Chemia[1] (-ae, f.), sive chymia[1] seu chimia,[1] est scientificum proprietatum morumque materiae studium,[2] una e scientiis naturalibus, multas in disciplinas divisa, quae elementa materiae compositionum chemicarum tractat quae in atomis, moleculis, et iontis consistunt, praecipue earum compositionem, structuram, proprietates, mores, et mutationes quae per reactiones chemicas cum aliis substantiis patiuntur.[3][4][5][6]

Anna Kansky, chemica. Pictura olearis ab Henrica Šantel anno 1932 picta.
Lagoenae liquores chemicos continentes.

Vinculum chemicum, quod atomos commitit, est principalis chemiae notio, qua omnes res chemicae explicantur. Cum physica commutationem statuum physicorum materiae describit, tum chemia commutationem chemicam ad vincula chemica formanda rumpendaque refert.

Omnes materiae antiquitus putabantur ex elementis quattuor provenire, nempe ex igne, terra, aqua, aëre. Eruditi aetatis antiquae investigabant, quo modo elementa solvi et coagulari possent, ut novae substantiae medicinaeque crearentur. Investigationes chemicae ab Arabibus medio aevo continuabantur, quorum disciplina alchemia appellabatur. Chemia hodierna ex alchemia medii aevi orta est.

Hodie scimus materiam ex elementis fere 114 provenire, inter quae hydrogenium, helium, lithium, carbonium, oxygenium, aurum, plumbum, et alia elementa omnibus notissima. Systema periodicum omnium elementorum ordo est. In hoc systemate, nomina elementorum chemicorum saepe e lingua Latina derivata sunt.

DisciplinaeRecensere

Chemiae sunt diversae disciplinae:

 
Emissionis spectrum ferri.
 
Condensatrum primitivum utile ad liquores purificandos.

Chemia organica de moleculis e carbonio factis tractat; in composito organico est vinculum inter atomos carbonii, hydrogeni, oxygenii. Talia composita organica dicuntur, quod omnia quae vivunt ex eis facta sunt.

Chemia inorganica de aliis compositis tractat, hoc est, de moleculis sine carbonio, ut metallis.

Sunt autem composita chemica in quibus sunt vincula inter atomos carbonii atomosque metallicos; chemia organometallica de talibus materiis tractat.

In chemia physica describuntur fundamenta physica systematum chemicorum.

Chemia theoretica rationibus et organis mathematicae et physicae utitur ad reactiones chemicas explanandas.

Partes et compositiones materiarum sunt labores chemiae analyticae.

Biochemia est studium reactionum chemicarum in cellulis animalium et plantarum.

Chemici clariRecensere

Hi viri feminaeque chemici sunt aut fuerunt. Inter hos sunt plures laureati Praemii Nobeliani Chemiae.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Libri popularesRecensere

  • André, Gilles, Valérie Dartiailh, Frédérique Maksud, Sophie Pak-Blanes, et Josette Fournier. 1994. Ecolo Chimie, chimie appliquée à l’environnement. Namnetica civitas: Association Cultures et Techniques. ISBN 978-2-9502444-4-4/
  • Atkins, P. W. 2003. Galileo's Finger: The Ten Great Ideas of Science Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-860941-8.
  • Atkins, P. W. 2003. Atkins' Molecules. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82397-8.
  • Capon, Mady, Véronique Courilleau-Haverlant, Cécile Valette, 1993. Chimie des couleurs et des odeurs. Namnetica civitas: Association Cultures et Techniques. ISBN 978-2-9502444-2-0.
  • Crouzet-Deprost, Dominique, Karine Déprés-Homo, Sophie Sadou, et Josette Fournier. 1996. Chimie dans la maison. Namnetica civitas: Association Cultures et Techniques. ISBN 2-95101 68-2-4.
  • Haurat-Bentolila, Sylvie, Emmanuelle Lecorgne, Olivier Leduc. 1995. Chimie-Tout: expériences commentées. Namnetica civitas: Association Cultures et Techniques. ISBN 978-2-9502444-6-8.
  • Hussey, Matt. 1999. Nod don Eolach: Gasaitéar Eolaíochta. Eblanae: An Gúm. ISBN 1-85791-103-2.
  • Miller, Steve. 2012. The Chemical Cosmos: A Guided Tour. Novi Eboraci: Springer. ISBN 978-1-4419-8443-2.
  • Kranz, Joachim, Manfred Kuballa. 2003. Chemie im Alltag. Berolini. ISBN 3-589-21692-1.
  • Stwertka, Albert. 2012. A Guide to the Elements, editio tertia. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-983252-1.
  • Terrien, Marie, Josette Fournier. 1998. Chimie du petit déjeuner. Namnetica civitas: Association Cultures et Techniques. ISBN 978-2-9510168-5-9.

