Sinus Persicus[1] est mare internum, cuius longitudo est ferme 1000 et latitudo a 200 ad 300 chiliopmetra, quod Persicos montes a Paeninsula Arabica separat. Omnino per 235 000 chiliometra quadrata pandet.

Sinus Persicus.

Geologia et Topographia

recensere
 
Res publicae sinum Persicum attingentes.
 
Despectus in sinum ex satellite.

Sinus Persicus est mare admodum tenue imissimoque in loco 100 fere metra depressus. Continet circa 6000 km³ ac per Fretum Ormus in Mare Arabicum et ad ultimum Oceanum Indicum influit. Etiam confluentes Euphratis atque Tigris fluminis, dictus Schatt al-Arab, in Persico sinu terminant. Quod pauca solum flumina mari influunt atque sol magnam partem maris exhalefacit salsitudo illius est 4 ferme centesimae.

Oeconomia

recensere

Persicus sinus istis rebus publicis circumdatur (ex septentrione ad meridiem tenus oram): Arabia Saudiana, Irania, Iraquia, Cuvaitum, Baharina, Quataria, Emiratus Arabici Coniuncti, Omania.

Historia

recensere

Regiones circa Persicum sinum commune pro cunabula humanitatis habentur, quod ibi primum regna Sumer, Elamitorum, Accadorum atque Babyloniae et imperia Persarum orta sunt.

  1. Plin. Nat. 6.99, 109, 144 & alibi; vide etiam Nova et Integra Universi Orbis Descriptio (1531)