Dubaium[fons nominis desideratus] (-i, n.), vel Dubaia[fons nominis desideratus] (-ae, f.) vel Dubai[fons nominis desideratus] (indecl., n.; Arabice: دبيّ) est unus ex septem emiratibus Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis (PAC), ad meridianam Sinus Persici partem in Paeninsula Arabica situs, cui est maximus hominum numerus et altera ab maxima omnium emiratuum terra, post Abudabium.[1] Dubaium et Abudabium sunt soli emiratus quibus est potestas intercedendi (Anglice: veto power) ad res graves in civitatis legislatura.[2]

Wikidata Dubai
Res apud Vicidata repertae:
Dubai: insigne
Dubai: insigne
Dubai: vexillum
Dubai: vexillum
urbs, divisio administrativa, megalopolis, urbs milies milium incolarum, global city, Metropolis, largest city
Civitas: Emiratus Arabici Coniuncti
Locus: 25°16′11″N 55°18′34″E
Nomen officiale: دبيّ
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Dubai
Territoria finitima: Šāriqa emiratus

Forma

Area: 35 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 3 331 420
Sermo publicus: Arabice
Zona horaria: UTC+04:00

Tabula aut despectus

Dubai: situs
Dubai: situs
Dubaium (Phylarchiarum)
Dubaium
Dubaium
Urbis Dubaium collocatio in Confoederatione Phylarchiarum Arabicarum
Insigne phylarchiae

Dubaium primum in scriptis anno 1095 commemorantur, et primus vicus oppidum Dubaium appellatum 1799 conditus est. Urbs rite saeculo undevicensimo ineunte a gente Al Abu Falasa ex Bani Yas constituta est, et in gentis dicione mansit donec Britanniarum Regnum eam protectoratum faceret, anno 1892. Locus geographicus urbem tam gravem commercii sedem fecit ut ante saeculum vicensimum esset portus magni momenti. Anno 1966, petroleo in regione invento, Dubai Qatarque novum unitatem pecuniae loco rupii sinus (Anglice: gulf rupee) instituerunt.

Hodiernum Dubaium post Britanniarum Regni reditum, anno 1971, phylarchia creati sunt, dum Dubaium, una cum Abudabio et quattuor aliis emiratibus, Phylarchiarum Arabicarum Confoederationem conderent. Anno proximo, Ras al Khaimah foederationem inivit, Qatar et Baharina civitatibus liberis iam manentibus. Anno 1973, unione monetaria cum Qatar dissoluta, PAC dirham per PAC introductum est. Zona negotii liberi circa portum Jebel Ali anno 1979 aedificata est ut externae societates mercatoriae laborem libere importent et capita libere exportent. Bellum Sinense anni 1990 urbem aliquantum tetigit, sed urbs postea tempore politico mutante refecta iterum floruit.

Hodie Dubaium sunt urbs universa et gravissima commercii sedes.[3] Quamquam civitatis oeconomia in industria petrolearia condita est, emiratus exemplar negotii, exemplaris civitatum Occidentalium nunc simile, oeconomiam tam agit ut plurimi reditus ex periegesi, fundis, et officiis aerariis veniunt.?[4][5][6] Aedificatio maiorum aedificiorum et institutio eventuum artis athleticae res iuris humani operariorum vehementius dixerunt, qui plerumque ex Asia Meridiana veniunt.[7] Fundis Dubaii deteriorationem maiorem anno 2008 et 2009 expertum est.[8]

Cultura recensere

 
Vetus souk Deirae

Cultura PAC praecipue religionem Islamicam expressit, cum vetusta cultura Arabica et Beduina. Ex contrario, Dubaio sunt societas maxime cosmopolitana, cultura alacre diversaque praedita. Culturae Islamica et Arabica etiam architecturam, musicam, vestem, cibum, et modum vivendi magnopere movent. Quinquies in diem, Mussulmani ad preces vocantur ex minaretis meschitarum omnem per terram conlocatarum. Post 2006, finis hebdomadis ex Die Veneris et Die Saturni constat.[9]

Anno 2005 84 centesimae numeri civium Dubaii metropoliti erant externi, quorum circa dimidium in India nati erant. Urbanum culturae vestigium ut parvum municipium unius gregis ethnici quod margaritas petivit commutatum est cum alii greges ethnici advenire coepissent—primum Iraniani decennio 191 ineunte, et deinde Indi et Pakistani decennio 197.

