Amphora (Graece ἀμφορεύς) est genus vasis, plerumque fictilis. Habebat utrimque ansas. Amphorae in inferiore parte erant acutae, ut in abaco aut in harena poni possent. Inserviebant praecipue ad liquores (e.g., oleum, vinum, garum) condendos. Sed omnino erant vasa ad merces omnium generum, imprimis etiam frumenti, transvehendas. Qua re fit, ut permultae navibus submersis impositae in mari Mediterraneo inventae sint et adhuc inveniantur. Sed non solum simpliciter figulatae usui cottidiano inserviebant, sed etiam a pictoribus sollertissime exornatae sive in supellectili domorum sumptuosarum conservabantur sive pretiosa dona erant sepulcralia.

Amphorae antiquae.

Mensura capacitatis quoque apud antiquos Romanos fuit quae volumine ad pedem cubicum exigebatur et octo congios vel 48 sextarios capiebat (circiter 26.25 litra). Alterum nomen eidem mensurae quadrantal erat.

Si vis plura legere

recensere

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad amphoram spectant.
 
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!