Genealogia
Genealogia (a verbis Graecis γενεά + λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem per stirpium seriem ductam indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur; secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.
Synonimi
recensereCognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.
Progenies
recensere- Proavus, proavia, propatruus, proamita, promatertera, proavunculus
- Avus et avia, patruus magnus, amita magna, avunculus magnus, matertera magna
- Pater et mater, patruus, amita, avunculus, matertera
- Ego, frater patruelis, soror patruelis, amitinus, amitina, soror, frater, consubrinus, consubrina
- Filius, filia, subrinus, subrina
- Nepos, neptis