Iamaica
Iamaica[1] (Anglice Jamaica) est insularis civitas in Mari Caribaeo, Antillarum pars Cubae Meridie et Hispaniolae, Haitiano-Respublico-Dominicani territorii, occidente sita. Regiopolis[2] est caput.
Territoria finitima: Britanniarum Regnum
Locus: 18°10′48″N 77°24′0″W
Caput: Regiopolis
Gestio
Praefectus: Andreas Holness
Consilium: Parliament of Jamaica
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: Anglice, Patois Iamaicanus
Zona horaria: UTC-5, America/Jamaica
Moneta: Jamaican dollar
Commemoratio
Geographia
recensereInsula Iamaicana intestinis montibus qui litorali planitie praerupta circumdantur constituitur. Quamobrem, omnes praecipuae urbes apud litus sitae sunt. Inter quas praecipuae urbes Regipolis,[2] caput, et Sinus Serenus[3] (Anglice Kingston et Montego Bay, proprie perscriptae). Iamaicanae cordillerae Montes Caerulei (Anglice Blue Mountains) nuncupantur, quae inter maxima Antillarum cacumina sunt.
Clima Iamaicanum est tropicum, cum calida atque umida tempestate; intestinae autem terrae clima temperatius habeant. Praecipitationes valde dispares inter dissimiles regiones sunt, Boreo-oriente expositiore, et plus ex Iunio in Decembrem abundant. Typhonum pericula insulam exeunte aestate et ineunte autumno afficiunt.
Historia
recensereCivitatis nomen e Xamayca 'silvae aquaeque terram' lingua Aravacorum significante, procedit, qui populus Americae Australis in insulam circa annum 1000 colonias deducere coeperunt.
Christophorus Columbus pervenit 1494 et Hispalem Novam (Hispanice Sevilla La Nueva), hodie simpliciter Hispalem (Anglice Seville) appellatam et Sinus Sanctae Annae (Anglice Saint Ann's Bay) Occidente apud Septemtrionale litus sitam, in insula condidit quae annexa est ab Hispania. Columbus privato suae familiae dominio solum usus est. Postea Hispani Hispalem Novam, nimis inhospitalem, reliquere ut se opulentis laetisque in meridiei planitiebus conlocarent. Ibi Sanctum Iacobum Campi, novam urbem, hodie Oppidum Hispanicum (Anglice Spanish Town), constituerunt.
Incolis indigenis ab Hispanis celeriter exstinctis, exeunte saeculo sexto decimo autochthones non erant in insula, et servi ex Africa rapti in insulam adducti sunt, qui sacchari latifundia praecipue colebant.
Gulielmus Penn, navarchus Anglicus, cum Roberto Venables generale, insula die 10 Maii 1655 potiti sunt quae colonia Britannica anno 1670 rite facta est. Interea, plerique Hispanici coloni insulam reliquerant, ut Cuba Hispanica maneret. Penn Sancto Iacobo Campi nomen Oppidi Hispanici dedit, et insulam locum pugnarum contra Hispaniam fecit.
Inter tredecim paradisos fratrum litoris primo loco erat Iamaica cursariorum, piratarum et lestarum perfugium.
Per ducentos Britannicae dicionis annos, Iamaica maxima sacchari exportatoria orbis terrarum civitas post insulam Hispaniolam facta est.
Ardens servorum usus a Britanniarum Regno ex anno 1677 ut Iamaica praecipuorum venalicii Nigritarum locorum unum fieret provenit, et exeunte saeculo duodevicensimo insulae 300 000 servorum erant; ineunte saeculo undevicensimo incolarum Nigritarum proportio viginti pro uno erat. Seditionum series concitata est. Hoc per tempus, Britannicis difficillimum Cimarrones, qui in effugio bene successerant, persequi fuit.
Servitute anno 1833 abolita, manumissi sata reliquere ad considendum inoccupatis intestinis in insulae terris, quod oeconomiam fundatam magnis in harundinis saccharinae satis mutilavit. Oeconomia nihilominus penes Alborum satorum minoritatem manet et Nigritae incolae desciscere contra discriminatorias rationes quae eos affecere coepere. Propter Britannicae gubernationis neglegentiam, seditio concitata in Sinu Morantini (Anglice Morant Bay) anno 1865 est, quam secutus est seditiosus motus qui se totam per insulam propagavit. Haec seditio in conventus abolitionem et in gubernationis coloniis institutionem induxit, quae coronam relevavit. Denique seditio non a Britannicis auctoritatibus usque ad 1884 retenta est.
Nationalistici motus evolvere, impellentibus Iamaicanis ducibus, Alexandro Bustamante (1884–1977) et Normanno Washington Manley (1893–1969). Primo socii postea politici adversarii, in potestate alternavere. Anno 1944, Iamaica propriam administrationem habuit. Manley ad munus primi ministri anno 1955 accessit, et coniungendi Caribici Anglophoni fautor fuit, quod factum est breviter per Foederationem Indiarum Occidentalium (Anglice West Indies Federation) inter 1958 ac 1962. Die 6 Augusti 1962, denique libertatem a Britanniarum Regno intra Consortionem Populorum accepit. Ad hunc diem factiones diversae comitiis electae Iamaicam vicibus alternis administraverunt.
Civilitas
recensereIamaica libera et Consortionis Populorum socia ex 1962 est. Britannicam reginam ducem civitatis agnoscens, Iamaica monarchia constitutionalis quae secundum bases Parlamentarismi Britannici munere fungitur est. Regina Elizabeth II a gubernatore generali repraesentatur, ut in plerisque Consortionis Populorum sociis, praeprimis in Canada et Australia, sed etiam in Insulis Salomonis aut Sancta Lucia. E die 26 Februarii 2009, Patricius Linton Allen, praesens gubernator generalis, 58 annos natus et Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei pastor, est. Antiquus praeses Foederationis Indiarum Occidentalium, sextus civitatis gubernator generalis factus, reginae potestatibus et attributionibus in Iamaica fungitur. Praeses autem administratorum a parlamento, quod senatu et domu legatorum popularum consistit, creatus est. Parlamentum praeterea leges fert reginaeque candidatum gubernatorem generalem proponit.
Subdivisio administrativa
recensereIamaica divisa est in quattuordecim parochias, quae in tris comitatus historicos sine administrativo pondere glomerant.
Oeconomia
recensereIamaicana oeconomia in opibus naturalibus velut bauxite fundatur, et clima agriculturae periegeseōsque favens habet, quae praecipuus redituum fons et circa quartam omnium operarum partem praebet. Bauxitis fodinis inventis saeculo 20, Iamaica una ex primis civitatibus hoc minerale exportantium facta est. Etiam est vexillum commoditatis.
Demographia
recensereEthnicae origines
recensereSecundum anni 2001 censum, plerique Iamaicae incolae Africi prognati sunt. Praecipua ethnē inter omnia Africa allata in Iamaicam Acani (Anglice: Akan), nuncupati Coromanti (Anglice: Coromantee), et Igbones (Anglice: Igbo et Igbonice: Ndị Igbọ) sunt. Polyphyletici Iamaicani secundum maximum phyleticum circulum formant, quorum multi quoque aliquod Hibernicae originis habent quamquam plerique polyphyletici in insula se simpliciter "Iamaicanos" referunt. Indicae et Sinicae originis Iamaicani sequentes maximos phyleticos circulos post polyphyleticos Iamaicanos formant. Libanenses, Anglici, Scotici, Hibernici et Theodisci Iamaicani minimum phyleticum allophylum constituunt sed adhuc et socialiter et oeconomice potentissimi sunt. Recentibus annis, immigratio auxit, orta praecipue e Sina, Haitia, Cuba, Columbia, et Latino-Americanis civitatibus; 20 000 Latino-Americanorum Iamaicam incolunt. Circiter 7000 homines Civitatum Foederatarum quoque Iamaicam incolunt.
