Zingiberales
Zingiberales sunt ordo plantarum florentium, a biologis late diuque agnotus, qui multas plantas notissimas comprehendit, praecipue Zingiberacearum Zingiberum, Amomum, Elettariam, Curcumam longam, Alpiniam, et Zingiberum miogam; Musacearum, Musas et Musam paradisiacam; et Marantacearum, Marantam arundinaceam. Botanistae habent Zingiberales Commelinalesque abhinc annorum fere octocentiens centena milia, per Aevum Cretaceum Inferius, evoluisse.
Systema APG II anni 2003 (sicut Systema APG anni 1998) hunc ordinem agnoscit, quem ad cladum Commelinidarum, inter Monocotyledones digerit. Ordo sic circumscribitur:
- Zingiberales
Systema Cronquist etiam hunc ordinem et easdem familias agnovit, sed ordinem in subclassi Zingiberidarum classis Liliopsidorum posuit. Priora systemata, sicut Systema Wettstein, ad extremum anno 1935 retractatum, et Systema Engler, anno 1964 retractatum, Scitamineas, ordinem similem, cum eisdem plantis, quamquam in pauciores familias divisum, agnoverunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Zingiberales spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |