Hartmannus Schopperus

poeta Latinus Renascentiae

Hartmannus Schopperus (Theodisce Hartmann Schopper)[1], anno 1542 Novofori natus et post annum 1595 mortuus, fuit poeta Germaniae Latinus et interpres.

Wikidata Hartmannus Schopperus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1542; Novoforum
Obitus: 1595;
Patria: Germania
Via Schopperi Novoforensis

Vita et opera

recensere

15 annos natus versus elegiacos componere incipit. Ab anno 1563 libros Schopperi Sigismundus Feyerabend(de) typographus edebat. Anno 1566 in bellum Turcicum Maximiliano II duce profectus est, sed mox revenit.

 
Confector horologii e Panopliis

Duobus libris famosus est: Reinecke Fuchs Latine iambis vertit et cum imaginibus Iodoci Amman et Virgilii Solis edidit et ad imagines Iodoci Amman (quibus das Ständebuch Ioannis Sachs Amman adumbravit) versus Latinos elegiacos confecit, ut Panopliam librum ederet. Librum Proverbiorum Latine vertit et propriorum carminum librum et Tractatum de artibus mechanicis edidit.

Nexus externi

recensere
  1. In libris se Novoforensis Noricus ab urbe natali nominat.
  2. Sic.