Historia chemiaeRecensere

  • Aftalion, Fred. 1988. Histoire de la chimie. Lutetiae: Masson. ISBN 978-2-225-81420-4.
  • Califano, Salvatore. 2010. Storia della chimica. Torino: Bollati Boringhieri. ISBN 978-88-339-2157-0.
  • Elmir, François. 2005. La chimie: son passé, son présent et son avenir. Lutetiae: Siress. ISBN 978-2-9520588-5-8.
  • Gavroglu, Kostas, et Ana Simöes. 2012. Neither Physics nor Chemistry: A History of Quantum Chemistry. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 978-0-262-01618-6.
  • Greenberg, Arthur. 2000. A Chemical History Tour: Picturing Chemistry from Alchemy to Modern Molecular Science. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 0-471-35408-2.
  • Morris, Richard. 2003. The Last Sorcerers: The Path from Alchemy to the Periodic Table. Vasingtoniae: Joseph Henry Press. ISBN 0-309-08905-0.
  • Solov'ev, I. J. 1976. L'Evoluzione del pensiero chimico: Dal '600 ai giorni nostri. Mondadori.
  • Volke, Klaus. 2009. Chemie im Altertum: unter besonderer Berücksichtigung Mesopotamiens und der Mittelmeerländer. Freiberg: TU Bergakademie Freiberg. ISBN 978-3-86012-376-8.

Libri scholastici, inferioresRecensere

  • Atkins, P. W., Overton, T., Rourke, J., Weller, M. et Armstrong, F. 2006 Shriver and Atkins: Inorganic Chemistry, editio quarta. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-926463-6.
  • Chang, Raymond. 1998. Chemistry, editio sexta. Bostoniae: James M. Smith, 1998. ISBN 0-07-115221-0.
  • Clayden, Jonathan, Greeves, Nick, Warren, Stuart, et Wothers, Peter 2001. Organic Chemistry. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-850346-0.
  • Malone, Leo J. 2004. Basic Concepts of Chemistry. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 978-0-471-21522-6.
  • Stephenson, G. 1973. Mathematical Methods for Science Students. Radinga: Addison Wesley Longman. ISBN 0-582-44416-0.
  • Voet, Donald, et Judith Voet. 2010 Biochemistry, editio quarta. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 978-0-470-57095-1.

Libri scholastici, superioresRecensere

  • Atkins, P. W., et Julio de Paula. 2010. Physical Chemistry, editio nona. Novi Eboraci: W. H. Freeman. ISBN 978-1-4292-1812-2.
  • Atkins, P. W., et Ronald Friedman. 2010. Molecular Quantum Mechanics, editio quinta. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-954142-3.
  • Berg, Jeremy Mark. 2012. Biochemistry, editio septima. Novi Eboraci: W. H. Freeman. ISBN 978-1-4292-2936-4.
  • Brown, William Henry. 2011. Introduction to Organic Chemistry, editio quarta. Hoboken: Wiley. ISBN 978-0-470-12923-4.
  • McWeeny, Roy, et C. A. Coulson. 1979. Coulson's Valence. Oxoniae: Oxford Science Publications. ISBN 0-19-855144-4.
  • Pauling, Linus. 1960. The Nature of the Chemical Bond and the Structure of Molecules and Crystals. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0-8014-0333-2.
  • Pauling, Linus, et E. Bright Wilson, Jr. 1935. Introduction to Quantum Mechanics with Applications to Chemistry, reeditio 1985. Novo Eboraco: Dover Publications. ISBN 0-486-64871-0
  • Smart, Leslie E., et Elaine A. Moore. 2005. Solid State Chemistry: An Introduction. Boca Raton: Chapman and Hall. ISBN 0-412-40040-5.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad chemiam spectant.
  Viciversitas (Anglica) libros habet qui de chemia tractant.

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas
  2. Brown, Theodore L.; LeMay, Jr., H. Eugene; Bursten, Bruce E.; Murphey, Catherine J.; Woodward, Patrick M.; Stoltzfus, Matthew W.; Lufaso, Michael W. (2018). "Introduction: Matter, energy, and measurement". Chemistry: The Central Science (quarto decimo ed.). Novi Eboraci: Pearson. pp. 46–85. ISBN 9780134414232 .
  3. "What is Chemistry?". Chemweb.ucc.ie .
  4. "Definition of CHEMISTRY" (en) .
  5. "Definition of chemistry | Dictionary.com" (en) .
  6. "Chemistry Is Everywhere" .
Systema Periodicum
H
He
Li Be
B C N O F Ne
Na Mg
Al Si P S Cl Ar
K Ca
Sc Ti V Cr Mn Fe Co Ni Cu Zn Ga Ge As Se Br Kr
Rb Sr
Y Zr Nb Mo Tc Ru Rh Pd Ag Cd In Sn Sb Te I Xe
Cs Ba * Lu Hf Ta W Re Os Ir Pt Au Hg Tl Pb Bi Po At Rn
Fr Ra **
Lr Rf Db Sg Bh Hs Mt Ds Rg Cn Uut Uuq Uup Uuh Uus Uuo

* La Ce Pr Nd Pm Sm Eu Gd Tb Dy Ho Er Tm Yb
** Ac Th Pa U Np Pu Am Cm Bk Cf Es Fm Md No
Scientiae naturales et artes mathematicae