Deus[1] est unus e congregatione deorum dearumque, vel, si sit solus deus, ens supremum, deus creator, et principalis fidei res.[2] Deus plerumque concipitur omnipotens, omnisciens, omnipraesens, omnibenevolens, aeternus, et metaphysice necessarius. Deus saepissime incorporealis putatur, cuius proprietas philosophica cum opinionibus transcendentiae vel immanentiae consociatur.[2][3][4]

Imagines dei, artis aut venerationis causa: laeva ad dextram a summa parte in Christianitate, Islam, Atenismo, Monade, Hinduismo Baliensi, et Zoroastri+smo.
Diagramma nominum Dei. Tabula ab Athanasio Kircher editum.

Aliae religiones eorum deum sine genere tributo describunt, sed aliae vocabulis utuntur quae ad genus diserte inclinantur. Deus aut personalis aut non personalis conceptus est. Deus in theismo creator sustentorque universi, sed in deismo creator sed non sustentor universi est. Deus in pantheismo est universum ipsum, sed universum in panentheismo pars sed non omnis dei est. Atheismus est absentia fidei in ullum deum vel deitatem, sed agnosticismus est fides exsistentiam dei ignotam esse aut nosci non posse. Deus praeterea fons omnium obligationum moralium et "maxima res exstans quae concipi potest."[5] appellatus est.[2]

Multi theologi et philosophi argumenta pro et contra exsistentiam dei protulerunt.[6] Deo sunt multa nomina secundum linguas et traditiones culturales, titulis appellationibusque aliquando eius proprietatibus tributis.

Propria vel qualitates deiRecensere

Philosophia religionis sequentes agnoscit res quae necessaria propria vel qualitates dei sint.

Deus in ChristianitateRecensere

Dei regnum praestabile (etiam saepe regnum deterrimum) exercunt. Saepe, dei adolentur ab catervis religionum et fere videntur praebere populationi? poenam (pro transgressionibus) vel praemium (pro servitio aut sacrificio). Christianorum Deus est generator terrae atque caeli.

Doctrina Thomae Aquinatis dicit Deum esse "ipsum esse per se subsistens." Doctrina Anselmi Cantuariensis dicit Deum esse "aliquid quo nihil maius cogitari possit."[8]

Proprietates deiRecensere

  • Omnipotentia: Deus omnia potest facere (mundum creavit, Mariam, matrem Iesu, praegnantem fecit etc.)
  • Omnibenevolentia: Deus omnia amat, etiam peccatores, scelestos, coas etc.
  • Omniscientia: Deus omnia scit et videt.
  • Omnipraesentia spatialis: Deus ubique adest.
  • Omnipraesentia temporalis: Deus semper fuit, est, et erit ad infinitum. Natus non est neque moriturus est.

Religiones quae deum cognoscuntRecensere

NotaeRecensere

  1. Deus, -ī, vocabulum masculinum declinationis variabilis: nom. plur. dei, dii, dī; gen. plur. deorum et deum; dat. et abl. plur. deis, diis, dīs.
  2. 2.0 2.1 2.2 R. G. Swinburne, "God" in The Oxford Companion to Philosophy, ed. Ted Honderich (Oxoniae: Oxford University Press, 1995).
  3. David Bordwell, Catechism of the Catholic Church (Continuum International Publishing, 2002), 84. ISBN 978-0-86012-324-8.
  4. "Catechism of the Catholic Church – IntraText" .
  5. Anglice "greatest conceivable existent"
  6. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Platinga
  7. Bunnin et Yu 2008: 188.
  8. Anselmus Cantuariensis, Proslogion, caput II.

BibliographiaRecensere

GeneraliaRecensere

Opera rationis et summae mythologiaeRecensere

  • Grey, Louis. 1964. The Mythology of all Races. 13 vol. Novi Eboraci: Cooper Square.
  • Kramer, Samuel Noah. 1961. Mythologies of the Ancient World. Sicagi: Quadrangle Books.
  • Lurker, Manfred. 1984. Lexikon der Götter und Dämonen. Stutgardiae: Kröner. ISBN 3-520-82001-3.
  • Turner, Patricia, et Charles Russell Coulter. 2001. Dictionary of Ancient Deities. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-514504-6.
  • Willis, Roy, ed. 1996. World Mythology. Novi Eboraci: Henry Holt. ISBN 0-8050-4913-4.

Comparativa religionis philosophiaRecensere

  • Hartshorne, Charles, et William Reese. 1963. Philosophers Speak of God. Sicagi: The University of Chicago Press.
  • Ostermann, Eduard. 2001. Wissenschaftler entdecken Gott! Was Wissenschaftler wie Max Planck, Pascual Jordan, Bruno Vollmert, Albert Einstein, Werner Heisenberg, John C. Eccles u.a. entdeckten. Holzerlingen: Hänssler. ISBN 3-7751-3335-6.
  • Owen, H. P. 1971. Concepts of Deity. Londinii: Macmillan. ISBN 0-333-01342-5.
  • Owen, H. P. 2006. "God, Concepts of." Encyclopedia of Philosophy, vol. 4, ed. Donald Borchert, 107–113. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865784-5.
  • Panikkar, Raimundo. 2005. "Deity." Encyclopedia of Religion, vol. 4, ed. Lindsay Jones, 2252–63. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865733-0, S.

Comparativa religionis studiaRecensere

  • Carman, John. 1994. Majesty and Meekness: A Comparative Study of Contrast and Harmony in the Concept of God. Grand Rapids:" Eerdmans. ISBN 0-8028-0693-7.
  • Eliade, Mircea. 1958. Patterns in Comparative Religion. Londinii: Sheed and Ward.
  • James, E. O. 1950. The Concept of Deity: A Comparative and Historical Study. Londinii: Hutchinson’s University Library.
  • Ludwig, Theodore. 2005. "Gods and Goddesses." Encyclopedia of Religion. Band 6, ed. Lindsay Jones, 3616–24. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865733-0, S.
  • Pettazzoni, Raffaele. 1960. The All-Knowing God. Londinii: Methuen. Theodisce: Der allwissende Gott (Frankfurt: 1960).
  • Wunn, Ina. 2004. Die Evolution der Religionen. Doktorarbeit Universität Hannover.PDF.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Deum spectant (God, God in monotheistic religions).
  Vide Deum in Victionario.