Arecaceae
Arecaceae seu Palmae, olim Palmaceae,[2] sunt familia plantarum angiospermarum ordinis Arecalium. Cui sunt fere 202 genera et 2600 species, plurimae in zonis tropica et subtropica, et fortasse climatibus temperatis. Plurimae Arecaceae foliis magnis compositis sempervirentibus, in summo caule non ramificante distinguuntur; multae autem alias proprietates habent, et miram corporis diversitatem praebent. Praeter diversitatem morphologicam, Arecaceae paene omne climatum calidorum genus intra earum distributionem naturalem habitant, a silvis pluvialibus ad deserta sicca.

Arecaceae sunt una e familiis plantarum notissime latissimeque cultis, quae partes magni momenti in historia hominum egerunt. Multae res cibique quotidiani ex eis fiunt, atque in hortis propter earum formas late videntur, ut una e plantis oeconomice utilissimis sint. Eae in multis culturis humanis iam sunt signa victoriae, pacis, fertilitatis, aliarumque notionum. In multis sectis Christianis, dominica ante diem Paschalem Dominica in Palmis vulgo nuncupatur. Eae hodie sunt symbolus tropicarum et feriarum populo gratum.[3]
Genera selecta Recensere
Nexus interni
- Attalea osmantha
- Cycas revoluta ordinis Cycadalium
- Postelsia palmaeformis, alga fusca
- Ravenala madagascariensis ordinis Zingiberalium
Notae Recensere
- ↑ "Arecaceae Bercht. & J. Presl, nom. cons.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 13 Aprilis 2007.
- ↑ Nomen Palmaceae, nunc invalidum, non iam accipitur quod Arecaceae et nomen vicarium acceptum, Palmae (ICBN Art. 18.5), super aliis familiae palmarum nominibus conservantur.
- ↑ Landscaping with Palms in the Mediterranean, www.palms.org.
Bibliographia Recensere
- Dransfield, J., N. W. Uhl, C. B. Asmussen, W. J. Bake. M. M. Harley, et C. E. Lewis. 2005. "A new phylogenetic classification of the palm family, Arecaceae." Kew Bulletin 60, no. 4 (Ianuarius): 559–69.
- Hahn, William J. 2002. "A Molecular Phylogenetic Study of the Palmae (Arecaceae) Based on atpB, rbcL, and 18S nrDNA Sequences." Systematic Biology 51 (1): 92–112. doi:10.1080/106351502753475899. JSTOR 3070898. PMID 11943094.
- Schultz-Schultzenstein, Carl Heinrich. 1832. Natürliches System des Pflanzenreichs. 317. Berolini.
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arecaceas spectant. |
Vide "Arecaceas" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America |