Supellex (-lectilis, f, vocabulum numero plurali caret) sunt instrumenta varia domestica.

Ampullae

Latius supellex in Digestis definitur. Supellex est domesticum instrumentum familiae, quod neque argento aurove facto vel vesti adnurneratur (Dig. ΧΧΧΙΙΙ 10, 1; "De supellectile legata"). Supellectile legata (ibid. 3), continentur mensae, trapezophora, delphica, subsellia, scamna, lecti inargentati, culcita, toralia, mappae villosae, vasa aquaria, pelves, aquiminaria, candelabra, lucernae, trullae; item vasa ahenea, vitrea et fictilia escaria et potoria.

Sed saepius supellex omne genus vasorum et instrumentorum ad praeparandos ac ministrandos cibos nominatur.

Infundibulum Romanum

Supellectilia variaRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis sub verbo