Karachium

urbs et portus Pakistaniae
Wikidata-logo.svg Karachium
Res apud Vicidata repertae:
Karachium: insigne
Civitas: Pakistania
Locus: 24°51′36″N 67°0′36″E
Numerus incolarum: 14 910 352
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: کراچی

Gestio

Consilium: Karachi Metropolitan Corporation
Procuratio superior: Sindh

Geographia

Superficies: 3 527 000 000 Metrum quadratum

Karachium[1] (vulgo Karachi, Urdu كراچى, Sindhi ڪراچي) est maxima urbs, principalis portus, principalis sedes aeraria Pakistaniae, atque caput provinciae Sindh. Aestimatur numerus incolarum urbis circa 13 milliones[2] ad 15 milliones[3] hominum, cum plus quam 18 millionibus qui omnem regionem metropolitam habitant.[4] Karachium est urbs frequentissima in civitate, una ex orbis terrarum maximis urbibus numero habitantium[3] atque decima agglomeratio urbana in orbe terrarum.[5] Urbs est prima civitatis sedes argentariae, industriae, operum oeconomicorum, et commercii, et locus maximarum societatum Pakistaniae, inter quas societates quae de textilibus, navibus, manufactura autocinetorum, oblectamento, artibus, habitu, advertising, curatione librorum edendorum, evolutione programmaturae, et investigationibus medicis tractant. Urbs est maior educationis altioris sedes in Asia Meridiana et vita Islamica.[6]

Historia urbisRecensere

In finibus, in quibus hodie Karachium situm est, fuerunt olim complures vici – inter eos vicus Eekalachi-jo-kun et arx Manora. Nearchus, qui ab anno 326 a.C.n. classi Alexandri Magni praestitit, multis aliis urbibus expugnatis et in urbem eo tempore Krokolam appellatam navigavit. Haec fortasse fuit eadem urbs, quam hodie Karachium vocamus.

Postquam anno 712 in Indiam venerat, Muhammad bin Qasim urbem Debul expugnavit, quae etiam in finibus Karachii hodierni sita fuit.[7]

Anno 1729 vicus Kolachi-jo-Goth, cuius incolae in primis adhuc piscationem exercuerant, delectus est portus ad commercium cum Baharina Mascateque habendum. In sequentibus annis urbs munita atque cum cannonibus Mascatis armata est. Anno 1795 Karachium a chane chanati? Kalat addictum est principi provinciae Sindh ex gente Talpur nato. Cum creverit, Karachium brevi postea fuit portus principialis provinciae. Nomen Karachum primum apparet anno 1742 in litteris Batavice scriptis, cum navis nomine de Ridderkerk prope litus urbis naufragio interiverit. [8]

De tempore sub imperio BritanniarumRecensere

Regione compluriens explorata Societas Britannica Indiae Orientalis occupavit urbem die 1 Februarii 1839. Urbs ad Imperium Britannicum annexa est, cum provincia Sindh a Charles James Napier post proelium apud vicum Miani die 17 Februarii 1843 annecta erit.

 
Karachium anno 1889

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. De nomine Latino vide e.g. species Thysanocephalum karachii et Opisthadena karachii.
  2. United Nations World Urbanization Prospects report (online data) 2010 population estimates for Pakistan
  3. 3.0 3.1 "The largest cities in the world and their mayors". City Mayors 
  4. Helders, Stefan. "World: metropolitan areas". World Gazetteer 
  5. "World Urbanization Prospects, 2009 revision (online data)" 
  6. "Pakistan City Karachi Online Information," apud pakistancity.org.
  7. Karachii historia Houston Karachi Sister City Association.
  8. The Duch East India Company (VOC) and Diewel-Sind (Pakistan) in the 17th and 18th centuries, Floor, W. Institute of Central & West Asian Studies, Universitas Karachii, 1993–1994, p. 49.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Karachium spectant.
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)
Adana • Ahvaz • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Ṣanʾāʿ • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yokohama