Respiratio sive respiratio externa est permutatio per propagationem oxygenii ac dioxidi carbonis inter animantem et aerem aut aquam (pisces). In animantibus superioribus, respiratio a singularibus cellulis (cute aut pulmonibus) perfecta est, et modus respirationis ex dioxidi carbonis densitate in sanguini pendet.

Pulmones et diaphragma respirationem agunt.

Propter respirationem cellulae (respiratio interna) oxygenium accipiunt et dioxidum carbonis et aquam cedunt ATP (energiam) dispensante. Respiratio efficitur in mitochondrio cellulae.

Ventilatio in medicina (ut ventilatio mechanica) motus aeris, venti secundum vias respiratorias - os, pharyngem, laryngem, tracheam, arborem bronchialem, alveolares - sine transgressu per membranas alveolares in sanguinem describit.

Apparatus respiratoriusRecensere

  Commentatio principalis: Apparatus respiratorius

Plures gradus vecturarum accidunt:

  • Inhalatio et exhalatio ("respiratio externa") per musculos respiratorios et pulmonesvectura inter aerem et sanguinem
  • Haematosis per sanguinem — oxigenii et dioxidi carbonis vectura intra sanguinem
  • Vectura ab sanguine, trans epithelium, in cellulam
  • Respiratio cellularis ("respiratio interna") per mitochondria - ex oxygenio generatio energiae ATP

Musculi respiratoriiRecensere

In hominibus musculi respiratorii, qui volumen thoracis augent et minuunt, sunt:

  • Diaphragma ("respiratio abdominalis")
  • Musculi intercostales ("respiratio thoracalis")
  • Raro musculi respiratorii auxiliares: musculi scaleni

PulmonesRecensere

  Commentatio principalis: Pulmo

Pulmo est organum principale respirationis externae, quae intra thoracem utroque latere locatum est. Recipiunt pulmones venae pulmonales, et arterias pulmonales emittunt, pars circuli sanguinis minoris.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Neurobiology of Respiration, ed. Mieczyslaw Pokorski. Dordrachi: Springer Verlag, 2013. ISBN 9789400766273
  • Physiology of Respiration, ed. Michael P. Hlastala et Albert J. Berger. Oxonii: Oxford University Press, 2001. ISBN 0195138465

Nexus ExterniRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad respirationem spectant.