Hassium
Hassium[1] [2] (-ii, n.) elementum chemicum in systemate periodico est cuius symbolus Hs et numerus atomicus 108. Elementum syntheticum est cuius isotopium stabilissimum Hs-265, cui hemiperiodum duarum millisecundarum est. Metallum transitionis est.
| ||||||
Proprietates generales | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | hassium, Hs, 108 | |||||
Grex, Periodus, Glaeba | 8, 7, d | |||||
Color | incognita; fortasse metallica, argentea aut cinerea | |||||
Pondus atomicum | 269 g·mol−1 | |||||
Configuratio electronis | fortasse ut Rn 5f14 6d6 7s2, opinio propter osmio | |||||
e- per sphaeram | 2, 8, 18, 32, 32, 14, 2 | |||||
Status | fortasse solidus |
Historia
recenserePrimum synthetizatum est anno 1984 ab indagatoribus Germanis sub Petro Armbruster et Godefrido Münzenberg apud Societatem pro Baryiontologia, Darmstadii. Nomen Hassii ab eis propositum est secundum Hassiam in qua regione societas sita est.
Controversia de nomine elementi inter 101 et 109 fuit; propterea IUPAC nomen unniloctium (symbolus Uno) adoptavit ut nomen temporarium pro hoc elemento. In 1994 IUPAC nomen hahnium pro elemento 108 commendavit. Nomen hassium autem internationaliter adoptatum est in 1997.
Notae
recensere- ↑ "Hassium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
- ↑ In honorem Hassiae nominatum est.
Nexus externi
recensere- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |