Aperire sectionem principem

Cladus (e Graeco κλάδος 'ramus'), etiam grex monophyleticus appellatus, in phylogenesi est grex organismorum qui tamquam ramus arboris vitae est, atavum omniaque huius prognata communia continens.[1]

Si cladus bene hanc definitionem decet, cum animantia inter se propinqua et ex uno avo communi orta contineat, monophyleticus habetur, et potest categoria taxinomica fieri, nec tantum in cladistica adhibitus.

Omnes cladi cladogramma formant, id est imago stirpis, quae in varios ramos animantium species fingentes dividitur.

NotaeRecensere

  1. Cracraft et Donoghue 2004: 1.

BibliographiaRecensere

  • Cracraft, Joel, et Donoghue, Michael J., eds. 2004. Assembling the Tree of Life. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-972960-9.

Nexus interni