Religio Iudaica

Religio monotheistica populi Iudaici
(Redirectum de Iudaismus)

Religio Iudaica est religio monotheistica, ex qua aliae religiones, praecipue religiones Christiana et Islamica, exortae sunt.

Iudaica (modo horologico a vertice): Shabbat candelae, poculum manuum lavandarum, Chumash et Tanakh, Torah yad(en), shofar(en), et etrog(en) capsa.
Patella vitrea vocabulo inscripta Hebraico zokhreinu 'memoria nos tenete.'
Candelabrum Hanukkah argenteum. Macedonia Septentrionalis, saeculi undevicensimi
Stella David, signum religionis Iudaicae

Vocabulum Iudaicus ab Iuda, nomine tribūs Israëliticae olim in meridianae Terrae Sanctae habitantis, deductum est; secundum Biblia Sacra haec tribus a stirpe Iudae, filii quarti Iacobi patriarchae, ortus est.

Primo regi Saul reges David et filius eius Salomon secuti sunt, qui regnum constituerunt, cuius caput fuit Hierosolyma. Salomone mortuo anno 926 a.C.n. regnum divisum est in regnum meridianum (Regnum Iudae) et regnum septentrionale (Regnum Israël). Meridiana terrae pars adhuc Iudaea vocatur.

Post exilium Babylonicum regno Israel septentrionale iam anno 722 a.C.n. oppresso et incolis deportatis ii, qui e populo Israëlitico supervixerunt, Iudaei vocabantur; illi incolae Samariae, qui ex variis populis mixti tamen Deum biblicum (JHVH) in templo in monte Garizim prope Sichem (hodie Nablus) in Samaria constitutum adoraverunt, Samaritani appellati sunt. Nomen Iudaea regionem denotans permanebat usque ad Hadrianum imperatorem Romanum, qui provinciae nomen Syria Palaestina dedit eo consilio, ut post Tertium Bellum Iudaicum illud nomen odiosum oblivisceretur.

Hodie verba Iudaeus, Iudaicus, Iudaismus duplice habentur in usu, quae lato sensu designant totam gentem Israëliticam religionemque Mosaicam ab origine usque ad hodie; stricto autem sensu solum res Iudaicas post exilium Babylonicum.

Historia

recensere

Religio Iudaica pluriformis erat: Erant factiones sive sectae ut puta pharisaei, sadducaei, esseni, sicarii, denique etiam Christiani, qui autem mox a Iudaismo separati sunt. Templo Hierosolymitano secundo anno 70 deleto ex variis factionibus soli rabbini pharisaei supravixerunt, qui populo Iudaico magna ex parte in orbem terrarum disperso (diaspora) primo Misnam, deinde Talmud, qui Misnam et Gemaram complectitur, conscripserunt traditionem legesque religionis Iudaicae conservantes. Ita Iudaeis normas dederunt, quibus per saecula inter gentes propriam indolem tenere potuerunt.

Magnitudo

recensere

Sunt deciens quadriginta centena milia Iudaeorum in orbe, itaque secundum numerum credentium Iudaismus est undecima inter "magnas mundi religiones."

Principia fidei

recensere

Doctor et philosophus praeclarus Maimonides scripsit tredecim principia fidei esse:

  1. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, creatorem ducemque omnibus creatis esse; solum fecit, facit atque faciet omnia.
  2. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, unum esse, atque concordiam similem hoc eius modo ullo non esse, atque eum Deum nostrum esse, qui erat, est atque erit.
  3. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, corpus non esse, atque liberum proprietatibus materiae esse, atque collationem eo esse non posse.
  4. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, primum ultimumque esse.
  5. Credo fide absoluta creatori, nomen huius beatum sit, precandum esse, atque quibusquam alteribus eo precari licitum non esse.
  6. Credo fide absoluta verba prophetarum vera esse.
  7. Credo fide absoluta praedicatum Moysis, nostri magistri, pax in eo sit, verum fuisse, atque eum maximum prophetarum fuisse, et ante eum et post eum venientium.
  8. Credo fide absoluta Pentateuchum, quem nunc habemus, eundem dato Moysi esse, nostro magistro, pax in eo sit.
  9. Credo fide absoluta Pentateuchum mutaturum non esse, atque numquam Legem aliam datam fore a creatore, nomen huius beatum sit.
  10. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, omnia opera hominum scire, atque omnes cogitationes eorum, ut dicitur: "Qui sua pectora coniuncta creavit, qui omnes suas actiones comprehendit."
  11. Credo fide absoluta creatorem, nomen huius beatum sit, eos qui mandata eius servant remunerare atque eos qui haec perfringunt punire.
  12. Credo fide absoluta venturum esse Messiam; atque quamquam cunctari possit, tamen adventum eius omne die expecto.
  13. Credo fide absoluta redanimationem mortuorum futuram esse, tum cum placeat Creatori, nomen huius beatum sit, et nomen huius laudatum omni tempore et usque in aeternum sit.

