Etymologia (a vocabulis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum[1][2]) historiam formarum phonologicarum vocabulorum[3] atque origines et evolutionem eorum significationum semanticarum per tempus investigat.[4] Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma (significans) et vis (significatum) cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet. Etymologia est provincia linguisticae historiae, quae semanticam, morphologiam, semioticam, phoneticamque comparativas implicat. Constat inter linguistas etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per linguas Indoeuropaeas diffusa sint. Charta ab Henrico van Loon anno 1921 adumbrata.

Etymologi linguarum quibus est ampla historia scripta ipsos inspiciunt textus textusque certas linguas tractantis ad data de praeterito talium vocabulorum usu colligenda, de eorum evolutione semantica et phonologica, ac de vocabulis mutuatis acceptis. Rationes linguisticae comparativae adhibent ad data reficienda formarum tam veteres quam nulla informatio adhuc exstat. Cognatas linguas per artem technicam methodus historico-comparativa appellatam explicantes, de linguisticis sermonum parentibus priscisque eorum lexiconis coniecturas iuste facere possunt. Radices vocabulorum in recentioribus linguis Europaeis, exempli gratia, ad linguam Indoeuropaeam ortam sic indagari possunt.

Investigatio etymologica ex traditione philologica exorta est, sed multae investigationes etymologicae nunc inter familias linguarum efficitur, ubi pauca vel nulla scripta antiqua inventa sunt, sicut linguae Uralicae et Austronesicae.

Genera etymologiarum

recensere

Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,

  1. quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
  2. quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
  3. cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.

Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:

  1. Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
  2. Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
  3. Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)

De etymologia hesterna

recensere

Isidorus Hispalensis docet etymologiam esse, cum vis vocabuli vel nominis per interpretationem colligitur. Apud eum antiquioresque paretymologiae et cognata falsa praeclara erant, sicut canis a non canendo vel lucus a non lucendo.

Nexus interni

  1. The New Oxford Dictionary of English (1998) ISBN 0-19-861263-X – p. 633 "Etymology /ˌɛtɪˈmɒlədʒi/ the study of the class in words and the way their meanings have changed throughout time."
  2. Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.
  3. Definition of ETYMOLOGY. . www.merriam-webster.com .
  4. Etymology. . www.etymonline.com 

Bibliographia

recensere
  • Arens, Hans. 1969. Sprachwissenschaft: Der Gang ihrer Entwicklung von der Antike bis zur Gegenwart, ed. secunda. Friburgi et Monaci: Alber.
  • Bammesberger, Alfred. 1984. English Etymology. Heidelbergae: Carl Winter.
  • Birkhan, Helmut. 1985. Etymologie des Deutschen. Germanistische Lehrbuchsammlung, 15. Bernae: Peter Lang. ISBN 3-261-03206-5.
  • Durkin, Philip. 2006. “Etymology.” Encyclopedia of Language and Linguistics, ed. secunda, ed. Keith Brown, 4: 260–67. Oxoniae: Elsevier.
  • Durkin, Philip. 2009. The Oxford Guide to Etymology. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Lockwood, William B. 1995. An Informal Introduction to English Etymology. Montreux et Londinii: Minerva Press.
  • Malkiel, Yakov. 1993. Etymology. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Meier, Harri. 1986. Prinzipien der etymologischen Forschung. Heidelbergae: Carl Winter-Universitäts. ISBN 3-533-03645-6.
  • Olschansky, Heike. 1996. Volksetymologie. Germanistische Linguistik, 175. Tubingae: Niemeyer. ISBN 3-484-31175-4.
  • Olschansky, Heike. 2004. Täuschende Wörter: Kleines Lexikon der Volksetymologien. Stutgardiae: Philipp Reclam jun.. ISBN 3-15-010549-8.
  • Pisani, Vittore. 1975. Die Etymologie: Geschichte – Fragen – Methode. Monac: Fink.
  • Quinion, Michael. 2002. Ologies and Isms: A Dictionary of Word Beginnings and Endings.
  • Quinion, Michael. 2004. Port Out, Starboard Home: And Other Language Myths.
  • Quinion, Michael. 2006. Gallimaufry: A Hodgepodge of Our Vanishing Vocabulary.
  • Quinion, Michael. 2006. Ballyhoo, Buckaroo, and Spuds: Ingenious Tales of Words and Their Origins.
  • Ross, Alan S. C. 1958. Etymology, with a Special Reference to English. Fair Lawn Novae Caesareae: Essential Books; Londinii: Deutsch.
  • Samuels, Michael. 1972. Linguistic Evolution: with Special Reference to English. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Schmidt, Rüdiger, ed. 1977. Etymologie: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. Wege der Forschung, 373. Darmstadiae. ISBN 3-534-06946-3.
  • Schweickard, Wolfgang. 1985. "'Etymologia est origo vocabulorum...': Zum Verständnis der Etymologiedefinition Isidors von Sevilla." Historiographia linguistica 12: 1–25.
  • Seebold, Elmar. 1981. Etymologie: Eine Einführung am Beispiel der deutschen Sprache. Monaci: Beck. ISBN 3-406-08037-5.
  • Svensén, Bo. 2009. “Etymology.” In A Handbook of Lexicography: The Theory and Practice of Dictionary-Making, caput 19. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.
  • Trier, Jost. 1972. "Etymologie." In Historisches Wörterbuch der Philosophie, ed. Joachim Ritter, 2: 816–18. Basiliae.
  • Trier, Jost, et Hans Schwarz. 1981. Wege der Etymologie. Berolini: E. Schmidt.
  • von Wartburg, Walther. 1969. Problems and Methods in Linguistics, ed. retractata, cum Stephen Ullmann, conversa a Joyce M. H. Reid. Oxoniae: Blackwell.
  • Zuckermann, Ghil'ad. 2003. Language Contact and Lexical Enrichment in Israeli Hebrew. Palgrave Macmillan. ISBN 978-1403917232.

Nexus externi

recensere