Cobaltum
| |||||
Geralis | |||||
---|---|---|---|---|---|
Nomen, symbolus, numerus | Cobaltum, Co, 27 | ||||
Familia | transitionis metallum | ||||
Grex, Periodus, Columna | 9, 4, d | ||||
Densitas | 8.90 g/cm³ | ||||
Color | metallicum argentoalbum | ||||
Proprietates atomicae | |||||
Massa atomica | 58.933195(5) g/mol | ||||
Atomicus radius | 135 (145) picometra | ||||
Covalens radius | 126 pm |
Cobaltum[1], signo Co, est elementum chemicum metallicum transitionis numeri atomici 27.
De nomine
recensereVerbum "cobaltum" deductum est a verbo germanico Kobold, quod manem malum significat, ita appellatum a metallicis qui in fodinis laboraverunt, quia veneficium fuit et aerumnas multas fecit in aerem elementorum aliorum effodendo, ut qualitatem eorum diminuit. Etiam putabatur a metallicis ut illi Kobolde in fodinas argenti nocte intrarent argentum cleptum et cobaltium repositum. Nomen ultimo fortasse est derivatum ab verbo graeco antiquo Κόβαλος, quod "furcifer" significat, et nonnulli id dicunt fontem etiam radicem esse verbi Kobold, verbi anglici goblin, et cobalti scilicet ipsi, tametsi Lexicon Linguae Anglica Oxoniensis hanc etymologiam esse incertam dicit.
Proprietates
recensereCobaltum durum magneticum est argentoalbum.
Cobaltum-60, isotopium manu factum, quod radioactivum est, ad morbos cancrosos medicandos.
Cum elementis aliis mixtum, Cobaltum colorem vitri ad caeruleum mutat.
Pulvis cobaltii perfacile in incendiam ducitur.
Est veneficium et radioactivum. Radios gammosos emmitit, qui adhibetur bacteria in fructibus holeribusque sterilia factum.
Cobaltum saepius existit in forma aeris. Non solet solum effodier, immo est productum secundum niccoli et cupri productionis. Maxima cobalti deposita in Respublica Congensi, Sina, Zambia, Russia et Australia. Invenitur etiam in Finnia, Atropatene, et Casachia.
Notae
recensere- ↑ "Cobaltum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cobaltum spectant. |
- WebElements.com – Cobalt
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |