Photosynthesis
Photosynthesis in plantis, algis, bacteriis est conversio biochemica lucis et dioxidi carbonis et aquae in energiam chemicam, qua animantes utuntur. Chlorophyllum, quod colorem viridem plantis dat, lucem absorbit ut planta energiam habeat.
Reliquia photosynthesis sunt glucosium, hydratum carbonii et oxygenium. Similis est respirationi animalium; quoniam autem animalia oxygenium inhalant et dioxidum carbonis emittunt, plantae contrarium faciunt. Duos ergo processus quasi cyclum habent. Praeterea, glucosum quod faciunt plantae alimentum animalibus fit.
Formula photosynthesisRecensere
- 6 CO2(gas) + 12 H2O(fluidus) + photona → C6H12O6(aquaeus) + 6 O2(gas) + 6 H2O(fluidus)
- dioxidium carbonis + aqua + energia lucis→ glucosium + oxygenium + aqua
BibliographiaRecensere
- Asimov, Isaac 1968. Photosynthesis. Novi Eboraci, Londini: Basic Books, Inc. ISBN 0-465-05703-9.
- Blankenship, R.E. 2008. Molecular Mechanisms of Photosynthesis, editio altera. Novi Eboraci: John Wiley & Sons Inc. ISBN 0-470-71451-4.
- Farineau, Jack, et Jean-François Morot-Gaudry. 2006. La photosynthèse: Processus physiques, moléculaires et physiologiques. Lutetiae: Editions Quae. ISBN 2-7380-1209-4.
- Häder, Donat-Peter, ed. 1999. Photosynthese. Stuttgardiae: Georg Thieme Verlag. ISBN 3-13-115021-1.
- Rabinowitch, E., et Govindjee. 1969. Photosynthesis. Londini: J. Wiley. ISBN 0-471-70424-5.