Alga (-ae, f.) est organismus autotrophus (qui ipse se alit, nec alia biota comedit) et plantarum instar, sed a plerisque generibus plantorum veris multis rationibus differt. Algae sunt unicellulares aut multicellulares, aeque ac plantarum photosynthesim efficere possunt, quia chloroplastis praeditae sunt. Sed, aliter ac plantae, organis carent: nam nec vera folia nec caulem nec radices habent. Ergo plantae a peritis non habentur.[1] Plurimae sunt aquatiles, non vasculares, et chlorophyllum semper continent, a pigmento fusco rubrove saepe occultum.

Stirps algarum, secundum Thomam Cavalier-Smith (Anglice).

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad algas spectant.
  • De algis apud Encyclopedia of Life (Anglice)
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!