Dolium fuit vasorum fictilium maximum, quo Romani antiqui usi sunt ad condenda et interdum etiam transportanda alimenta, sicut oleum, frumentum et praesertim vinum. Vinum enim, dum fervet, in doliis picatis habebatur in cella vinaria (sive doliario) positis. Nonnumquam dolia capacia humi mersa erant,[1] ex quibus vinum defaecatum in amphoras et cados diffundebatur. Saeculo XX exeunte in ora meridiana Franciae reperta sunt naufragia Romana, quorum spatia oneraria fere 14 doliorum capacia erant.[2]

Dolia Ostiae reperta.
Duo dolia humi mersa.

Dolia vectoria aut rotunda et ventriosa erant aut cylindrata figura,[3] saepeque operculata erant. Dolia a principio fictilia fuerunt, sed postea etiam lignea[4] (aevo recentiori tunnae et cupae appellata) et plumbea.[5] Saepe dolia rota figuli lente currenti manibus ampliabantur in capacitatem sesquicullei,[6] quae instar 30 amphorarum (= c. 786 lt) erat.

Doliarius est artifex qui dolia vel tunnas facit.

Doliarius in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis

Nexus interni

recensere
  1. Col., Rust. 12.18.6.
  2. Parker 1992; Paterson 2015.
  3. Quae etiam seriae vocabantur.
  4. Plin., Nat. 8.16.
  5. Dig. 33.7.26.
  6. Dolia sesquicullearia (Col., Rust. 12.18.7).

Bibliographia

recensere
  • Docter, Roald Fritjof. 2006. Dolium. Brill’s New Pauly. Antiquity volumes edited by: Hubert Cancik & Helmuth Schneider. Brill Online, 2016.
  • Funari, Pedro Paulo A. 1988-1989. L'anfora e la terminologia latina dei vasi. Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia (Università di Perugia) 26: 37-46.
  • Parker, A. J. 1992. Ancient Shipwrecks of the Mediterranean and the Roman Provinces. Tempus Reparatum: Oxford.
  • Paterson, Jeremy. 2015. Dolium. The Oxford Companion to Wine. Quartum editum ab Jancis Robinson & Julia Harding. Oxford University Press.