Aliis doctoribus legis aliae sunt sententiae. Credunt theologi nonnulli religionem Iudaicam nulla dogmata, sed tantum praecepta continere.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Avery-Peck, Alan, et Jacob Neusner, eds. 2001. The Blackwell reader in Judaism. Oxoniae: Blackwell. (Anglice)
  • Avery-Peck, Alan, et Jacob Neusner, eds. 2003. The Blackwell Companion to Judaism. Oxoniae: Blackwell. (Anglice)
  • Boyarin, Daniel. 1994. A Radical Jew: Paul and the Politics of Identity. Berkeleiae: University of California Press. (Anglice)
  • Cohn-Sherbok, Dan. 2003. Judaism: history, belief, and practice. Routledge. (Anglice)
  • Day, John. 2000. Yahweh and the Gods and Goddesses of Canaan. Chippenham: Sheffield Academic Press. (Anglice)
  • Dever, William G. 2005. Did God Have a Wife? Grand Rapids: William B. Eerdmans Publishing Co. (Anglice)
  • Dosick, Wayne. Living Judaism: The Complete Guide to Jewish Belief, Tradition, and Practice. (Anglice)
  • Encyclopaedia Judaica. 1997. Editio CD-ROM. Keter Publishing. (Anglice)
  • Finkelstein, Israel. 1996. Ethnicity and Origin of the Iron I Settlers in the Highlands of Canaan: Can the Real Israel Please Stand Up? The Biblical Archaeologist 59 (4). (Anglice)
  • Gilman, Neil. Conservative Judaism: The New Century. Behrman House. (Anglice)
  • Gurock, Jeffrey S. 1996. American Jewish Orthodoxy in Historical Perspective. Ktav. (Anglice)
  • Guttman, Julius. 1964. Philosophies of Judaism. Conversus David Silverman. JPS. (Anglice)
  • Holtz, Barry W., ed. Back to the Sources: Reading the Classic Jewish Texts. Summit Books. (Anglice)
  • Johnson, Paul. 1988. A History of the Jews. Novi Eboraci: HarperCollins. (Anglice)
  • Lewis, Bernard. 1999. Semites and Anti-Semites: An Inquiry into Conflict and Prejudice. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0393318397. (Anglice)
  • Mayer, Egon, Barry Kosmin, et Ariela Keysar. 2001. The American Jewish Identity Survey. In The American Religious Identity Survey. Novi Eboraci: City University of New York Graduate Center. (Anglice)
  • Michalopoulos, Dimitris & Tramonti, Luigi, "Tra Socrate e Hitler: Vita e morte di Uriel da Costa." (Italice)
  • Raphael, Mark Lee. 2003. Judaism in America. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Anglice)
  • Walsh, J. P. M. 1987. The Mighty From Their Thrones. Eugenii: Wipf and Stock Publishers. (Anglice)
  • Weber, Max. 1967. Ancient Judaism. Free Press.ISBN 0029341302. (Anglice)
  • Wertheimer, Jack. 1997. A People Divided: Judaism in Contemporary America. Brandeis University Press. (Anglice)
Iudaei in civitatibus Islamicis
  • Khanbaghi, A. 2006. The Fire, the Star and the Cross: Minority Religions in Medieval and Early Modern Iran. I. B. Tauris (Anglice)
  • Lewis, Bernard. 1984. The Jews of Islam. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0691008078 (Anglice)
  • Stillman, Norman. 1979. The Jews of Arab Lands: A History and Source Book. Philadelphiae: Jewish Publication Society of America. ISBN 0827601980 (Anglice)