Inter maiores ferias in Dubaio sunt Eid al Fitr, quod finem Ramadan notat, et Dies Nationalis (2 Decembris), quod formationem Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis notat. Oblectamenta annua, sicut Dubai Shopping Festival[10] (DSF) et Dubai Summer Surprises (DSS) plus quam 4 milliones peregrinatorum omne ex regione attrahunt atque reditus plus quam $2.7 billionnes generant.[11][12] Magna fora in urbe, sicut Deira City Centre, Mirdiff City Centre, BurJuman, Mall of the Emirates, Dubai Mall, et Ibn Battuta Mall, plus usitata souks, emptores ex regione attrahunt.

Nexus interni

 
Deversorium Jumeirah Beach.

Notae recensere

  1. "United Arab Emirates: metropolitan areas". World-gazetteer.com 
  2. D. Long et B. Reich, The Government and Politics of the Middle East and North Africa, p. 157.
  3. "The 2008 Global Cities Index". Foreign Policy. 15 October 2008 
  4. Oil share dips in Dubai GDP AMEInfo (9 Iunii 2007) Accessum die 15 Octobris 2007.
  5. Dubai economy set to treble by 2015 ArabianBusiness.com (3 February 2007) Retrieved on 15 October 2007.
  6. "Dubai diversifies out of oil". AMEInfo. 7 September 2005 
  7. Mike Davis (2006) Fear and Money in Dubai, New Left Review 41: 47–68.
  8. "Job losses hasten property decline in Dubai but medium-long term outlook upbeat | Middle East | News". Propertywire.com. 3 Decembris 2008 .
  9. Jonathan Sheikh-Miller. "UAE Weekend Switchover". AMEinfo .
  10. Dubai Shopping Festival 2011, apud www.traveldealsfinder.com.
  11. DSF Milestones, apud www.dubaicityguide.com.
  12. "Sales will account for 8% of Dubai's GDP, ex Gulf News, 3 Maii 2009, apud gulfnews.com.

Bibliographia recensere

 
Charta diversoriorum et aliorum consiliorum ut oeconomia Dubai amplificetur aedificatorum.
  • Ali, Syed. 2010. Dubai: Gilded Cage. Yale University Press.
  • Al-Fil, Gérard. 2009. Leben und Arbeiten in Dubai. GD-Verlag. ISBN 978-3-941045-09-5.
  • Blum, Elisabeth, et Peter Neitzke, eds. 2009. Dubai: Stadt aus dem Nichts. Basel / Bostoniae / Berolini. ISBN 978-3-7643-9952-8.
  • Hari, Johann. 2009. "The Dark Side of Dubai." The Independent, 7 Aprilis.
  • Müller, Bettina. 2010. Glitzermetropole Dubai: Diversifizierung und Imagegestaltung einer auf Erdöleinnahmen aufgebauten Wirtschaft. Marburg: Tectum-Verlag. ISBN 978-3-8288-2375-4.
  • Schindhelm, Michael. 2009. Dubaispeed: Eine Erfahrung: Mit Fotos von Aurore Belkin. Monachi. ISBN 978-3-423-24768-9.
  • Schmid, Heiko. 2009. Economy of Fascination: Dubai and Las Vegas as Themed Urban Landscapes. Urbanization of the Earth, 11. Berolini, Stuttgartiae. ISBN 978-3-443-37014-5.
  • Schneider-Döll, Hans Peter. 2002. Traumland Alptraum: Im Namen Allahs. Norderstedt: Books on Demand. ISBN 3-8311-4017-0.
  • Smith, John M. 2006. Dubai The Maktoum Story. Norderstedt. ISBN 3-8334-4660-9.

Nexus externi recensere

Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)

Adana • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erivanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Sanaa • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Vasetum • Yokohama