Mare Caribicum[1] seu Caribaeum[2][3] est mare Oceani Atlantici, plerumque in tropicis hemisphaerii occidentalis regionibus situm. Finitur ad occidentem et meridio-occidentem a Mexico et America Media, ad septentriones ab Antillis Maioribus, et ad orientem ab Antillis Minoribus.[4]

Collocatio Maris Caribici.
Tabula geographica Maris Caribici.

Omnis Maris Caribici regio, permultae insulae Indiarum occidentalium, et litora adiacentia Regio Caribica una appellantur. Mare Caribicum est unum e maximis orbis terrarum maribus aquae salsae, et aream circa 2 754 000 chiliometrorum quadratorum (1 063 000 milium quadratorum) habet.[5] Profundissimus maris locus est Alveus Caimanensis, inter Insulas Caimanenses et Iamaicam situs, ad 7686 metrorum (25 220 pedum) sub aequor maris. Litoribus Caribicis sunt multi sinus: Sinus Gonâve, Sinus Venetiolae, Darién, Sinus Culicum (Hispanice Golfo de los Mosquitos), Sinus Pariae, et Sinus Honduriae.

Mediae temperaturae superficiei Caribicae Oceani Atlantici partis, 25–27 Augusti 2005.[6] Typhon Katrina aliquantulum ad boreoccidentem Cubae videtur.

GeographiaRecensere

Civitates continentales, Mari Caribaeo circumiacentes, sunt Mexicum, Beliza, Guatemala, Honduria, Nicaragua, Costarica, Panama, Columbia et Venezuela; si Sinus Mexicanus includendus sit, enumerationi addere oporteat Civitates Foederatas Americae. Civitates insulares maris Caribaei sunt Cuba, Iamaica, Haitia, Insulae Bahamenses (quae septentriones versus iacent), Respublica Dominicana, Antiqua et Barbuda, Sanctus Christophorus et Nevis, Dominica, Sancta Lucia, Sanctus Vincentius et Granatinae, Barbata, Granata, Trinitas et Tabacum; adduntur quidem Insulae Turcenses et Caicenses haud longe distantes, sed Britanniarum Regno tributariae. Inter territoria obnoxia enumerantur Portus Dives, Virginis Insulae Americanae, et Navassa, Civitatibus Foederatis tributariae; Guadalupa, Martinica, et Sanctus Bartholomaeus, Franciae tributariae; Virginis Insulae Britannicae, Anguilla, et Montserrat, Britanniarum Regno tributariae; Saba, Sanctus Eustathius, Aruba, insula Boni Aëris, et insula Curacensis, regno Nederlandiae subiunctae; atque insula Sancti Martini quae inter Franciam et Nederlandiam dividitur.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 58; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Norstedts akademiska förlag, 2009). Sunt etiam nomina taxinomica, inter quae Byrsochernes caribicus, Cephalotes caribicus, Apocheiridium caribicum, Epiphragma caribicum.
  2. Vide ITIS paginas nomina Caribaeus, Caribaea et Caribaeum continentes.
  3. Adiectiva alia sunt: Caribiensis, Caribeus, Caribensis, Caribaeus, Caribaeensis, Caribbaeus, Caribbeus, Caribbeanensis, Caribbeanicus, Caribbeanus, Caribbensis, Caribbicus, Caribbianus, Caribbiensis. Lege etiam disputationem.
  4. "The Caribbean Sea." World Wildlife Fund.
  5. The Caribbean Sea (All The Sea). Accessum die 7 Maii 2006.
  6. "A Month for the Hurricane History Books," apud www.nasa.gov (NASA Satellites Record).

BibliographiaRecensere

  • Amsler, Kurt. 1997. El Caribe: guía de inmersiones. Barcinonae: Ediciones Tutor. ISBN 84-7902-162-4.
  • Arciniegas, Germán. 1993. Biografía del Caribe. Bogotae: Planeta Editorial. ISBN 958-614-384-8.
  • Art-Studium. 1986. Los grandes mares de América: Colección enciclopedia geográfica, ed. quarta. Barcinonae: Ediciones Auriga. ISBN 84-7281-209-X.
  • Cano, Marcela, et Jairo Valderrama. 1996. Archipiélagos del Caribe colombiano. Cali: IM Editores. ISBN 958-95504-7-9.
  • De las Casas, Bartolomé. 1875. Historia de las Indias: Edición de Feliciano Ramírez de Arellano, marqués de la Fuentesanta del Valle y José Sancho Ramón. Matriri: M. Ginesta.
  • Glover K., Linda. 2004. Defying Ocean's End: An Agenda For Action. Island Press. ISBN 1-55963-755-2.
  • Medina, Abel. 2004. El vallenato: constante espiritual de un pueblo. Editorial Sáenz del Caribe. ISBN 958-97225-0-4.
  • Peters, Philip Dickenson. 2003. Caribbean WOW 2.0. Islandguru Media. ISBN 1-929970-04-8.
  • Romero, Juvenal. 1979. Historia y fantasía del Caribe y sus Antillas. Buenos Aires: Publicaciones de la embajada de Venezuela.
  • Silverstein, Alvin. 1998. Weather And Climate (Science Concepts). 21st Century. ISBN 0-7613-3223-5.
  • Snyderman, Marty. 1996. Guide to Marine Life: Caribbean—Bahamas—Florida. Aqua Quest Publications. ISBN 1-881652-06-8.
  • Tangir, Daniel Eduardo. 2006. Piratas, corsarios y filibusteros. Barcinonae: Círculo Latino. ISBN 84-96129-46-2.
  • World Resources Institute. 2007. Reefs at Risk in the Caribbean: Economic Valuation Methodology. World Resources Institute.
  • Yera Nardiz, Asunta. 1993. Caribe: Guías Azules de España. Matriti: Ediciones Gaesa. ISBN 84-8023-041-X.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Caribicum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 15°0′0″N 75°0′0″W • 4795435 GeoNames • Thesaurus Getty • "1613021" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica