Mare Arabicum, olim Mare Erythraeum, est regio Oceani Indici septentrionalis quae a Pakistania, Irania, Sinuque Omanensi in septentriones versus, a Sinu Adanensi, Canali Guardafui, Paeninsulaque Arabica in occidentem versus, a Mari Laccadivensi in meridiem orientemque versus,[1] a Mari Somaliensi in meridiem occidentemque versus,[2] et ab India in orientem versus finitur. Eius area superficialis est 3 862 000 chiliometrorum quadratorum, et eius altitudo maxima est 4652 metra. Sinus Adanensis in occidente Mare Arabicum cum Mari Rubro per Babel-Mandelum[en] Fretum conectit, et Sinus Omanensis in septentriones occidentemque versus patet, id cum Sinu Persico conectens.

Conspectus in Mare Arabicum.
Mare Arabicum.
Despectus in Mare Arabicum ex satellite.

Multae marinae negotii viae magni momenti Mare Arabicum ex millennio tertio vel secundo a.C.n. transeunt. Maiores portus maritimi sunt Kandla, Okha, Mumbai Port Trust, Jawaharlal Nehru Portus, Mormugão Portus, Novum Mangalore Portus, Vizhinjam International Seaport, et Kochi Portus in India; Portus Karachi, Portus Qasim, et Gwadar Portus in Pakistania; Chabahar Portus in Irania; et Portus Salalah in Salalah Omanae. Maximae insulae in Mari Arabico sunt Socotra (Iemenia), Masirah (Omana), Laccadivae (India), et Astola (Pakistania).

GeographiaRecensere

Area superficialis Maris Arabici est circiter 3 862 000 chiliometrorum quadratorum.[3] Latitudo maxima est 2400 chiliometra, altitudo maxima 4652 metra est. Maximum flumen quod in mare defluit est Indus. Huic mari sunt bini rami magni momenti: Sinus Adanensis in meridie et occidente, qui cum Mari Rubro per Babel-Mandelum[en] Fretum coniungitur; et Sinus Omanensis in septentriones et occidentem, qui cum Sinu Persico coniungitur. Etiam adsunt sinus Khambhat[4] et Kutch[4] in Litore Indiae. Inter civitates finitimas sunt India, Pakistania, Irania, Maldivae, Omana, Iemenia, Somalia.[5][6]

InsulaeRecensere

 
Names, routes and locations of the Periplus of the Erythraean Sea.
 
Despectus in Socotra, insulam Iemeniae, ex satellite Landsat.

Sunt in Mari Arabico nonnullae insulae, quarum gravissimae sunt Laccadivae (India), Socotra (Iemenia), Masirah (Omana), Astola (Pakistania).

NotaeRecensere

  1. Banse et McClain 1986.
  2. Phama 2020.
  3. Arabian Sea, Encyclopædia Britannica
  4. 4.0 4.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. "Middle East :: Iran — The World Factbook - Central Intelligence Agency" .
  6. "Introduction to Pakistan: Section 5: Coastline" .

BibliographiaRecensere

  • Banse, Karl, et Charles R. McClain. 1986. "Winter blooms of phytoplankton in the Arabian Sea as observed by the Coastal Zone Color Scanner." Marine Ecology Progress Series, 201–211.
  • Pham, J. Peter. 2010. "Putting Somali piracy in context." Journal of Contemporary African Studies 28 (3): 325–41.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Arabicum spectant.

PinacothecaRecensere