Taxinomia cladistica
Taxinomia cladistica, sive simpliciter cladistica (a Graeco κλάδος 'ramus'), est ratio ab Aemilio Iohanne Gulielmo Henning excogitata, quam ipse systematicam phylogeneticam nuncupavit. Secundum hanc rationem, animantia in cladis ponuntur, qui sunt greges monophyletici antecedens commune et omnia descendentia continentes. Qui cladisticae studeant cladistae appellantur.
Cladogramma
recensereCladogramma est propinquitatum inter animantia delinatio, quae in arboris sive dendrogrammatis formam redigi solet.
Termini technici
recensereMonophyleticum
recensereMonophyleticus est cladus omnia descendentia antecedentis communis continens. In imagine Sauropsida monophyletica sunt.
Paraphyleticum
recensereParaphyleticus est cladus qui monophyleticus esset nisi aliqua membra expelleret. Hoc genus cladi multi cladistae molestum habent et dissuadent.
Polyphyleticum
recenserePolyphyleticus est cladus continens duo clados monophyleticos inter se non propinquos (exempli gratia in imagine Aves et mammalia). Multis cladistis maxime vitandum esse videtur.
Grex socius
recensereGrex socius est grex propinquus alio gregi et cum eo in eodem clado.
Extra gregem
recensereCladus vel species extra gregem est animans quod pars non est illius gregis, sed ei propinquum.
Basale
recensereBasalis est cladus vel species si multo plus plesiomorphicum est quam alter cladus.
Bibliographia
recensere- Robin M. D. Beck, Charles Baillie, "Improvements in the fossil record may largely resolve current conflicts between morphological and molecular estimates of mammal phylogeny" in Proceedings of thw Royal Society B: Biological sciences vol. 285 (12 Decembris 2018)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad cladistica spectant. |