Spiritus Sanctus est notio de proprietate Dei coniuncta quae in pluribus religionibus Abrahameis reperitur. Magni momenti est praesertim in religione Christiana, ubi Spiritus Sanctus tertia persona Trinitatis habetur.

Columba, signum spiritus sancti in Christianismo

In religione IudaicaRecensere

In Bibliis Hebraicis varia nomina reperiuntur: רוּחַ אֱלֹהִים (ruach Elohim, spiritus Dei), רוּחַ יְהוָה (spiritus Iehovae vel Domini), ac רוּחַ קָדְשְׁ (ruach codes, spiritus sanctus).

In religione ChristianaRecensere

In religione Christiana Spiritus Sanctus est tertia persona Sanctissimae Trinitatis; nonnulli autem Christiani Spiritum Sanctum solum vim Dei aut amorem vivum Dei esse putant.

Signa actionis Spiritus Sancti sunt aqua baptismi (quae hominem renovat) et chrisma (unctio). Symbola tamen eius ignis, nubes, lumen, tonitrus, columba, digitusque Dei sunt. Appellatur Consolator Advocatusque. Dies festus Spiritus Sancti adventus eiusque descensus in Christi discipulos est Pentecoste.

Libri Bibliorum inspiratione Spiritus Sancti, ab scriptoribus variis, compositi esse dicuntur. Etiam prophetae Spiritus Sancti inspiratione moti locuti sunt.

HymniRecensere

Epistolae encyclicaeRecensere

In religione IslamicaRecensere

Quattuor mentiones Spiritus Sancti (Arabice روح القدس, ruh al-qudus) in Alcorano reperiuntur, ubi is nuntios a Deo fert. Saepe idem habetur qui Gabriel archangelus.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Spiritum Sanctum spectant.
  • Commentatio in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Commentatio in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus