Londinii Maioris anno 1986 abolito, ab hoc anno urbes et burgi Londinienses singuli sine intermedio sub regimine Britannico terras suas administraverunt usque ad annum 2000. Inde hodie usque concilium novum, nomine London Assembly, res administrativas Londinienses regit, ad cuius caput stat praefectus a populo electus.

Aedes Londinii

recensere
  • Arcus Omnium Classibus Praefectorum vulgo Admiralty Arch
  • Cambium Regale [38] vulgo Royal Exchange
  • Domus Millenaria
  • Oculus ut dicitur Londinii

Pinacotheca

recensere

Ludi et certamina athletica

recensere
Annus Dies Statio Stationis victor Tunicula flava
2007 7 Iulii 1 Fabianus Cancellara Fabianus Cancellara

Nexus interni

 
Porta: Britanniarum
Regnum
  1. "Londinium" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 396-398
  2. Hoc nomen medio aevo adhibebatur, vide Jews in England apud nationalarchives.gov.uk
  3. Mills 2001, p. 140
  4. Fact Files: London Government Offices for the English Regions, Office for National Statistics 
  5. Elcock, Howard (1994), Local Government: Policy and Management in Local Authorities, Routledge, p. 368, ISBN 0415101670 .
  6. Jones, Bill; Kavanagh, Dennis; Moran, Michael; Norton, Philip (2007), Politics UK, Pearson Education, p. 868, ISBN 1405824115 .
  7. "Global Financial Centres 7". Z/Yen. 2010 .
  8. "World's Most Economically Powerful Cities". Forbes.com
  9. "Worldwide Centres of Commerce Index 2008". Mastercard 
  10. World Urbanization Prospects: The 2007 Revision Population Database, The United Nations .
  11. IOC elects London as the Host City of the Games of the XXX Olympiad in 2012, International Olympic Committee, 6 Iulii 2005 .
  12. Lists: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, UNESCO .
  13. "London" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 66.
  14. Tacitus, Annales 14.33
  15. Itinerarium Antonini 471-480 passim
  16. R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain. Oxonii: Clarendon Press, 1965 1-40 etc.
  17. Ptolemaeus, Geographia 1.15.7, 2.3.12, 8.3.6
  18. Ammianus Marcellinus, Res gestae 20.1.3
  19. Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum praefatio, 1.29, 2.3-7, 3.7, 4.6, 4.11-12, 4.22, 5.23
  20. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  21. RBMS/BSC Latin Place Names File apud www.lib.byu.edu'
  22. "Londinum celeberrima metropolis" Map of London, ~1750 apud historic-cities.huji.ac.il
  23. "Civitas Londinum" Old Church Galleries - Item No Longer Available apud www.old-church-galleries.com Googlebooks: Michael Bryan: Dictionary of Painters and Engravers, Biographical and Critical
  24. Chronicon chronicorum politicum, Francoforti MDCXIV (1614)
  25. "London" in Eilert Ekwall, The Concise Oxford Dictionary of English Place-Names (4a ed. Oxonii: Clarendon Press, 1960) p. 303.
  26. "Augusta (1)" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 260
  27. Ammianus Marcellinus, Res gestae 27.8.7, 28.3.1
  28. "Londinium Augusti": Cosmographia Ravennas 106.50.
  29. Notitia dignitatum Occ. 11.37
  30. Galfridus Monemutensis, Historia Regum Britanniae 1.17.
  31. Galfridus Monemutensis, Historia Regum Britanniae 3.20.
  32. Nennius, Historia Brittonum 10.
  33. Roman, The Museum of London .
  34. "London EC4, excavation at Number 1 Poultry" (pagina olim ab English Heritage facta, apud archivum interretiale servata)
  35. Tacitus, Annales 14.33, nominibus C. Suetonii Paulini legati pro praetore huius provinciae et Q. Petillii Cerialis legati legionis X Hispanae adductis
  36. Beda, Historia ecclesiastica gentis Anglorum 2.3.
  37. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
  38. [1]
Textus originales
  1. Londinium "is no doubt a derivative of a stem *londo- ('wild, bold') found in OIr. lond-. The immediate base may be a pers[onal] n[ame] Londinos or a tribal name formed from the adjective."

Bibliographia

recensere
Opera antiquiora
Opera encyclopaedica
  • Hibbert, Christopher; John Keay; Ben Weinreb; Julia Keay. 2011 The London Encyclopaedia. 3a ed. Macmillan Reference.
  • Mills, David. 2001. Dictionary of London Place Names. Oxoniae: Oxford Paperbacks. ISBN 978-0-19-280106-7, OCLC 45406491.
Generalia
  • Ackroyd, Peter. 2001. London: The Biography. Londini: Vintage. ISBN 0-09-942258-1.
  • Kohl, Norbert, ed. 1980. London. Eine europäische Metropole in Texten und Bildern. 2a ed. Francofurti ad Moenum: Insel. ISBN 345830229.
  • Nowel, Ingrid. 2005. London. Biographie einer Weltstadt. Architektur und Kunst, Geschichte und Literatur. Ostfildern: DuMont-Reiseverlag. ISBN 3-7701-4382-5.
Politica
Historica
  • The Victoria History of the Counties of England: A History of the County of Middlesex. Voll. 1-12. 1911-2004. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
  • Aubin, Robert Arnold. 200. London in Flames, London in Glory: Poems on the Fire and Rebuilding of London. Rutgers University Press.
  • Inwood. Stephen. 1999. A History of London. Carroll & Graf. ISBN 978-0-7867-0613-6.
  • Miles, Barry. 2010. London Calling. Atlantic Books. ISBN 978-1-84354-613-9.
  • Porter, Roy. 2000. London: a social history. Nova ed. Penguin Books. ISBN 0-14-010593-X.
  • Reddaway, Thomas Fiddian. 1940. The Rebuilding of London after the Great Fire. Jonathan Cape.
De architectura
  • An Inventory of the Historical Monuments in London. 5 voll.; An Inventory of the Historical Monuments in Middlesex. 1924-1937. Royal Commission on Historical Monuments of England. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
  • Ashbee, C. R. et al., edd. 1900-2008. Survey of London. 47 voll. Textus interretialis apud Centre for Metropolitan History
  • Pevsner, Nikolaus, et al. 1997-2005. Pevsner Architectural Guides: London. Nova ed. 6 voll. New Haven: Yale University Press.
Numismatica

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Londinium spectant.


  Lege Λονδίνιον ("Londinium") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana

Nationes Regni Britanniarum (et capita)