Lingua
recensereLingua officialis Iamaicae Anglica est. Iamaicani ante omnia lingua creola Anglo-Africa, ipso vulgo Patois nominata, utuntur, quae longe lateque nota facta est trans musicae Reggae diffusionem. Lingua creola Iamaicana e vocabulario Anglico cum paucis vocabulis linguarum Africarum et Amerindicorum formata est. Grammatica linguae Iamaicanae denuo creata. Aliqui archaici characteres Hiberno-Anglicae reminiscentiae sunt.
Emigratio
recensereMulti Iamaicani in alias nationes, praesertim in Britanniarum Regnum, Civitates Foederatas et in Canadam emigraverunt. Casu Civitatum Foederatarum, circiter 20 000 Iamaicanis quotannis permanes sedes concessa est. Magnus Iamiacanorum numerus extra Iamaicam incolens diasporam Iamaicanam nuncupatur. Etiam Iamaicanorum emigratio in Cubam est. Emigrationis index amplificatur et similis aliis Caribicis civitatibus, talibus Portu Divite, Guiana, et Bahamis, est. Amplius 2 500 000 Iamaicanorum et Iamaicanorum prognatorum extra Iamaicam incolere aestimantur. Etiam 60% valde educatorum Iamaicanorum nunc extra Iamaicam incolere aestimantur.
Exsulum Iamaicanorum conglobationes magnae in Civitatum Foederatarum urbium numero sunt, inter quas praecipue Novum Eboracum, Bufalum, territorium urbis Miamiensis, Atlanta, Sicagum, Orlanda, Tampa, Vasingtonia D.C., Philadelphia, Hartfordia, Providentia et Angelopolis. Iamaicanorum numerus in Britanniarum Regno 800 000 aestimatur, quod eos facile civitatis maximum Afro-Caribicorum circulum facit. Amplissima migratio ex Iamaica in Britanniarum Regnum praesertim annis fere 1950 usque ad 1970 evenit, cum natio adhuc penes Britanniarum Regnum esset et in praesenti Iamaicanae communitates maximis Britannicis urbibus sunt. In Canada Iamaicani Toronti conglobantur et minoribus communitatibus Hamiltonii, Monte Regio, Vancuverii et Ottavae sunt.
Delicta
recensereIamaica maximum caedis indicum unum in mundo multos per annos habet, secundum Consociationis Nationum aestimationes. Aliqui loci Iamaicani, praesertim urbes talis Regiopolis, magnos maleficiorum violentiaeque gradus experiuntur. Multi Iamaicani homines LGBT et intersexuales abhorrent. Variarum turbarum impetus contra homosexuales relati sunt, quod iurum humanorum globi adduxit ut Iamaicam "homophobicissimum locum in Tellure" appellarent.
Religio
recensereReligio Christiana est praecipua religio in Iamaica. Secundum censum anni 2001, maximae civitatis confessiones Ecclesia Dei Prophetiae (24% incolarum), Ecclesia Adventistarum Septimi Diei (11%), Ecclesia Pentecostalis (10%), Baptistae (7%), Anglicanae (4%), Catholici Romani (2%), Ecclesia Unita (2%), Methodistae (2%), Moraviani (1%), et Fratres Plimmutenses (1%) sunt. Christianae fides credibilitatem consecutae sunt quia Britannici Christiani abolitionistae et Baptistae missionarii educatos antiquos servos ad pugnandum contra servitutem univerunt.
Motus Rastafarianus 24 030 asseclarum secundum anni 2001 censum habet. Inter alias religiones Testes Iehovah (2% incolarum), Bahaismus fortasse cum 8010 adseclarum Localibus Conventibusque Spiritualibus 21, Buddhismus et Hinduismus sunt. Parvus Iudaeorum allophylus, circiter 201, se Liberales-Conservativos describentes. Primi Iudaei in Iamaica suas radices saeculo sexto decimo ineunte Hispaniam Lusitaniamque adferunt; praeterea, Musulmani circuli in Iamaica 5000 sectatorum adserunt.
Cultura
recensereCultura Iamaicana, quamquam insula est parva, fortem universam praesentiam habet. Musica genera reggae, ska, mento, rocksteadyca, dubica, et nuperius, dancehallica et ragga sunt, omnia in insulae vibrante, populari urbana industria musicali orta. Iamaica etiam praecipuo munere functa est in evolvendam punkicam rockicam per reggae et skam. Praeterea, reggae musicam rapianam Civitatum Foederatarum adfecit, quia ambae easdem radices velut Africa musica genera habent. Aliqui raparii, velut The Notorious B.I.G. et Heavy D, Iamaicani prognati sunt. Internationaliter notus musicus reggaeanus Robertus Marley quoque Iamaicanus erat.
Inter artifices in Iamaica natos sunt Melisenda Small, Lee "Scratch" Perry, Petrus Tosh, Bunny Wailer, Big Youth, Iacobus Cliff, Dionysius Brown, Desmondus Dekker, Beresfordus Hammond, Beenie Man, Shaggy, Gratia Jones, Shabba Ranks, Super Cat, Buju Banton, Ioannes Paulus, I Wayne, Bounty Killer. Inter greges musicorum artificum ex Iamaica venientes sunt Black Uhuru, Third World Band, Inner Circle, Chalice Reggae Band, Culture, Fab Five et Morgan Heritage. Musicum genus iungalicum inter Londiniensem Iamaicanam diasporam emersit. musicae hiphopicae natus Novi Eboraci, in Novo Eboraco, etiam urbis Iamaicanae communitati multum debet.
Ioannes Fleming, qui in Iamaica vixit, identidem insula velut scaena in Iacobi Bond mythistoriis usus est, inter quas Vivas et mori sineas, Dr. Non, Tuis tantum oculis, Vir cum pistolio aureo, et Octopussella et Apricum vividum. Praeterea, Iacobus Bond integumento fundato in Iamaica libro Aleatorium Regale utitur. Usque adhuc, unica Iacobi Bond cinamatographica adaptatio in Iamaica collocata Dr. Non. Cinematographare fabulosam insulam Sanctae Monicae (Anglice: San Monique) in Vivas et mori sineas in Iamaica factum est.
Herbertus Georgius de Lisser (1878–1944) diurnarius et auctor Iamaicam suam nativam civitatem velut scaenam suis plurimis mythistoriis usus est. Falmuthi natus, ipse velut relator in diario Jamaica Times cum iuvenis erat laboravit et anno 1920 ephemeridem Planters' Punch typis edere coepit. Inter cuius clarissimas mythistorias The White Witch of Rosehall est. Iamaicanae Consociationis Diurnariorum Praeses Honorarius nominatus est et trans professionalem curriculum ad promovendam Iamaicanam sacchari industriam laboravit.
Cocktail, pelliculaCivitatum Foederatarum ubi Thomas Cruise partes egit, popularissimarum pellicularum una Iamaicam depingens est. Obtutus de deliquenti iuventute in Iamaica in pellicula musicali de crimine "The Harder They Come" praesentatur, ubi Iacobus Cliff partes frustrati (et psychopathae) musici reggae egit qui in scelerosam et homicidam ambulationem descendit. Alia popularis pellicula fundata in Iamaica anni 1993 comoedia Cool Runnings est, quae laxe in vera Iamaicanae turmae sclodiae gubernabilis historia fundatur, quae eam facere in Olympiis hiemalibus conata est.
Errol Flynn cum Patricia Wymore tertia uxore in Portu Antonio habitabat. Is obnoxius evolvendae periegesi in hac area fuit, pervulgandis in dendrocalamica rate fluminum descensionibus.
Insula nota propter dzercum (Anglice: Jamaica jerk spice) est, quod est populare Iamaicanae gastronomiae condimentum. Iamaica etiam Red Stripe cervisiae et Montium Caeruleorum Iamaicani (Anglice: Jamaican Blue Mountain Coffee) coffei domus est.
Symbola nationalia
recensere- Avis nationalis: Trochilus polytmus
- Flos nationalis: Guiacum officinale
- Arbor nationalis: Hibiscus talipariti elatum
- Fructus nationalis: Blighia sapida
- Sententia nationalis: Out of Many, One People, scilicet "E multis, unus populus."
Artes athleticae
recenserePugilatus praecipuo munere in Iamaica fungitur, quae Trevor Berbick, Michael McCallum, et alios pugiles possidet. Denique alia ars athletica populo vere grata est pediludium, ubi Turma Pedilusoria Nationalis Iamaicana Certamen Mundanum Pedilusorium anno 1998 participavit. Sed maximi ponderis ars athletica in Iamaica est ludus gymnicus campestris, ubi aliqui Iamaicani athletae noti per internationalia certamina facti sunt cum athletis velut Asafa Powell et Usaine Bolt, fulgore appellato, qui Iamaicanorum clarorum foris notissimorum unus est. Inter feminas, Veronica Campbell-Brown in plurimis internationalibus ludi gymnici campestris certaminibus quoque vicit.
Codices
recensereIamaica hos codices habet:
- JM, secundum normam ISO 3166-1 (catalogi codicum rerum publicarum), codicis alpha-2
- JA, secundum catalogi codicum internationalium notaculi autocineti
- JAM, secundum normam ISO 3166-1 alpha-3 (catalogi codicum nationum)
- JAM, secundum catalogi codicum nationum Consilii Olympici Internationalis
- JM, secundum catalogi codicum nationum ab OTAN usorum, codicis alpha-2
Notae
recensere- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ 2.0 2.1 "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
- ↑ "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ [1]
- ↑ [2]
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Iamaicam spectant. |
Vide Iamaica apud Vicifontem. |
Lege Ἰαμαϊκή ("Iamaica") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Regiones |
America Septentrionalis · Media America · Insulae Caribicae · America Australis |
---|---|
Civitates |
Aequatoria · Antiqua et Barbuda · Argentina · Bahamenses insulae · Barbata · Beliza · Bolivia · Brasilia · Canada · Chilia · Civitates Foederatae Americae · Columbia · Costarica · Cuba · Dominica · Dominicana res publica · Granata · Guatimalia · Guiana · Haitia · Honduria · Iamaica · Mexicum · Nicaragua · Panama · Paraquaria · Peruvia · Salvatoria · Sancta Lucia · Sanctus Christophorus et Nevis · Sanctus Vincentius et Granatinae · Surinamia · Trinitas et Tabacum · Uraquaria · Venetiola |
Territoria |
Anguilla · Aruba · Boni Aëris insula · Caimanenses insulae · Curacensis insula · Falklandia · Groenlandia · Guadalupa · Guiana Francica · Martinica · Montserrat · Portus Dives · Saba · Sanctus Bartholomaeus · Sanctus Martinus · Statia · Turcenses et Caicenses insulae · Virginis Insulae Americanae · Virginis Insulae Britannicae |
Africa Australis · Antiqua et Barbuda · Australia · insulae Bahamenses · Bangladesa · Barbata · Beliza · Botswana · Britanniarum Regnum · Bruneium · Caimanae insulae · Cammarunia · Canada · Cyprus · Dominica · Gana · Granata · Guiana · Iamaica · India · Kenia · Kiribati · Lesothum · Malaesia · Malavia · Mauritia · Melita · Mons Leoninus · Mozambicum · Namibia · Nauru · Nigeria · Nova Zelandia · Pakistania · Papua Nova Guinea · Ruanda · insulae Salomonis · insulae Seisellenses · Samoa · Sanctus Christophorus et Nives · Sancta Lucia · Sanctus Vincentius et Granatinae · Singapura · Swazia · Tanzania · Taprobane · Tonga · Trinitas et Tabacum · Tuvalu · Uganda · Vanuatu · Viti · Zambia Capsae cognatae: Reges Britanniarum • Secretarii generales Consortionis Populorum | |
Alexander Bustamante 1953 • Normannus Manley 1955 • Alexander Bustamante 1962 • Donaldus Sangster 1967 • Hugo Shearer 1967 • Michael Manley 1972 • Eduardus Seaga 1980 • Michael Manley 1989 • P. J. Patterson 1992 • Portia Simpson-Miller 2006 • Bruce Golding 2007 • Andreas Holness 2011 • Portia Simpson-Miller 2012 • Andreas Holness 2016 Capsae cognatae: Ministri rerum externarum Iamaicani | |
| ||||||