Aperire sectionem principem

Adenosinum triphosphoricum

(Redirectum de ATP)
Adenosinum-5'-triphosphoricum
ATP
ATP
ATP
Cognitores
DrugBank DB00171
PubChem 5957
Natura chemica
Formula summarum C
10
H
16
N
5
O
13
P
3
Massa molaris 507.18 g/mol
Potentia acidi (pKa) 6.5

Adenosinum triphosphoricum (abbreviatura: ATP) est nucleotidum et energiae fons laborum corporis. ATP photosynthesi et phosphorylatione oxidativa oritur. Molecula ex grege adenini, saccharo ribosi et tribus gregibus phosphati constituta est. Separatione ex ATP gregis phosphati γ energiam liberat, ut adenosinum diphosphoricum (ADP) restet.[1]

ContextusRecensere

Omnes organismi functiones energiam requirit, praecipue musculi activi copiam energiae consumunt. Energia principalis est ATP. Verbi gratia, cor humanum die circiter 6 000g ATP consumit.

HistoriaRecensere

Ano 1929 Biochemicus Germanicus Carolus Lohmann primus ATP descripsit[2]. Anno 1935 Russicus Vladimirus Engelhart contractiones musculares de ATP pendere cognovit. Anno 1937 Danicus Hermanus Kalckar intellegit, ut synthesis cum ATPasi nexa est.

Natura chemicaRecensere

StructuraRecensere

Formula summarum sua est C
10
H
16
N
5
O
13
P
3
. Molecula ex grege adenini, saccharo ribosi et tribus gregibus phosphati constituta est. Adenini anulo duplici in positione nona, quo unus atomus nitrogenii est, saccharum ribosi cum atomo carbonii affixum est. Opposita tres greges phophati iacent.

AdeninumRecensere

  Commentatio principalis: Adeninum

Adeninum est purinum compositum chemicum heterocyclicum et basis nucleici acidi. Heterocyclus ipse ex atomis et carbonii et nitrogenii, "N", compositus, coniunctio duorum anulorum, imidazoli (5 atomis) enim et pyrimidini (6 atomis), est. In organismi metabolismo adeninum ex riboso phosphato (itinere pentosorum phosphatorum) generatur.

NotaeRecensere

  1. Knowles, J. R. (1980). "Enzyme-catalyzed phosphoryl transfer reactions". Annu. Rev. Biochem. 49: 877–919 
  2. Situs praemii Nobelii de ATP. (Anglice)

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!