Aperire sectionem principem
Avena, hordeum, et quae ex eis fiunt.
Frumentum metitur 27 Iulii 1958 in Westerwaldia.

Frumentum est quaelibet herba poacea ex quo constat seges. Frumenta seminis eduli (qui secundum biologos est potius fructus genus, nempe caryopsis) coluntur, et per terrarum orbem magis quam segetes ceterae. Plebes in quibusdam civitatibus paene nullo alio cibo nisi frumento vivunt.

Frumentum non solum in escam adhiberi potest, sed praeterea fermentatum fit cervisia.

Frumenti generaRecensere

PooideaeRecensere

TriticoidaeRecensere

  • Triticum (Triticum spp.)
    • Bimestre
    • Trimestre
    • [Setanias] (Triticum compactum)
    • Simila (Triticum durum)
    • Siligo (Triticum aestivum)
  • Zea
    • Tiphe (Triticum monococcum)
    • Far, adoreum, olyra, alica (Triticum dicoccum)
    • Spelta, Scandala (Triticum spelta)
  • Secale (Secale cereale)
  • Hordeum (Hordeum vulgare)
    • Hexaticum seu Canterinum
    • Distichon seu Galaticum
    • Trimestre
  • Bromus (Bromus spp.)

PooidaeRecensere

PanicoideaeRecensere

PaniceaeRecensere

  • Milium
    • Milium sensu stricto (Panicum miliaceum)
    • Panicum (Setaria italica)
    • Orindium (Echinochloa colona)
    • Bosmorus (Aut Eleusine coracana aut Pennisetum glaucum — altera "milium Indicum" dicitur)

AndropogoneaeRecensere

  • Maizium, "milium Indicum" (Zea mays)
  • Sorghum, surgum, surcum, suricum, "milium Indicum" (Sorghum spp.)

BambusoideaeRecensere

Locutio "Milium Indicum", de contextu pendente, potest indicare aut sorghum,[1] aut maizium,[2] aut frumentum generis aut Eleusine coracana aut Pennisetum glaucum.[3]

Sensu latoRecensere

Sunt herbae quae cum non poaceae sint, nihilominus tam similiter adhibeantur ut saepe inter frumenta numerentur, quae sunt:

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Plinii NH, 18.55: "milium intra hos X annos ex India in Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine VII, praegrandibus comis — iubas vocant —, omnium frugum fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri debet in umidis."
  2. Ioannis Lerii Historia Navigationis in Brasiliam. Vide s.v. Caouinum
  3. Diodori Bibliotheca, 2.36, Strabonis Geographica 15.1.13, 15.1.18.
  4. Apud Leeuwenhoek, Arcana Naturae Detecta; vide hoc situm interretiale.

BibliographiaRecensere