Colocasia esculenta (binomen ab Henrico Gulielmo Schott anno 1832 statutum) est planta florens familiae Aracearum, quam homines in zonis tropicis excolunt praecipue holus radicale propter cormos esculentos, et secundarie holus frondosum. Habetur una ex primis mundi plantis cultis.[1] Ea ad Alocasiam, Caladium, et Xanthosomam arte conectitur, plantas saepissime pro ornamento excultas, et sicut plantae illorum generum in variis linguis appellatur auris elephantis.


Monocotyledones 
Ordo : Alismatales 
Familia : Araceae 
Genus : Colocasia 
Species : C. esculenta 
Colocasia esculenta 
(L.) Schott  

Planta incocta est toxicarius propter calcii oxalatum,[2][3] sed partes plantae coctae venenum exstinguunt.[4]

Taroni et speciebus Xanthosomis domesticatis ubique sunt usus similes sed multa nomina, non exceptis callaloo et coco vel cocoyam. Insulis Vitiensibus, verbum verbo Polynesio cognatum est dalo (enunciatum ndalo). In Kenya, taro Anglice arrowroot appellatus est; in lingua Kikuyu, ndŭma; in nonnullis civitatibus Maris Caribaei, dasheen, nomen fortasse ex lingua Francica de Chine 'de Sina'. Alterum nomen Caribaeum est eddoe, quod videtur cultivarietates cormis parvis denotare, et Asianas plantae origines memorat. Cypri in insula, taro kolokassi appellatus est, nomen simile nomini Romano, colocasia, quod autem ad 'fabam Aegyptiam' perstringit.

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Hao, Sean. 2006. "Rain, pests and disease shrink taro production to record low." Honolulu Advertiser (2 February 2), C1.
  • Stephens, James M. 1994. Dasheen—Colocasia exculenta (L.) Schott. Fact Sheet HS-592 in serie edita ab Horticultural Sciences Department, Florida Cooperative Extension Service, Institute of Food and Agricultural Sciences, Universitatis Floridensis. May. [1]
  • Viotti, V. 2004. Honolulu Advertiser (16 Martii).
  • Wagner, W. L., D. R. Herbst, et S. H. Sohmer. 1999. Manual of the Flowering Plants of Hawai‘i. Editio retracta. Vol. 2, p. 1357. Honolulu: University of Hawai‘i Press et Bishop Museum Press.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Colocasia esculenta" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database

Pinacotheca

recensere