Taxinomia cladistica, sive simpliciter cladistica (a Graeco κλάδος 'ramus'), est ratio ab Aemilio Iohanne Gulielmo Henning excogitata, quam ipse systematicam phylogeneticam nuncupavit. Secundum hanc rationem, animantia in cladis ponuntur, qui sunt greges monophyletici antecedens commune et omnia descendentia continentes. Qui cladisticae studeant cladistae appellantur.

Arbor vitae.

Cladogramma

recensere

Cladogramma est propinquitatum inter animantia delinatio, quae in arboris sive dendrogrammatis formam redigi solet.

Termini technici

recensere
 
Grex flavus (id est Sauropsida) monophyleticum est, grex caeruleus (Reptilia sensu tralaticio) paraphyleticum, grex ruber (Animalia homoeotherma) polyphyleticum.

Monophyleticum

recensere

Monophyleticus est cladus omnia descendentia antecedentis communis continens. In imagine Sauropsida monophyletica sunt.

Paraphyleticum

recensere

Paraphyleticus est cladus qui monophyleticus esset nisi aliqua membra expelleret. Hoc genus cladi multi cladistae molestum habent et dissuadent.

Polyphyleticum

recensere

Polyphyleticus est cladus continens duo clados monophyleticos inter se non propinquos (exempli gratia in imagine Aves et mammalia). Multis cladistis maxime vitandum esse videtur.

Grex socius

recensere

Grex socius est grex propinquus alio gregi et cum eo in eodem clado.

Extra gregem

recensere

Cladus vel species extra gregem est animans quod pars non est illius gregis, sed ei propinquum.

Basalis est cladus vel species si multo plus plesiomorphicum est quam alter cladus.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cladistica spectant.