Sextarius est mensura Romana capacitatis duodenos cyathos capiens (circiter 0,54 l.). Sextarius tam ad liquida quam solida corpora metienda in usu erat (sextarius vini vel sextarius frumenti). Ita nominatus est quia sexta pars congii erat.

Antequam ratio decimalis ubique institueretur, hoc nomen mensurae pluribus regionibus Europae in usu fuit (francogallice setier, theodisce sester, lingua Veneta ster...) : at mutatis locis diversissimae capacitatis fuit atque etiam nonnullis locis mensura areae.

Si vis plura legere

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!