Aperire sectionem principem

Haec pagina de Calor in physica explicat. Si quid quaeris quod et "Calor" appellatur, vide Calor (discretiva).

Calor in physica dicitur quantitas energiae in transitu, quae simpliciter ob differentiam temperaturae fluit et quae, neque labori nec materiae motu correspondet. Saepe symbolum Q adhibetur ad hanc quantitatem in formulis exprimendam.

Calor saepe adhibetur ad cibos coquendos: temperaturae elevatae, quas calor producit, efficiunt ut, proteinae mutentur, bacteriae periculosae consumantur, et omnes cibi esu tuti faciantur.

Calor et temperaturaRecensere

Secundum leges thermodynamicas, duo corpora temperaturis T1 < T2 cum habeamus, capacitate C1 calorifica corpori 1 propria, a corpore 2 deinde in corpus 1 fluet calor

 

Aequilibrio si thermodynamico habeamus, deinde Q1 = Q2 =0, ut T1 = T2. Hoc, quo aequilibrium thermodynamicum temperaturam ubique aequam implicat, saepe dicitur illum Axioma Thermodynamicum Zerum.

Aliae methodus calorem creandiRecensere

Ut supra videtur, differentia in temperaturis creat calorem. Calor autem etiam creari potest per reactionem chemicam, per fluxionem electricam, et per undas electromagneticas.

Calor ob fluxionem   electricam in elemento restitivo quodam datur

 

ubi R est resistentia.

Calor ob reactionem chemicam saepe producitur per materias incendendas in focis et in motris combustionis internae.

De natura inexacta et entropiaRecensere

Caloris differentiale dQ dicitur inexactum, quia, sicut labor, plane a limite per spatium themodynamicum transito dependet. Ob naturam eorum insolitam, differentiale inexactum saepe scribitur linea per d addita   aut littera δ loco d adhibita  .

Entropiae autem differentiale  , caloris differentiali δQ et temperatura T absoluta datum, exactum est, quod a limite quodam per spatium transito non dependet.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad calorem spectant.