Botanice,[1] saepe botanica[2][1] (ex Graeco βοτάνη 'pascua, gramen, pabulum' < βόσκειν 'pasci, vesci'), vel phytologia, antique ars herbaria, hodie aliquando scientia plantarum et biologia plantarum, est pars biologiae et scientia vitae plantarum[3] (Gordh et Headrick 2001:134; Liddell et Scott 1940; Online Etymology Dictionary 2012). Haec disciplina in litteris a maioribus traditis studium fungorum, algarum, et viruum comprehendit. Qui litteris rerum botanicarum studeat botanista appellatur.

Botanice latum disciplinarum scientificarum spatium tractat, inter quas structura, auctus, reproductio, metabolismus, progressus, phytopathologia, proprietates chemicae, et evolutionariae gregum taxinomicorum coniunctiones. Botanice initium habuit cum primi homines plantas edules, medicinales, venenosas distinguere conati essent; quo facto, botanice facta est una ex veterrimis scientiae generibus. Hodie botanistae circa 400 000 specierum organismorum vivorum student.

Initium systematum classificationis modo hodierno per Renascentiam saeculorum sexti decimi et septimi decimi ortum est, cum botanistae conatus ad describendas plantas secundum principia scientifica primum facerent. Saeculis undevicensimo et vicensimo, maiores artes novas ad investigandas plantas evolutae sunt, inter quas usus microscopiorum, enumeratio chromosomatum, et explicatio phytochemiarum. Duobus recentissimis saeculi vicensimi decenniis, DNA ad accuratius describendas plantas adhiberi coepit.

Investigationes botanicae greges plantarum, evolutio, physiologia, structura, et systematica vehementius dicunt. Inter subdisciplinas botanicas sunt agronomia, silvicultura, horticultura, et palaeobotanica. Inter scientistas maximi momenti in historia botanica sunt Theophrastus, Ibn al-Baitar, Carolus Linnaeus, Gregorius Ioannes Mendel, et Normannus Borlaug.

HistoriaRecensere

Nova botaniceRecensere

 
Usitata botanistae instrumenta.

Historia botanices multas scripturas antiquas et classificationes plantarum in nonnullis novis culturis repertas comprehendit. Exempla novorum operum botanicorum in antiquis libris sacris Indicis, litteris Zoroastrianis, et antiquis operibus Sinicis inventa sunt.

Botanice hodierna suum initium abhinc saeculorum plus quam viginti tres habuit